장음표시 사용
191쪽
164 ANNALIuM GENU ENsIUM tius victoriae videretur , ad pacem descendit. In pacis conditionibus, quoniam fama ferebatur Caesarem Carolo Regis Gallorum filio Μediolani imperium concessurum , visum est Senatui maximam curam adhibendam , quo pacto ea res transigere tur, scilicet ut Genuensium jus dignitasque incolumis conservaretur. Ob eam causam Vincentius Furnarius ad Caesarem legatus est , juvenis suavitate morum atque ingenii , omnique ossicio ornatissimus. A. C. Sequuntur anni duo , quibus Ioannes 7543. Baptista Furnarius Dux Reipublicae fuit. In his actiones nullae sunt, quae mihi materiam ad scribendum suppeditent ; alter interioris portus instaurationem habet, quem portum diuturna maris terraeque colluvie
oppletum G aspar Grima idus Bracellius , Paulus Saulius Casa nova , & Cataneus Pinellus AEdiles , cloacis , quae eo influebant , alio aversis , purgato alveo , ΩΟ-pulisque effractis, ut aquam pedum in altitudinem XVI. introducerent, optatissimum triremibus ad hibernos tempestatis incursus perfugium, mensibus quatuor restituerunt:
in altero Ioannis Aloysii Flisci consilia de
Republica occupanda inita sunt : quam totam rem pluribus verbis eXponendam rejicio in sequenti libro .
192쪽
AB ANNO MD XXVIII. RECUPERATAE LIBERTATIS USQUE AD ANNUM MDt.
OΜ si homines , qui tranquillam
beatamque in terris consetiantur vitam , summopere eniti oportet , ut in ea traducenda naturam ducem , tamquam Deum , sequantur , eamque in rebus etiam agendis saepenumero consulant. Quo magis tritae, jamque omnibus auditae eorum sunt improbandae querelae, qui illam in nobis accusant. Non enim ess cur imbecillos nos quisquam vocet, qui in omnibus dominamur animantibus, aut aevi brevis esse dicat quibus singulari quadam conditione praeditis ad aliam meliorem vitam sit properandum. Et profecto dum hac in inferiore mundi parte versamur , quasi in currum mortalitatis impositi , non tam laborare debemus , ut Vivamus diu, quam ut, quandiu vivimus, optimi simus, assignatum-
193쪽
166 ANNALIuM GENUENsIUM que nobis vitae spatium rectissime conficia
mus. Cui rei si pro se quisque diligenter
operam daret , nimirum id etiam assequeretur , pro quo minime laboraret , neque interim magis sorte , quam rerum naturalium documentis , virtuteque regeretur . Sed praeterquam quod per ambitionem atque ignaviam bonas artes animi & corporis negligentes aetatem agimus , opinionum pravitate abducti aberramus longe , mentemque a tacitis naturae ipsius praeceptis prorsus avertimus ; quae ut semper , atque ab omni parte juvet humanum genus in iis etiam rebus , quae gignuntur e terra , non modo se parentem optimam praebet , atque altricem , verum etiam quasi magi stram vitae ac morum omnibus proponit. Id nos scilicet parum attendimus : at non
ita olim Hebraei, atque AEgyptii, qui propterea sapientissimi omnium mortalium habiti sunt. Uno nunc c quanquam in humili re
eXemplo contentus, cetera, quae altiora atque expressiora sunt, praetermittam. Μalo punico quis non videat si modo id accurate contempletur rem contineri praestantissima quadam ratione nobilem atque admodum salutarem Z mihi quidem ipsius rationem cum animo cogitanti , optime in
194쪽
eo Reipublicae formam impressisse videtur ipsa natura. Etenim acini illi, quos grana
vocamus , cortice tanquam muro circum
septi, aequales, & sicuti gemmae perlucidi, atque inter se certis ordinibus &pari quasi consensione copulati , maximam mihi vim habere videntur ad docendos exsuscitandosque homines in eam cogitationem & cu. ram , ut illum sibi deligant civitatis sta. tum , in quo aequali jure vivant, di aperto pectore concordique inter se benevolentia conjuncti , eadem sint ad se tuendos communesque fortunas conservandas voluntate.
