Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8 De Occidentali Imperio.

uxori stuprum intulerat, interempto. Ita cum Occidentales quoq; prouinciae in potestatem Diocletiani venissent, ipse rebus Orientis satis pro praesenti necessitate compositis, iter in Italiam, ac Romam, quo ab omnibus magna alacritate animorum expectabatur, intendit. Ibi vero remp. constituere de more ingressus primum semetipsum una cu Aristobulo homine priuato consulem in proximas talendas Ianuarias desagnauit. Quod factum,ut noui in Augusto exempli, sic insignis etiam moderati onis animi fuit. deinde praefecturam urbis Cetonio Varo continua- t, praetorianas vero alijs commisit, quorum virtutem praecipue com mendauit. Inde omnibus gentibus aduocatis ludos circenses, ac scenicos, sed magna cum parsimonia edidit ; quod diceret, calliores esse oportere ludos, quos censor spectaret. Cum autem quidam hargitionalis cius lindos a Caro proxime editos commendaret, atq; eum principem valde populo placuille illa ludorum editione assereret, Ergo, inquit, bene risus est in Imperio sim Carus. fuit enim princeps tam seueritatis eximiV, quam solertiae singularis. Nuncio inde ex Gallia accepto, Amandum, Aelianum rusticos intolerandis Catini Caesaris iniurijs exacerbatos ad arma solicitasse, ac Bacaudarum nomine eis imposito estula prouinci

popu lari, collegam sibi adiungere Imperij, tanquam publici laboris participem, statuit , qui rem in Occidente adminiitraret. Asciuit autem Aut elium Maximianum i virum strenuum , ac veterem sibi militiae lincium , eos nomine prae ceteris sibi probatum, apud Sirmium in Pannonia ortum. eumq; Caesarem ptimum, deinde Augustum appellauit. Qg' facto rem in primis memorabilem edidit. quippe Imperium cu eo,

siue tanq uam cum alieno cominunicauit,sive tanquam cum fratre con sorte diuisit,ac Maximiano prouincias ad occidentem vergentes Italiam,

Africam, Galliam, Hispaniam, Se Britanniam tradidit, reliquis ad crientem pertinentibus sibi retentis . ac Roma communi sede relicta ipse sibi Nicomediam in Bithynia depoposcit. Quibus bus absolutis ipse Ioui j,

Maximianus Herculii cognomen assumpsat,sive a maioribus traditum, siue pro arbitratu ascitum ad officium utriusq; in Imperio serena si-gmticandum. Extant orationes aliquot post a Mamertino rhetote ad Maximianum in Gallia diste, quibus utrumque lignificatur. Nam & Iinuem, atq; Herculem generis eorum auctores appellat, & Maximianum Herculium Herculis officium Ioui Diocletiano praeilitisse, idest in bello agrestium, quasi quorundam terrigenarum, auxilio suis, contendit. Verisimum est, inquit, te, cum adnoti tuendam remp. a cognato titi Diocletiani numine fueris. inuocatus, plus ingruisse benes j , quim acceperis. PM; eniim cumre . navim secundus a puppi mentus impelleret, salutarem manum gubernacμl ἔ

12쪽

Liber Primus. 9

admouisti,sed cum adrei iuuendam eampos prio um temporum luem diuinti modo, ac ne id qtudem et cum se ceret auxilium, praecipitanti Romano nomimu Maprincipem sit lycti, stibat auxit' opportunitate, qua tuus Herodes fouemu strum terrigenarum bello Iab antem magnae et icto pace iuuit, probaruis, non

magas accepis caelum,quam ei reddidisse . . Ab his igitur Augustis maxinia

memorabiliq; concordia, tanquam a duobus coniunctiisimis fratribus respublica donia, fons s administrata. & Imperium cum multis praeclaris institutis, ac legibus temperatu , tum ab saeuis ingruentium undique bellorum, ac ledmonum tempestatibus industria, fortiterq; defensum

