Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

i8 De Occidentali Imperio.

omnium fuit, quia per eos dies Mediolanensium ciuitatem beatissimam duceret, quae duos tantos, ac tam concordes Imperatores gremio com-3lexa teneret. Ceterum ipsi secreto inter se colloquuti fraterna inuicem ossicia praestiterunt, ille dona Persica, hic spolia Germanica ostendendo, ac summe in omni consiliorum ratione concordes praecipue de Caesaribus adiungendis inter se consenserunt, ut partem initantium bellorum in eorum curam, sedulitatem l transferrent. Vbi vero per aliquot dies una fuere, tum eadem,qua venerant, celeritate sese ad exercitus recepere . Post aliquot inde dies Narses rex Persarum ab Ormie fratre bello petitus legatos ad Diocletianum in Syriam de confirmanda pace misit, atque ei donis regiae munificentiae culto se ipsi am, totumq; regnu,

ut ingredi dignaretur, explicuit. Gennobon autem rex Francorum pacem iterum a Maximiano poposcit, tum demum integra se auctoritate restnare existimans,cum ipso placato regnaret. Ille vero pacem Frana socis ita dedit, ut multas eorum familias in Galliae fines traduxerit, atque in agris Nerviorum, ac Treuirorum locauerit. sic enim S terram nostium incolis exhauriri, & propriam, quae deserta erat, expleri posse, putauit. Moris erat, ut Imperatores quinto, ac decimo quoque Imperii sui anno dies quosdam festos peragerent, in .quibus sacra, ludosq; Omnis generis se rent, ac praeterea Diis votis se solemnibus obligarent, si se

incolumes in proximum quinquennium, aut decennium conseruassent, aut vota stiperiore quinquennio nuncupata pro retenta incolumitate persoluerent. Cum ergo quintus hic Diocletiano, & Maximiano Imperii perficeretur annus, uterque quinquennalia apparatu, ut assciebat, maximo edidit. Maximianus ea Treuiris celebrauit. quae tum Gallici sedes habebatur Imperi j. Mamertinus orator solemnem ad ea orationem composilit, sed iussu Maximiani ad decennia reseruauit. quoniam lustris omnibus praedicandis ea communis esset oratio. Insequens almnus , qui fuit a Christo nato ducentesimus nonagesimus, Diocletianum

Augustum IIII, & Maximianum Augustum III consules, S Tu rianum Gratianum praefectum urbis, habuit. Eo anno Diocletianus lustrauit Illyricum . sit quidem Hadrianopoli , Byzantiiq; si abscripsit.

Maximianus autem Treuiris Natalicia sua peregit. In ea pompa Mamcrtinus orator, de quo dixi, Belgicus, per ea tempora clarus orationem diei, ac celebritati, quae agebatur, accommodatam habuit. in qua primum ipsas Imperatorum vel durissimis temporibus concursationes c. posuit. deinde res ab eis gestas percucurrit. romi'. virtute eorum Carini dominatu saeuissimo liberatam, exacerbatas saeculi prioris iniuriis Gai lias eorum clementia ad obsequium esse redactas, dies Diios victorijs, ac triumphis

22쪽

Liber primus . t 9

triumphis celebratos, trophaea in media Germania constituta , limitem Rihaetiae repentina hostium clade promotrum, Sarmatiam vastatam, oppretiumq; captiuitatis vinculis Sarracenum , Francos ad petendam pacem cum rege Venientes, Parthumi Diocletiano munerum miraculis blandientem . De pietate inde illorum disserens in primis admirabilem eorum concordiam extulit. PM enim, inquit, ulla quammideresci la talem in summa potectate concordiam ' qui germani, geminive fratres indiuiso

patrimonio tam aequabier utuntur, quam mos orbe Romano Laurea illa deuiatilis accolentibus SVriam nationitus, filia Rhaetica,milla Sarmatica te Max mane fecerunt pio gaudio triumphare. Itidem hic gens Chalbonum, Herulorum deleta , I, Transrhenana victoria, oe domitis oppressa Francis bella piratica Diocletianum compotem votorum fecerunt. obstupescerent omnes admiratione me siri, etiamsi vos idem parens, eademi mater ad istam concordiam naturae legibus imbuissent. At enim quanto hoc in admirabilius, quod vos carim, quod proelia quod pares mictoria Gerefratres, dum virtutibus vestris fauetis, dum pulcherrima inuicem facta laudatis, dum ad summum fortunae fastigium pari gradu tenditis, diuersum sanguinem asseetibus misiuistis. Inde quanto labore media hieme ex diuersis regionibus Mediolanum colloqui j gratia conuenis

sent, quanto amore simul in eodem Palatio diuersati essent, atque inde discessissent , edocuit. postremo felicitatem eorum ostendit, quod securo orbe suas uterque prouincias relinquere, atque in interiora Imperii secedere possent . quod diram famem, ac syuam pestilentiam ipsis ad Imperium evectis summa frugum copia, de optata corporum salubritas excepisset, quod Deus opportune ad tranquillandum Imperium bella ciuilia inter nationes barbaras accendisset. Furit enim, inquit, inmiscera

sici gens firma Maurorum . Gadi Burgundios penitus e cindunt. rusum promictis armantur Alemans. itemi eruingipars alia Gotthorum adiuncta manu