Porro cum civitatis anima sit ipsa iustitia, tenuis intersita membrana , quae ad eorum conserva tionena pertinet, subamara illa quidem , sed candida tamen , commode nobis refert quandam justitiae similitudinem; extrinsecus autem summam in partem imposita corona nonne apertissime monet , eos Reges esse, qui ad civilem coetum ita con. 1 ociati aequis legibus vitam traducunt λ Et revera qui amplissima in civitate placida sequabilitate compositi, atque ab omni metu soluti , nihil dicunt, aut faciunt , nisi libenter & cum libertate , ii vel soli , vel maxime digni sunt, qui Reges appellentur.
Postremo augustum hoc sanetumque con. cordiae simulacrum ea est insignitum figu.
195쪽
ra, quae est omnium pulcherrima , & proapria corporum coelestium , nimirum ut intelligamus , hujusmodi civitatum Conjunctionem felicitate proxime ad Caelestes accedere. Qui unius imperium laudant , re- iste illi quidem , si vel concordem multitudinem , quae instar sit unius hominis multas manus multosque pedes & sensus habentis , vel legum prudentiam dicerent , quae scilicet ab uno justitiae fonte manant; alioquin aut non legisse videntur, quae Deus Israelitis responderit , cum ab eo Regem eX poscerent , parumque attendunt , quam male tuta regula sit soluta unius hominis voluntas , qui ceteris praesit, aut commodi sui causa Principibus assentantur , faciuntque impudenter, cum vel Solis, vel Dei 1imilitudinem ad unius hominis imbecillitatem revocant , & nimis anguste , vel dicam injuriose , de reliquis hominibus sen-eiunt , quibus Praestantiorem rationis adimunt dignitatem. Sunt Omnes omnium animi excellentia naturae atque Originis pares , vi cogitationis atque consilii impares ;quatenus vel terrenis , quibus singuli conclusi sunt, corporibus opprimuntur , Vel dissimilem cultum accipiunt, qui cum non ad intelligendum solum , verum etiam ad agendum & imperandum e caelo in orbem
196쪽
Lis ER r ARTus. 16'terrae ad tempus dimissi sint, injustissimum videri debet , si proprio officio & munere in rebus publice administrandis defraudentur ;& cum seorsum unusquisque aliqua sit eX parte mancus atque imperfectus nam , ut aliquis absolutae virtutis & prudentiaest , in hominis naturam non cadit perspicuum est, ex conjunctione multorum, &sententiarum communicatione tutiori prorsus judicio perpensum iri , sive quid jubendum erit , sive vetandum. Interea civilis prudentia late in plures distunditur, Resque ipsa publica bonorum virorum ac laude excellentium foetum suscipit uberiorem ,& optimi civis virtus pulcherrime efflorescit modeste parendi , recteque imperandi vicissitudine : cujus egregii temperamenti rationem sanctam illam antiquitatem , quae sapientiam multis rerum fictarum involucris texit, facile adducor ut credam, in Castore & Polluce voluisse significare , quorum stellae alterno sibi ossicio ita cedunt , ut una Occidente , altera oriatur.
Fratres , & salutares navigantibus , filiosque Iovis eos appellavit , quod hujusmodi cives si fraterno pioque inter se amore devincti patriam , variarum perturbationum aestu persaepe fluctuantem , quocunque possiunt consilio & studio adjuvent, atque con-
197쪽
1 o ANNALI vM GENU Eus Iu servent, cum eXcedunt e Vita , a supremo rerum Patre Vocantur ad immortalitatem.