est. Itaq; viginti anni, 'uibus ipsi summae ierum praefilerunt: ex omni parte non tam belli, quam pacis artibus floruerunt. quorum auspicatum initium, quod inligne ad memoriam est vis im', mira frugum ubertas , dc alma caili f.i lubritas ex insigni, quae praecesserat, inopia, ac pesti lentia fecit. ex quo Mamcninus ad Maximianum poli dixit. Scimus omnes, anteauam uossalutem resp. redderetis, quanta rugum inopia fuit , fame passim , morbis grassantibus . vi ero lucem gentibus extidis iis, exindesalutares stiristis iugiter manant . nullus ager fallit agricolam. Unum vero illud clarisiimis e

rum laudibus aliquas quasi maculas nefatiae libidinis,& impiae crudelitatis inusiit, Oudd ijdem Christianos,homines innocentissimos, ac nulliuS flagiti j scelerisq; compertos cum semper, tum maxime in extremo Imperii, omnibus ad perpetua gloriam iam honoribus aucti, infesta persequintione vexarunt. Erant autem iam indei Tiberij principatu in Imperio

Christiani. Hi, cum sanctissimam Christi filii Dei religionem, fidemq;

ab eo Tiberio ipso imperante traditam sequerentur, his praecipue molibus, auctore Tertulliano, probato in primis auctore, vitam, disciplinamq; suam altrinxerant. Coibant in coetum, ut quasi manu facta ad Deum obsecrandum accederent, gratam eam vim esse Deo sibi pei suadentes. orabant vero pro Imperatoribus etiam inimicis, vitam illis diu. turnam precantes, Imperium incolume, domum sospitem, exercitus seites, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum . quae serme

ipsorum quoque vota assueuerant esse Imperatorum . quinetia easdeia'. preces pro ministris, de potestatibus eorum fundebant. conueniebant ad diuinarum litterarum commemorationem, siquid praesentium rerum ratio aut praemonere inpelleret, aut recognoscere fidem sanctis vocibus poscebant, spem excitabant. aderant etiam exhortationes, castigationes, & censura diuina. nam Ze iudicabatur magno cum pondere, ut apud certos,se i Deo animaduerti. summumq; suturi iudicii raeiudicium erat, si quis ita deliquisset, ut a communicatione orationis, Ic conuentus, S omnis sancti commercii arceretur. praesidebant proba

13쪽

io De Occidentali Imperio.

ii quique seniores, preabyteros appellabant, honorem litum non pretio, sed testimonio consequuti. modicam unusquisque stipem in ungulos menses, si posset, sponte conferebat . quae inde distribuebatur egenis alendis, humandisq; ,& pueris, ac puellis re, ac parentibus destitutis, aetates consectis, item naufragis, &, si qui ad metalla, aut ad insulas ob Christi consessionem damnati fui sient. Omnia indiuisa inter se habebant, praeter uxores. Non prius discumbebant, quam ad Deum precationem estuderant. tantum cibi capiebant, quantum est trientibus satis esset, tantum potus,quantum pudicis expediret . ita siturabantur, ut memoria tenerent, etiam per noctem orandum sibi Deum esse . ita se mocinabantur, ut pro certo haberent, eundem audire. post aquam manibus datam ut quilque ex scripturis sanctis, vel ex proprio ingenio poterat , prouocabatur in medium Deo canere, atq, inde probabatur, quonam modo bibistet. aeque precatio conuiuium dirimedat. Inde disced batui ad eandem curam modestiae, ac pudicitiae, ut qui non tam coenam coenassent, quam disciplinam. Ceterum foro, macello, balneis, tabernis,

ossicinis, nundinis, ceterisq; commerciis una cum gentilibus utebantur. militabant, nauigabant, ruilicabantur, mercaturam, arteso; ceteras cueis exercebant. Singulae porro ciuitates singulis serme obtemperabant episcopis. quorum Romanus auctoritate ita omnes sit premam habebat. Huic enim ecclesiet B. Petrus primum praesuli, quem Christus in terris agens principem sibi apostolorum asciuerat, atq; in cassum ascendens gregem situm pascere iterum, iterum'; praeceperat . atq; eam Vna cum