Iaifalorum aduersum Vandalos, Gepidasi concurrunt. Ipsis Persas, ipsum i r gem a citis Sacris, , Ruf , di Gellis petit frater Ormies, nec resticis vel pro

maiestate quasi regem, mel pro pietate quasi fratrem. Furgundiones Aleman rum agros occupauere, sed siua quoque clade 'stas Alemani terras amisere, quas repetunt. Blemi levibus modo assueti sagittis aduersus Aethiopas quaerunt

i e non habent arma, trapene nudis odiys bella intemetina committunt. augura

tur inde in extremo nauales etiam, maritimosi triumphos, quos ex Carausio partum iri significat. Eo demum anno,cum Britannia, Aegyptus , & Mauritania amissae animos Augustorum urgerent, placuitambobus ad confirmandas reip. vires, & bella omnia complectenda sibi Caesares adoptare. Hoc non solum apud Eutropium scriptum est, sed etiam in oratione, quam orator Aeduus post ad Constantium Cadarem

5 4 dixit

23쪽

, o De Occidentali Imperio.

dixit: nto terrarum oue, inquit, non modo qua Romanus limes fuerat, mirtute mestra recepto, sed etiam, qua hinssis, edomito, cum toties proculcata esset Alemama, toties obstricta Sarmatia, Mi him, uadi, Carpi toties profligati, si mittente si Gutho pace petenda, Fupplicante per munera rege Persarum in bat animum ina illa tanti Imperii contumelia, qtod Britannia adhuc in potestate Carausi esset. Item: Partho iura Tigrim redaeto, Dacia restituta, porrectu que Damav caput Germaniae, Rhaetis . limitibus, destinata Patauiae, μι- tomae mmActa gubernacula maiora truerebat aucta, atque augenda rei ιblica. qui Romanaepotentiae terminos virtute protulerant, Imperium filio pietate debebant. Hoc igitur consilio constituto Augustiamdo filios sibi adoptarunt, Diocletianus quidem Galerium Maximianum, virum prope Serdicam urbem Ripentis Daciae natum, Maximianus vero Constantium

Chlorum in Dardania, ex filia Crispi fratris Claudi j nuper Imperatoris progenitum. Etenim Maxentius Maximiano primum propter aetatem, deinde propter aliam ossensionem parum se it probatus . iiquidem fama constans manavit, eum arte uxoris mariti animum virili prole edita retinere cupientis fuisse suppositum. Galerius autem, & Constantius Diocletiano, & Maximiano bellicis in studi js, atque laboribus ita se virtute , consilio , ac sedulitate probarant, ut idonei visi sint, qui adoptati in Impeiij societatem acciperentur, ac Caesares dicerentur. Quamobrem postero anno, Cassio, & Tiberiano consillibus, Kalendis Martiis Diocletianus Galerium in I llyrico, & Maximianus Constantium in Italiam accitum pompa, quae adhiberi in eiusmodi celebritate solebat, adhibita, Caesarem declarauit. unde Aeduus idem dixit: O Lalentas ortia sicut uim annorum voluentium, ita nunc aetemorum aut ices Imperatorum.

Galerio etiam Diocletianus Valeriam filiam collocauit, a qua pars quaedam Pannoniae nomen traxit, Maximianus vero Constantio Theod ram priuignam i, atque earum ducendarum caussa uterque priores uxin res dimisit. Constantius etiam , ut fraternae fidei certum Galerio pignus daret,Constantinum filium,qui postea imperauit, ex Helena uxore, silc enim plerique censent potius, quam concubina,) susceptum obsidem dedit, eo nomine, ut prima illo duce rudimenta militiae poneret . nam xv tum annos agebat. Ceterum, ut inquit Ammianus, hi Caesares timiis Augustis tamquam apparitores obtemperarunt, viri Ocitroq; pro eorum arbitrio commeantes . . His actis Diocletianus Galerium limiti Istri defendendo praeposuit, ipse vero Aegyptum sibi recuperandam a si sumpsit. Maximianus autem Mauritania sibi destinata Constantio Britanniam recipiendam commisit. Itaq; hoc anno tribus in locis aduersus hostes res egregie gesta est. Nam Diocletianus in Aegypto cum