Talem Reipublicae formam , & divini illius simulacri, de quo principio dicebam , similitudinem quandam Genuenses sibi cum constituerint, enimvero maxime iis laetandum arbitror,& propterea longiori fortasse ora. tione , quam locus requirebat in hujus argumenti rationem progressus sum , velut eos felicitatis, qua perfruuntur , admonerem , vel ut Reipublicae gratularer , vel denique ut omnium animos arctius ad con. cordiam coniungerem , & ad hanc liberta. tem retinendam magis excitarem. Neque profecto dubitandum est: , quin haec civitas bonorum omnium affluentia laetior in dies, atque scecundior, & ab omni fortunas concussu tutissima sit futura , si in hac sapientissima vitae ratione secum ipsa e X omni parte consenserit . Id si adhuc cuique dubium fuit , nuper gravissimo maximeque memorabili Ioannis Aloysii Flisei facinore ,
quo trepido tumultu concussa omnia conis tremuere , omnibus apertum est; cum horrenda in nocte , quae extremam libertati diem, luetuosissimumque urbi exitum attulerat, manifestum Dei auxilium & numen affulsisse vidimus. Igitur , postquam hujus Reipublicae regendae ratio, a quibus sit orta
198쪽
principiis , & quas progressiones usque in hodiernum diem fecerit , tribus superioribus libris abunde persecuti sumus, de Ioannis Aloysii Flisci coniuratione , quam verissime fieri poterit , ingrediemur deinceps
Genuae ex magnis Italiae urbibus inprimis clarissimae Turriliana Fliscorum familia plurimum floruit , & vetustate , &genere , illustriumque hominum splendore nobilissima illa quidem , verum ad moderationem civilem minime temperata , &ad factionem ac vim cum multitudine hominum, qui sub ipsius imperio erant, tum studio ac voluntate maXime promta , atque propensa. Hac e stirpe ortus Ioannes Aloysius vim a natura & moribus insitam altitudine animi , vel potius feritate , longius promovit; nam ut ego quidem accepi majores sui eatenus contentione progrediebantur , quoad in civitate divisa auctoritatem ipsi quoque sibi honoribus con-ίequendis amplificarent, idque dum fiebat, nullius fere civis salus periclitabatur. Hic vero ad explendam animi libidinem praeceps eo prorupit , quo nullus antea , per scelus , & caedem , ac sanguinem aggressus Occupare Rempublicam dignus profecto , cui vel natura motus animi daret quietio
199쪽
171 ANNALIuM GENπΕvs Iu Mres , Vel , quos natura dederat, regeret ratio, ad sanioraque consilia converteret, &ad verum decus. Erat facie admodum decora , & sive tractaret arma , sive cursu fatigaret equos , quibus in exercitationibus frequens erat , corporis Viribus , & dignitate maxime spectandus , in congressioni-hus perhumanus , & dulci quodam splendore naturae , amabilique hilaritate gratus, atque jucundus , ut , quod de Alcibiade Atheniensi legitur, facile alliceret omines in amorem sui. Haec quae in quovis privato homine fuissent illustria , & propter artatis forem, & propter dignitatem nominis, atque fortunae longe in eo splendidiora videbantur. Erat enim Lavaniae , ut nunc parum latino sermone loquimur, Comes, habebatque oppida sub potestate ac ditione sua subjundia; quae dignitas morte Sinibaldi patris ad illum , dum puer esset , haereditario jure pervenerZt. Quo etiam factum est , ut laxissimas habenas adolescentiae in eam partem, quae libuisset, maturius quam Oportebat, estuderit; solers ingenio , nimis alto animo , varius , laudis appetens , sed multo maXime potentiae avidus, atque imperii. Habuit ille quidem artium liberalium magistros , & Vivendi praeceptores Optimos, tutoresque rerum suarum gravissi-
200쪽
LIBER UAR rus. I73 mos viros , quorum consiliis atque doctrina ad ea studia , quae virtutis sent , & ad praeclaras adtiones dirigeretur. In iis fuit
Paulus Pansa , qui & apud illum vivebat, vir , si a literis ac doetrina spectetur , politissimus , si a vita & moribus , integerrimus ; sed tamen contra habuit in intimis ac domesticis suis nonnullos perditos homines, qui tenerum illius ingenium de via, quae ducit ad rectum , turbulentis improbitatis erroribus avocarunt. Fere autem id in communi vita videmus usuvenire , ut non tanta sit vis virtutis in suadendo , quanta est improbitatis ; illa enim sola nudaque est , haec vero multarum rerum , quae sensus movent, induta simulacris, una secum cupiditates advocat , atque iccirco in nobis est persaepe superior . Creditum est etiam, matrem ejus educationi non mediocriter obfuisse, quae majori fortuna quam prudentia praedita , illius animum amaris agitare verbis saepe solebat , modo illum ignavum inertemque appellans , modo coram ipso dolenter atque iracunde conquerens , quod eum in civitate locum non teneret , qui jure debebatur , & quod de domesticae dignitatis gradu multum excidis- 1 et . Nam superiori tempore cum civiles vigerent dissensiones , majores sui honoribus