B. Paullo item apostolo no praeceptis solum salutiferis imbuit, sed etiam post Imperante Nerone sacrosancto suo sanguine consecrauit. Vndelcripsit Irenaeus, qui fuit illorum memoriae proximus: Ecclesia Flamna

maxima, aras, antiquisema, oe omnibus cognita, a gloriosi imis duobus apost lis Petro, Paullo fundata, conflituta eam, quam habet ab apostolis traditionem, m an malam hominibvssidem per successiones episcoporum traduxit mis ad s. ad hane ecclesiam propter potiorem principatum necesib ea omnium conue nire ecclesiam, hoc est omnes , qui sunt ibique, files. in qua semper alijs, imsiunt utique, conseruata H ea,pis manavit ab apostolis, disti lina. Romano vero pontifici proxime *ccessere Alexandrinus, Antiochenus, & Hierinsolymitanus. Hi vero una cum ceteris summissioris fastigi j episcopis cueximio studio, ac singulari diligentia apostolicam, quae & Catholica dicebatur , fidem propagare, & Christo templa col locare ad populia erudiendum ,& sacra conficienda contenderent, in maximas saepe calami tates una cum cleris sitis, & populis inciderunt. Nam Imperatores veterigentilium Deorum stiperstitioni addicti, atq; omnino a nouis Christi

iniit turis

14쪽

. Ita Liber Primus. I u

militutis auerti i pios omnium ordinum, aetatu, & sexuuin Christianos, inqui mandata sua incultu Deis adhibendo negligerent, infestis lime persequuti tutar. Ex horum autem numero praecipue fuit Caius, urbis Romae pontifex, post S. Petrum viges unus nonus, biennio ante Eutyclia no mortuo sis brogatus. Is decesibres suos viros sanctifimam imitatus omnia sua studia ad Ecclesiam praeclaris virtutis, ac doctrinae inonumentis prouehendam conuersa habebat. Ital, curn paucae adhuc tantum mvrbe essent Ecclesiae, eaeq; exiguae, quas il li parochias, ac Titulos appellabant , presbyteris ad diuinam rem faciendam asti perioribus Pontificibus attributae, ipse crescente Christianoriam numelo aliasetiam diaconis assignauit, quae Diaconiae sunt nuncupatae. Inptimis aurem, ne Ecclesia Romana prauia inficeretur Orientis erroribus, laborauit. Nam, proximis ante annis quattuor haereses in Oriente emerserant, quibus fi

des de Deo patre, α filio Chiillo ab apollolis tradita tollebatur, una Sabellii,altera Manetis,tertia Paulli quarta Apollinaris. quaru suos quaeque habuit sectatores. Ex quibus Sabellius unam tantum patrii, de iiiij ut essentiam, sic personam asseruit, Christum solum Deum esse coniti

tuens. Manes Clarillum non re vera fuisse, sed spectrum hominibus attulisse, nec vere perpellium esse contendit, atq; codem serme , quo Sabellius, modo lotam in eo diuinam naturam agnouit. Paul las auic Samosa- tenus Antiochiae episcopus, de Apollinaris Laodiceae,in contraria prorsus sententiam inclinarunt, ille Chtallum purum fuisse hominem asserens, atq, in eo ita verbum Dei habitasse, ut in quovis alio prophetaru, duabq; in eo naturas ita haesiisse, ut aliud Cluilius, aliud uerbum Dei existeret ;hic vero Clirillum hominem fuisse ratione carentem, sed Verbum in eo rationis, acinentis officium expleuisse. cum veritatis Catholicae ratio doceat, patris, & fili j unam in duabus personis naturam, essentiamq; co littere, ac Chri illi in vere Deum simul, atq; hominem cxtitisse. Quam doctrinam ab apol solis acceptam Ecclesia Romana usq; ad hoc tem p ris sanctissime conseruauit. Uerum eo redeamus, unde digressi sumus. Imperio eo modo, quo dictum est, ordinato, Augusti ambo expediti Ο-nem in suas, quae bello premebantur, prouincias adornarunt. Praecipue Maximianus sequenti anno, Diocletiano Augusto iterum, & Aristob lo consulibus, cum exercitu a se consci i pro in Galliam contra Bacaudas