multa

24쪽

Liber Ρrimus. 2I

multa alia prospere administrauit, tum in primis urbes Thebaidas duas Bussirim, & Copton, quae desecerant ad Achillem, deuictas, ad prodendum aduersiis fidei desertores exemplum solo aequauit. Galerius autem transmisso Iistro Sarmatas, & Carpos, qui limitem violauerant, tanta mole inuasit, ut victoriam clarissimam reportarit. Constantius vero maxima celeritate ex Italia in Galliam maturauit . inde necopinantibus omnibus ad Oceanum progressus Gesorigiam, quod oppidum in littore aduersus Britanniam situm a Carausio tenebatur, primo aduentu in potestatem redegit. Quo facto subito portum urbis molibus saxorum, lignorumq; iniectis ita obsepsit,ut eius usam Carausio prorsus ademerit. tum exercitum eius adortus, qui Bononiense littus insederat,proelio prospere facto deuicit, ac victum summa clementia conseruauit. Inde, nauibus ad traij ciendum aedificari iussis, Batauos sibi adoriendos sit. scepit, qui, Britannico tumultu solicitantibus Francis cum desecissent, Cliviam oppidum Romanorum arctissime obsidebant. ac neque locorum stagnantium difficultate permotus, s nam Batauiam a Scalde interlutam diuortio suo Rhenus amplectebatur) neque sylvarum barbaros occultantium densitate deterritus hostes longissime, ac conflantissime persequutus, demum cum coniugibus, & liberis ad deditionem adduxit, atque obsidione Cliuiam liberauit multi barbari, in primisi Franci captiui facti. quos ad agros Lingonum, Rhemorum,Tricastinorum, &Ambianorum a solitudine vindicandos destinauit. Vnde vetus dixit orator ad Constantinum, Constantium patrem eius terram Batauiam i diuersis Francorum regibus occupatam omni hoste purgat se, ac gentes ipsas in Romanas nationes transtulisse, ut non solum arma, sed etiam feritatem ipsam ponere cogerentur, de pacem Romani Imperi j cultu iuuarent, acina delectu . Ex his multi prouincialibus diitributi aliquandiu in porticibus ciuitatum blandientes manserunt, donec ad deliinatos sibi sblitudinum cultus contenderent. regibus eorum Asarico, &Gaisoni pax, cum eam peterent, est concessa. Iisdem consulibus Iunius Tiberianus praesecturam urbis x II Kal. Martias cepit. de quo Vinpiscus: Hilaribus, cliubus omma festa feri debere scimus, ,es dis , impletis se lemnibus mehiculo suo me, ω iudiciali carpento praefestus mi lis vir illustris finmus Tiberiantis accepit. Hannibaliano inde,& Asclepiodoro conlii libus, Galerius Bastarnas, Carpos,& Sarmatas in finibus suis trans Istrum adortus, insigni victoria superauit .eo in bello Constantinum Constantii Caesaris filium egregiae virtutis adolescentem, cum eius laudi inuideret, consulto sub specie honoris variis periculis obiectauit. quae ille semper in s. gni animi sortitudine depulit. praecipue autem duci Sarmatarum in

campum

25쪽

ii De Occidentali Imperio.

campum prodeunti oppositus ipsim vitium corripuit. idq; primum specimen futurae magnitudinis edidit. Hi populi, ne quando bellum redintegrare pollent, citra Istrum Diocletiani iustu traducti, atque in Romanis prouinciis collocati. In Gallia cum s unam a per aestatem, hiemem lsiccitas extitisset, qua classis ad bellum Britannicum est construeta, repente ineunte vere assiduis imbribus amnes ita exundarunt, ut paratis nauigiis facilem deductionein praebuerint. Ceterum, dum initructa classe Constantius tempus nauigationis opportunum expectat, dies x IKal. Maii aduenit . quem Maximianus, quia idem erat Romae natalis, magna populi laetitia Treuiris celebrauit. In ea sblemnitate Mamertinus idem, ut existimatur, orationem habuit, in qua expolitis Maximiani rebus omnibus, quas commemorauimus, demum de Constantio, &apparatu instantis belli Britannici ita disseruit: Instrae fel citatis est, quod

