장음표시 사용
61쪽
34 ANNALIuM GENUENs Iu Mad hanc unam referimus omnia. Hanc vim
ct cupiditatem nobis natura insitam frangere , eique ob ere nec phsumus , nec debemus ; ct nunc quidem in novo hoc nobis satu rerum consituendo, ab ejus imperio minime dissidemus , sed magis inter nos ipse consentimus. Regis benevolentiam sane plurimi facimus; pacem vero , quam ineri , cum non pax , sed servitutis
pactio ea sit , repudiamus. suod si ad belltim
vocemur , non libenter quidem huc descendi. mus, sed tamen non ita excidimus animis, ut lacessiti armis contendere recusemus. Proinde Regis Legatus etiam atque etiam cogitet, quid suscipiat , ct quo prorumpat , memineritque eum ipsum locum , ubi consedit , ex Gallorum calamitate nomen olim accepisse . Illius minas , ut non pertimescamus , ratio suadet, cogit nec stas , suadet libertas , patriaeque ipsius vox superiores nobis seditiones exprobrantis. Quare aut retinebimus lifertatem , aut fimul cum ea urbem , regionem , vitamque ipsam relinquemus. Verum quoniam Dii Jusis causir favent , qui hunc etiam ardorem mentibus nostris addiderunt , speramus fore , ut illum potius audaciae suae, quam nos consilii nosri poeniteat . Gallus hoc responso accepto discessit, quem aliquot cives eX Curia ad certum usque locum deduxerunt, unde ad suos sine ullo incommodo se recipere posset. Porro s
62쪽
Lia ER DRIMUS. Porro , ut majori militum numero , majoribusque praesidiis urbs communita eL se videretur, admonitu Paridis Gentilis fa ctum est, ut quacunque ille per urbem iter haberet , ita copiae disponerentur , ut quae primo visae fuerant, alio rursus loco, atque alio , quo tectioribus V iis antevertentes se profundebant , eaedem conspicerentur : cmbus ille ostentationis ignarus , menteque perculsus , cum in castra ad Borbonium pervenisset, praeterquam quod retulit, Genuenses animis esse ad dimicandum paratos , praesidiorum etiam rerumque omnium opinionem uberius auXit. Quae res & audaciam hostium imminuit , & spem , qua
concitati ad exorientem Genuensium splendorem extinguendum communemque vitae societatem perturbandam Venerant , infregit. Maximis itaque I audibus ornanda concordia est, de qua mihi saepenumero est di- Cendum ; neque Verebor , ne ineptus existimer , si in hujus mentionem frequens oratione incurram I praesertim cum haec praecipua virtus sit , cujus divinis consiliis fa- Ius civitatis sit constituta , & qua sublata , civilis omnis virtus intereat, Omniaque praeclara facinora ad perniciem dii bantur. Civium quidem communio instar est unius hominis, multos sensus,& pedes, C a mul-
63쪽
3 6 ANNALIuM GENUENsIUM multasque manus habentis : atque ut Corinpora nostra, si bene constituta natura sint, morbis sere non tentantur, omniaque incommoda facillime perferunt; ita haec societas, si eam sibi temperationem adhibuerit , ut summa conjunctione ea congruant , e quibus constat, valens , Vigensque diu ab omni externa vi se facile tuetur , atque conservat.
Persuaserat sibi Franciscus Borbonius civitatem hanc nondum eX inveteratis dissensionum morbis convaluisse , atque intra cutem aliquid ulceris latere; cui rei ille potissimum confisus, nullo prope negotio Voti
se compotem futurum arbitrabatur: at Uero ubi aliud comperit, quam quod ejus opinio ferebat , non ultra sibi progrediendum existimavit. Sed profecto vir ille , summa
nobilitate, egregiaque virtute OrnatuS,m
deratissimi sensus fuit : praeclare poterat, si acerbior hostis esse voluisset , regioni detrimentum, aedificiisque, & duabus navibus, quae in sicco erant , inimicos ignes inferre: Veruntamen ab omni prorsus injuria &maleficio temperavit. Ex eo die nihil praeterea accidit, quo uberior mihi scribendi facultas suppeditetur. , Descenderat Sinibaldus Fliscus ex montibus, qui ad Gallorum castra pertinebant rhunc
64쪽
LiκER PRIMus. 37 hunc ab hostibus circumventum magno indiscrimine versari fama dimanarat λ quae rumoris aura repente e Xcitata fecit , ut plenissima cohors eX urbe procurreret laboranti Flisco subsidium allatura; sed cum
parvo consecto spatio, ei redeunti atque incolumi occurrisset, se repressit, eoque, unde discesierat, regressa est. Hostes vero interea terrorem inferre, propius adequitare, speciemque pugnae objicere atque ostentare non desistebant ; sed tum , cum aliquo in periculo res esse videretur , nunciatum est, eos castra movisse, celerique se profectione subducere. Quod cum esset auditum , initum consilium est, an abeuntes hostes insequi praestaret. Sane plerisque ea sententia probabatur , sed . tamen itum est in sententiam eorum , qui dissuadebant , non ob id solum , quod tutior visa. sit, verum etiam quia rectior: non enim bellum aliis inferre, sed illatum tantum defendere Genuensibus erat propositum. Hujus oppugnationis , si ita appellare velimus , hic fere exitus fuit. Qua in re Sextrini , atque accolae Porci serae Vallis praeclaram Virtutem atque operam praestiterunt ; quapropter iis immunitates datae.