decesiit, ac Thebaea legione se si biequi tu IIa Poenino saltu superato in

campos ad oppidum Octodurum descendit. Ibi, ut erat veteri Deorum cultui deditus,atq; in primis Herculi,auctori, ut praele serebat, generis sui, addictus, exercitum omnem tu lirare ex gentilibus, Christianisq; conflantem cupiens , singulos milites adesse ad dicendum sibi sacramentum

prae

15쪽

i De Occidentali imperio.

,raecepit, daturos se operam , ut ijsdem animis Christianos Deorum uorum inimicos, atq; Bacaudas Imperi j hostes ulciscerentur . cuius nandatum cum reliqui exhausissent, sola Thebaea legio detrectauit. Hi rant orientales milites Christiana disciplina ab episcopo Hierosolvmi-

ano imbuti, &, poliquam Romam venerant, a ponti face Romano in

ide usque adeo conficinati, ut religione bellicae fortitudini, i adem armis Imnibus anteponerent. Itaque, ne tam impio se iureiurando altringe rent, Octodurum praetergressi Agaunum prodierunt, in lignem ei loco Chrii fiant martyris famam in omnem saeculorum memoriam relicturi.

8rant in ea legione Mauricius primicerius, &Exuperius lignifer, uiri, ellicis laudibus nobiles, sed eximia in Christum fide nobiliores. Hi cum

Octodurum ad iusiurandum concipiendum repetere essent iussit, respondere pro uniuersa legione non dubitarunt, se Christianos esse, atq; ut militiae munera pro Imperatore non recusare, sic religionis eius sactile a detellari. Quo responso Maximianus exacerbatus, quod una dc di- stiplinam militarem solui,&facra sua contemni eiusmodi imperii detrectatione videret, ac ceteros stapplicij exemplo terrendos censeret,decimum quenque iugulari militari more praecepit, ac reliquos te referre Octodurum mandauit. quos Mauricius primicerius alloquutus primu gratulatus ell, quod, cum socios suos indignasterni caede conspicerent, manus ab eis vindicandis abstinuitient, deinde eos ad conflantiam fidei retinendam praec laro i l lorum exemplo accendit . atq; omnium nomine se prius mortem millies oppetituros, quam ut ei mandato parerent, Iespondit. Itaq; nouo Maximiani edicto x i. Kal. Octobris cum ceterorudecimo quoque peremptus est. Reliquorum inde , cum item Octodurum repetere iuberentur , caussam suscepit lignifer Exuperius. qui correptis lignis ,& Mauricio verbis plurimis egregie collaudato subiecit, leImperatori quidem militiam, at vero Deo integritatem debere, neq, Clitii ianos ut persequantur, in animum inducere possse. Quibus rebus

Maximianus eo vehementius efferatus iter exercitui indixit, atq, occulte legionem circunfusb exercitu sypsit. eamq; , ut erat ingenio asper, ac prope immanis, militibus trucidandam,ac pro albitrio spolianda obiecit. Unde Agaunensium martyrum immortalis in Ecclesia gloria dimanavit Sub eos dies Carausius per Belgicam,& Aremoricam pacando mari prς possitus, quod Franci, de Saxones accolentes insellum habebant, cum multis barbaris captis praedam neq; prouincialibus redderet, neq; In peratoribus traderet, in suspicionem Maximiano venit, consulto dimittere barbaros, ut transeuntes cum praeda exciriret, atque ingentcb LOCmodo diuitias cumularet. Itaque Maximianus, poliquam in Galliam

16쪽

Liber Primus. I3

venit, subito partem exercitus, in quo multae quoq; e Thebara legione erant centuriae, secundo Rheno ad eum opprimendum immisiit. Post autem, si1mpto ad Agaunu de maiore legionis eius parte supplicio, reliquos etiam, qui ad oppugnandum Carausium contendebant, ubicunque terrarum essent, interimi iussit. Qui vero huic negocio praefecti fuerunt, Cassium dc Florentium apud Veronam,ciuitatem tu in ripa Rh ni, fluminis sitam, in septem alijs assequuti iugularunt. Gereonem vero, ac trecentos octodecim socios ad Coloniam, Victoremq; demu cum trecentis triginta ad oppidum Francorum, nomine Xanthum, UI Idus Octob. foedissime trucidarunt. Quos omnes satis constat mortem, ac

cruciatus omnes constantissime subijsse. Militarem in se impetum postquam Carausius audi jt, timore percitus propere cum classe, quae Gallias tuebatur, in Britanniam transi jt, ac prouincia illa in potestatem

adducta emet Augustum regi js assumptis insignibus appellauit. Milites

autem, qui ad eum delendum mittebantur, eo nuncio accepto ad Maximianum eadem, qua venerant, via se receperunt. His rebus gestis Maximianus castra aduersus rusticos temere tavientes mouit. ac breui,

quam parum arma, viress sine scientia rei militaris prodessent, edocuit. nam ad eos progressus Amandum, & Aelianum duces rusticorum robore , ac ferocia magis, quam usu belli, atq; armorum peritia considentes leuibus aliquot proelijs usque adeo aflixit, ut, positis armis deditionem continuo fecerint. Quos ille benigne in fidem accepit, atque agrestibus exarmatis, ac pristino agrorum cultui redditis, ocium turbatae Galliae magna Elementiae laude rellituit, eamq; novis formare institutis ad pacem, dignitatemq; perrexit. Itaq; Mamertinus, cum Maximianum Diocletiano tanquam alterum Ioui Herculem assuisse, dicere inlli tuis let,deinceps continenter ita si ibiecit: An non illud malum simile monstrorum bifommium Galliae fuit, quod tua Caesar nescio utrum magis fortitudine repressum sitan clementis mitigatum, cum militares habitus ignari agricola appetiuerunt, cum

arator equitem, pastor peditem, cum hostem barbarum fluorum cultorum rusticus vastator imitatus est Ex altera parte Diocletianus Roma in Pannoniam prosectus strenuum aduersus Sarmatarum impressiones ducem Maximianum, Ut opinor, Galerium collocauit, atq; ipse Nicomediam in Bithyniam sese contulit. Ibi certior factus, Narsem Persarum regem Iterum post Cari Imperatoris excessum, Sarracenis, & Parthis solicitatis, Mesopotamiae, atq; Armeniae finitimis Romanorum prouinciis imminere , nu llam sibi moram attulit, quin eis obuiam iret. Itaq; rebus omnibus necessarijs comparatis, progressus in Syriam exercitum aduersitio hostes adduxit, ac Sarracenis acie victis, Parthisq; vltra Tigrim propul-B 1is, Narsae

17쪽

14 De Occidentali Imperio.

sis, Narsiae regi tantum pauoris, ac trepidationis iniecit, ut amicitiae habendae caussa nobiles seras, atq; alia dona exquisitissima miserit. Quibus victorijs cognitis populi in Italia, atq; adeo in prouincijs festos dies

prae ingenti laetitia celebrarunt. Maximo inde iterum, & Aquilino conssilibus,& Iunio Maximo praesecto urbis, maioribus in utroque Imperio, quam adhuc, bellorum tumultibus laboratum est. In primis plerael Germaniae nationes, quod saepe antea fecerant, inter se coniurationem fecerunt, atq; ultimum prope excidium Galliae,praesentia Maximiani posthabita, intentarunt. Hi fuere non solum Burgundiones, & Alemani, sed etiam Chalbones, & Heruli, viribus primi, locis vltimi. qui,