Postridie vero ejus diei Duodecim-Vi- ri, quorum summa auctoritate totius civi-
65쪽
33 Aux ALtuM GENUENsIUM tatis consensu omnia gerebantur , unum in locum convenerunt , ut quod fuerat ante in eorum Collegio multis lucubrationibus, longaque accuratione consideratum atque
compositum , id jam ederent in lucem , &Rem publicam constituerent. Ac primum quidem , ut seditionum seminaria , pestiferaque factionum nomina tollerentur , civitasque non vel unius , vel paucorum privatae utilitati serviret , sed communi omnium aequabilitate contineretur, inventum est illud temperamentum , ut omnes , qui vel dignitatis splendore , vel integritate morum , merito in civium numero reponendi essent, in octo & viginti familiis describerentur. Ex quibus unus duntaXat civium ordo conflatus est , iisque omnibus pro cujusque natura & meritis aditum ad omnes magistratus patere voluerunt. Hac igitur aequali civitatis descriptione constituta , ut jam ipsi Duodecim - Viri ex amplissima, quam gerebant, potestate decederent , civitasque suum statum , suamque moderationem, ac formam acciperet, Ducem , octoque Gubernatores Reipublicae pari potestate ex iis viris , quorum de bonitate atque virtute magna opinio erat , CreaVerunt. His praeterea octo Procuratores adjuncti sunt. Dux primus fuit ober
66쪽
Lia ER ΡRIMUS. 39tus Cattaneus Lazarius, cui, quod esset sine liberis, ad opinionem integritatis plurimum valuit; quod consentaneum esse videretur ,
quem rerum privatarum cura minus assice
re atque impedire posset , eum in publico ossicio & munere multo diligentius atque incorruptius invigilaturum. Gubernatores fuere Nicolaus Iustinianus, Petrus Lercarius , Thomas Cattaneus , Laurentius Fli- . scus Ragius , Hieronymus Lumellinus , Ioannes Baptista Saulius , Nicolaus Ne-gronus , Pantaleo Imperialis Ballianus ;Procuratores vero Baptista Lumellinus ,
Andreas Iustinianus , Hieronymus Vivaldus , Franciscus Spinuta , Nicolaus Gri-maldus , Simon Auria BuZallus, P. Ioannes Cibo Clavica , Augustinus Pinellus.
Quinque praeterea Censores creati sunt , qui Supremi nominantur , Andreas Doria,
Baptista Spinula, Sinibaldus Fliscus, Thomas Negronus Bigna , Paris Gentilis : his
quatuor annorum spatium est constitutum; Doriam tamen propter singularia ipsius merita Respublica perpetuo Censorem esse voluit. De ceteris autem magistratibus, quot sint,& quam habeant auctoritatem, quantumque cuique magistratui lcmporis praestitutum sit, ex quibus , a quibus , & qua ratione eligi soleant ; item de judiciis , &C qua
67쪽
o AN RALIUM GENU Exs Ivuquadringentorum consilio I de institutis &legibus , harumque omnium constitutiones& disserentias accurate explicare atque distinguere , non est mihi hoc loco propositum. Novarum institutionum liber publicis in monumentis a scribis custoditur, in quo
haec diligentissime scripta sunt, quae si quis
cognoscere Voluerit, eX eo petat licebit. Interea de Savona oppugnanda consilium initur : paratus jam erat eXercitus :cum eo Augustinus Spinuta , & Philippinus Doria ad eam oppugnationem prosem sunt. Savonenses , qui in Francisci Borbonii firmamento & robore spem suam collocaverant , cum eum , reflante fortuna , Alexandriam cessisse cognovissent , fracti animis supercilium ac spiritum, quem fum-serant, remisere. Itaque ad belli duces , quos commemoravi, de communi consilio legatione mi fia ad deditionis conditionem,
polliciti knisi intra septimum diem subsidia sibi non venirent, se , suaque omnia Genuensium potcstati permissuros, hac una exceptione adhibita, ut Μoreta Regius Praefectus tormenta bellica , quae Regis nomine eo erant adducta , & res suas privatas sibi exciperet , feretque ei potestas , ut abiret incolumis , atque in hanc pactionem dati sunt obsides ex primis civitatis. Ab
68쪽
Lian R p Ristus. ΑΙ Abbas quidam Fondratus Alexandriam profectus erat ad auxilia evocanda; sed cum id frustra tentatum esset , & jam dies effluxisset , quae ex pacto deditioni erat constituta, Savonenses se dediderunt. Postero autem die Andreas Doria , & Sinibaldus Fliscus eo profecti, Reipublicae nomine, oppidi possessionem acceperunt: idque Ioanni Baptistae Lalaniae , & Baptistae Lumellino custodiendum regendumque tradidere. Recuinperata Savona , quid in eam statuendum sit, publico consilio exquiritur; qua in deliberatione multi censebant gravissime Vindicandum , ut non aliquibus urbis partibus, tanquam nervis in feroci corpore eXGetis, urbem ipsam solutam debilitatamque
relinquerent, verum, ne quando exsurgere iterum posset, funditus eXcidendam : ceterum qui mitiori ingenio fuerunt, hoc de se nimiae acerbitatis exemplum posteris suis
prodendum non existimarunt . Itaque in hanc sententiam factum est Senatus consultum : Cum Savonenses a Genuensibus pertersidiam defecerint, placere, murog Savstna funditus everti, nova propugnacula, omnesque munitiones complanari , fossas urbis compleri , portum obfrui , cives vero ipsos cum eorum bonis incolumes esse e quae omnia paucis post diebus consecta sunt. Cum
69쪽
Cum ad hunc locum pervenissem , &infirma mea valetudo paulum me a scribendo retardasset , alter ex Procuratoribus , qui huic officio meo praesunt, in Ne-groni locum sustedius, hacque apta in cura obeundi muneris sui diligentissimus , multis , gravibusque verbis de totius Collegii consensu admovere mihi stimulos coepit , ut festinarem. Homini alioqui intelligenti de modo ac facultate scribendi res graviores , quid auctores optimi senserint , demonstravi , dixique , seu naturae , sue artis opera inspiceret , in pulcherrima quaquere conficienda celeritatem minime probari popus esse maxima diligentia; diligentiam vero
tempus requirere . In enia etiam hominum
haud omnibus horis esse parata , liberumque esse delere Scriptorem , ct nulla ejusmodi , qualem mihi asserebat, temporis lege circumscriptum : non cito scripsiste Sallusium, non Virgilium , non item ceteros , qui re te scripsere , quique lucς posteritatis perpetuo fruen-rur. Ad haec ille mihi respondit : Me non soriam , aut Poesim , sed Annales conficere ; babere me praeterea in manibus scripta Franci Parthenopaei , quα sequerer , ct
quae plurimum molesis allevarent meae ; porro delectum verborum , nitoremque eloquentiae non esse admodum in iis rebus quaerendum a
70쪽
LIBER PRIMUS. Idum , in quibus fimplex veritas attenditur. Tum ego : Si quia Paribenopaeus dolavit , ea mihi tantum perpolienda , O sbio persequenda sunt , paucis commutatis , quae a duobus Senatoribus animadversa ac notata sunt, bene habet , inquam e detras ius erit mihi operosus labor singula conquirendi , sed trine is
vereor , ne in rebus ipsis parum , in celer rate vero absolvendi operis nimium accuratismus. Ego tamen soluto anima sum , nam si laus meum scriptum sicquetur , integra ea fere mea futura es , si reprebensio, baec mibi Dabiscum erit communis. Haec ubi collocuti fuimus , conclusiit ita , ut diceret placere sibi , oe Collegio ut fesinarem , meque dimisit.
Proinde ubi haec nostra in lucem venerint, si cui forte videbor gracile quoddam corpus confecisse , & quassi ex ossium tantum compossitione compamim , neque adjecisse sanguinem , aut colorem, non Uestitum, ornatumque aliquem circumdedisse, is, cum leσerit intra quae Consepta Contrusus fuerim , haud male de me existimans facile judicabit , ossicio meo satis a me factum fuisse , cum id praestiterim , quod a me requirebatur , eisque fatisfecerim , a quorum consilio atque praescripto recedere non poteram, nec debebam. Nunc redeo, unde digressus sum. o Re-