cum traiecto repente Rheno in prouincias proximas irrupissent, omnia caede, vastatione, atq; incendio miscuerunt. Qui tumultus postquam ad aures Maximiani accidit, extemplo castra aduersius eos mouit. Iam Burgundiones , & Alemanos incondita multitudine abundantes primum s eua fames, deinde saeuior pestilentia adorta erat. Quod ubi Maximianus animaduertit, arma ab illis abstinuit,ac sua sponte duobus m lorum generibus ipsis mortalibus infeltissimis, conflictari, consumique permisit. Chalbonas vero, Herulosi aperto Marte aggressus primo certamine profligauit. Nam exercitus parte in hostes inducta ita confiixit, ut ipse omnibus locis, tota is acie, & resistentibus, dccedentibus, de fingientibus se obiecerit. quo pacto tanta eos internecione deleuit, ut cladem relictas domi coniugibus non profugus aliquis e proelio, sed ipsamet victoria nunciarit. Quae dum ille gessit, Carausius in Britannia naues Romanum in modum construxit, legionem Romanam, quae ibi in praesidio erat, abduxit, aliquot militum peregrinorum cohorres interclusit, mercatores Gallicanos ad delectum contraxit, barbarorum, & maxime

Francorum innumerabiles copias sipolijs prouinciarum diuisis illexit, atq; inde praedonum more omnia Galliae, Italiae, Hispaniaeq; littora latrocinijs infesta habere instituit . unde illud piratici belli nomen inu

est. Diocletianus autem rebus Syriae compositis iampridem Nicoinediam reuersus sese in Moesiam rettulit. Nam Sarmatae transmisso Istro Daciam populabundi inierant, eamq; Alemanorum more omni geraere malefici; diuexabant. Haec autem erat Dacia, quae fuerat inter superlinrem, in riorem p Moesiam ab Aureliano Augusto reposita, eaq; R, pensis, & Mediterraneae nomine insignita, cum ille Daciam Transiitrianam a Traiano quondam Augusto, victo rege Decebalo, partam dimisisset, quia inter infesta barbarorum circunsistentium arma retinere non posset. Diocletianus autem Sarmatas ex hac Dacia praedantes 'trans Istruita compulit, ut eam ab omni incommodo non obscura victoria vindicarit.

18쪽

Liber Primu S.

dicacit. Proximo anno Diocletianus tertium, S Maximianus secur

dum consulatum gesserunt. Ne tum quidem ab hostilibus vircbique impressionibus est cessatum. Praecipue Alemani receptis ex pestilentia viribus Rhenum silmina, ut assueuerant, hieme, quippe gelu duratum, traiecerunt, ac proximos Galliarum agros hostiliter inieiunt. Hanc rem cum Maximianus eodem die Treuiris accepillet, quo ineundi magistratus caussa solemnia vota concipiebat, usque adeo iram non tenuit,ut votis perfectis raptim s. mptis armis exierit. Quae illi audacia felicissime cessit. nam Eoifes palatos adeptus,atque ex improuiso aggressus praecipiti agmine se trans fluuium reserre coegit. Unde breui reuersus, civi tatem vehementer de sua incolumitate solicitam incredibili laetitia cumulauit. Sacrifici js ei factis,odoribusq; passim accensis ea gratulatio declarata est. Quod factum ut singulari felicitate commemorandum Mamertinus deinceps sia Gallica dicendi copia celebrauit: Illum tuum primum confula

tus tua aut Palem dum tacitus praeterire non possum, quo tu solus omnium consequutuses, ut quod tempus antea incipiendis tantummodo rebus aprum indebatur, tunc

primum potuerit se cereperagendis, seri sol curriculo, et V kia te consilis mc

bantem videret, et Lmperatoris implentem. Iridimus enim te Caesar, eodem die pro rep. et mota si cipere, et conuitita delere timus, te eodem die in claristimo ρacis huitu, et in pulcherrimo virtutis omatu. Fona venia Deum dixerim, ne

Iuppiter quidem ipse tanta celeritate faciem caeli fui variat, quam facile tu togam praetextam sumpto thorace mutacti, hastam posito scipione rapuisti, a tribunali

temet in campum, a curuli in equum transtubsti, et rusus ex acie cum triumpho redisti, totari hanc urbe/n repentina tua in hostes eruptione solicitam Ietitia, et exultatione, et aris lagrantibus, resacrifici st, et odorisus accensis numini tuo ι-plesti. Ita utroque die supremo tempore bis diuina res pari religione celebrata est, Diu, dum profuturis mouetur, tibi, dum pro victoria solui iur. His rebus gestis Maximianum inde Germanicis incursionibus irritatum salutaris illa cogitatio subiit, haud incommode se facturum, si, quod nemo adhuc tentaverat, ultro Rhenum trafinitteret, atque hostes, in suis quenque agris, opprimeret. sic enim demum deleri Germanos posse, si in propriis sedibus peterentur, Vt non praedain modo, quam cepissent, amitterent, sed de ipsis etiam liberis, coniugibus, parentibus, & rebus suis carissimis dimicarent . satis se hostilium incurvonum hactenus pertulisse, nunc reddere eas barbaris magnis cumulatas incommodis oportere. Hoc igitur consilio explicato, pontem in Rhenum confecit, exercitu's transmisso Alemaniam inij t. ac rege eorum inter ipsas, quas moliebatur, insidias capto,ab ipso ponte usque ad Dannubii caput tinenter A lema nos proeliis prospere factis edomuit,ac totam regione ferro, atque igne vallatam

19쪽

6 De Occidentali Imperio.

opibus prorsiis exhausit . usque adeo ut Mamertinus no minus ad fidem, quam ad laudem dixerit, Maximianum primum omnium Imperatorum probasse, Romani Imperii nullum elle terminum, nisi qui suorum

esset armorum. Haec victoria ingentem Maximiano gloriam vel consilii nouitate, vel cladis magnitudine attulit. Nam trophaeis in media Alemania constitutis gentem illam ita debilitauit, ut post per multos

annos a Romanorum bello vacaverit. Ex altera parte in Scythia erant

Vittungi, & Carpi. Vitiungi Gotthicuin genus, Visgotthi alio post nomine appellati, in Grutungos. de Teruingos crant distributi. Vtramque eorum gentem creberrimis a stiperioribus Imperatoribus bellis repulaira, neq, satis adhuc ab inserendis Moeliae, Thraciael, detrimentis coercitam Diocletianus item in propriis aggredi finibus itatuit . atq; trans strum compulsam ita est persequutus, ut Gotthos mu itis proeliis victos ad pacem petendam adegerit. Tum xerone liberum posthac barbari aditum ad flumen transeundum haberent, limitem Iliri neglectum veteribus repositis castellis, ac praesidiis reparauit, atq; in exitu anni sese uicomediam rettulit. Interim Batauia Galliae regio per Francos r ges aliquot occupata ad Carausium tyrannum desecit. Quae caussa Maximianum impulit, ut omnes eo belli curas, apparatusq; conuerterit'. Itaque sequenti anno Maximo iterum,& Ianuario consulibus,German, co bello, quo assidue premebatur, solutus arma aduersus eum intulit. Accidit autem illud incommode, ut ad Britannici maris inclementiam summa quoque rei nauticae imperitia se adiunxerit. Quibus impedi mentis intercedentibus bellum illud in praesens intermittere, ac piratae vindictam in aliud tempus reiicere eit coactus. Itaque pace cum eo simulate composita in Francos, qui Carausio se adiunxerant, atq; auxilia mini lirabant, inuasiti cuius impetum cum lex eorum Gennobon sustin

re non possiet, legatos, qui pacem peterent, initit, neq, eam impetrauit. Diocletianus autem ipsain quali domandarum gentium seriem persequutus post Gotthos, Carposq; si bactos repente sese in Quados, & Marcomannos, aliosq; vicinos Germaniae populos intulit, qui luperato Dannubio ipsas, quae obiectae erant, Rhaetias assiduis incursionibus lacerabant. atq; eas gentes proeliis, S expugnationibus ita stegu, ut pace petita dicto se audientes fore spoponderint. Ita quemadmodum Maximianus Alemanis vincendis Romanum limitem ultra Rhenum, sic Diocletianus Quadis stibigendis ultra Dan nubium protulit. Inde reliquum anni ab utroque in Illyrico Gallia m lustranda eit positum. Per eosdem ferine dies noua duo, eaq; periculosa bella coorta sunt, unum in Aegypto , in Africa alterum. Achilles quidam non ignobilis dux militiae Aegyitum

20쪽

Liber Primus. II

Aegyptum ad desectionem solicitavit,ac contractis ad se militaribus cmpijs ipsam sibi prouinciam cum insignibus Augustalibus vindicauit. Quinquegentiani vero Mauritaniae populi ingeni j ferocioris, ac prope

indomiti, arreptis temere armis prouinciam holtiliter percurrere, eamque spretis Maximiani praefectis varijs populationum incommodis afficere in littere. Cum autem Diocletianus non tam vesanam populorum desectionem, quam saeuam tyrannorum in dies orientium libidinem aegre ferret, conssilia rerum agendarum coram sibi cum Maximi no communicanda putauit, ac propterea illum, Mediolanum in Italiam ut adiret, admonuit. nam se eo quoq; colloquij gratia conuenturum. Maximianus autem, ut eius auctoritati diligenter obtemperabat, eiuLmodi nuncio accepto itatim se obsequuturum ostendit. Itaq; pollem ineunte anno, quo consulatum gesserunt Bassias, & Quintianus, & Ianuarius praesecturam urbis, quam II I. Kal. Martias occeperat, continuauit, Diocletianus praemissis nunci js e Pannonia cesiit, ac summa celeritate Iuliis alpibus superatis repente in Italiam nec opinantibus omnibus

adiit. Maximianus autem hieme saeuistima, & in Gallia inulitata, cum nive, ac glacie oppleta horrerent omnia, ex improuiso per Cottiasalpes accessit. Vterque, quacunq; iter fecit, frequentissimo populorum longo eos interuallo visere gestientium concursu exceptus eis. praecipue agricolae concursare, inter se nunciare, aras ponere, thura adolere, hostias immolare, vina libare, deos laudibus, gratiisq;'concelebrare; usque adeo

ut passim fructus percipi expectatissimi tmumphi potuerit. Erat iam tum

Mediolanum ea nobilitate, O pulentia, publicorum operum magnificentia , & ciuium, inquilinorumq; frequentia praeditum, ut facile secundum a Roma dignitatis teneret, atq; amplitudinis gradum. Itaq; urbem ingressi ambo ea pompae magnificentia, atq; occurrentis ciuitatis honore excepti fiunt, qui maximus, ac splendidissi inus adhiberi per ea se licissima Italiae tempora potuit. Geminata inde niaiestatis Augulialis praesentia omnium animos inusitata admiratione defixit. Ambo in eodem Palatio hospitati comiter eos, quibus Augustos salutare per dignitatum gradus licebat, duplicato maiestatis numine admiserunt. Ut vero limine egressi per mediam urbem equis simul inuecti sint, certatim viri, seminae, pueri, & aetate maturi aut per fores in publicum prodierunt, aut per saperiores aedium partes se proiecerunt, clara, ac libera inter se voce rogantes, vides Diocletianum, Maximianumq; vides ambo sunt, una sunt, quam inuicti sedent, quam concorditer eloquuntur, quam cito transeunt ' Assuerunt ex omnibus urbibus honestissimae legationes, sed in primis Roma lumina ipsa senatus, ac ciuitatis principes msit. nemoq;

B et omnium 28.9

SEARCH

MENU NAVIGATION