iam milites ad Oceanum peruenere miciona. iam raesertim in illo latore hostium sanguinem reciproci fluetus sorbuerunt. deuidnu ic animi habet illepi rata, cum fretum illud, quo seu mortem suam hucusque remoratus en, pene metiros exercitus ideat ingressos, oblitosi nauium mare rejugum sequutos se, qua cedereti quam nunc insulam remotiorem , quem alium sibi optet Oceanum' quo denique pacto esse ere parmas reip. potest, ni haustu terrae deuoretur, sui turbine aliquo in de uia Iaxa rapiatur. aedificaω fiunt, omatas pulcherrimae classes cunctis simulamnibus Oceanum poeiturae. neque solum ad perficiendas eas certatim homines labor runt, sed etiam ad excipiendas flumina repente crevertunt. Toto ferme anno Imperator , quo tibi opus erat serenitate, it naualia texerentur, ut trales caederentur , ut artificum animi migerent , t manus ne torpesierent, nullus fere dies imbrefaedatus est, hiems ipsa meris temperiem imitata est. fluuius hic noster diu pluuiarum pabulo carens impatiens erat nauium, solam naual bus tuis materiam δε- uehebat. Ecce autem siclito , cum deduci liburnas oporteret, tibi et beres fontes terrasitumst, tibi largos imbres Iuppiter fudit, tibi totis fluminum alueis oce nus redundauit. ita in aquas syonte Muleuntes impetum nauigia fecerimi, leni in do commota nixu ducentium. Facile itaque quiuis intelligit Imperator, quam pro steri te succeseus in re maritima sequuturi sint, cum iam sic tempestatum oppor tunitas obsequatur. Felix igitur talibus Roma principibus. Hi cum primum re deant ad te, triumphantes ino cupiunt invehi curru ,simul adire Opitolium, fmul habitare Palatium. Profecto mature illucescet dies, cum mos mideat Roma victores, 'V alacrem sub dextra filium . quem ad honestistimas artes omnibus ingen, bonis natum felix aliquis praece tor expediat. Interim ramente gentium domina , quoniam hunc optimum principem in Gall3s tuis retinet rario re . quae μ' mus , si feri potest, ne huic inuitas ciuitati. cui nunc ille similitiulinem maiestatis tuae confert, natalem tuum celebrando in ea consuetudine magnilentiae tibi δε-

26쪽

Liber primus. 23

b . rei ipsium Imperator oramus, ut etiam, cum mos totius orbis securita e

sta illa Imperi, vestri mater acceperit, amplexus eius arctistimos interdum pipmanibus resoluatis. tuque Maximiam poti sitimum, credo enim hoc idem etiam Diocletianum Oriens rogat. )bas prouincias frequenter illustres, gi profundisin-ma licet pace florentes aduentu numinis tui reddas feliciores. Vide Imperatis quanta sit vis tuorum in nos beneficiorum. ad cpraesentia tua fruimur, mV red, tum desideramus. Haec, ut dixi, Mamertinus xI Kal. Maij loquutus est, cum apparatus Britannici belli ferueret. Interim dum haec geruntur,

Carausium familiaris eius Allectiis dolo peremit, atque Imperi j sibi insignia vindicauit. Itaque bellum, quod Carausius erat pasturus, ipse sustinuit. Unde quidam Aeduorum legatus poli bellum confectum sic dixit: Acceserat diuturna sceleris impunitas , quaedferatorum hominum inflarat audaciam, ut illam inclementiam maris, quae vitiloriam principum fatali quadam necessitate distulerat, pro μι terrore iactarent, nec consilio intermissum bellum se , sed dseratione omissum crederent. adeo ut iam communis pone timore deposito archipiratam satellis occideret, π illud austoramentum tanti distriam sputaret Imperium. Allectu vero ut insignia sibi asciuisse principes c, gnouerunt, eo ardentius bellum iam comparatum intulerunt. Ac primum quidem, ne Constantio in Britanniam transgresso barbarae nati nes nouas res aliquas molirentur, Maximianus noto itineris compendio

ad Rhenum accessit, omnemi illum limitem non equestribus, neque pedestribus copiis, sed praesititiae suae terrore tutatus est. Constantius vero cum instructis diuersis classibus tempus soluendi idoneum expectaret, demum vel aduerso reflante vento littore soluit. Quod ubi sensere milites, qui ἰὰ fluctu in amnem Sequanam fuerant repulsi, cunctantibus ducibus, coelo, ac mari turbidis, ultro signum nauigationis poposcerunt, ac minacibus signis contemplis,die pluuio vela secerunt ,& ventum, quia directus non erat, obliquum captarunt, mutuis his se vocibus excitantes: Quid dubitamus quid moramur Caesar ipse iam soluit, iam prouehitur, iam fortasse peruenit. Inde coelum obscuris adeo tenebris eii offusum, ut inimica classis apud Uectam in fialam in speculis, de insidiis collocata imprudentibus hostibus sit praeterita. Exercitus autem ut primum Britanniae littus obtinuit, uniuersis nauibus suis ignes iniecit, ne sibi ullum fugae praesidium reseruaret. Quo cognito Allectus ab eo littore, quod tenebat, abscessit, ac classem, portumq; deseruit,

Constantium, cuius imminentia vela prospexerat, iam,iami affuturum formidans, sesel ad proelium conserendum accinxit . ceterum neque aciem explicuit, neque omnes copias, quas trahebat, instruxit, sed cum veteribus coniurationis auctoribus, & barbaris mercede conductis reliqui

27쪽

14 De Occidentali imperio.

ut apparatus oblitus processit. Proelio Asclepiodoro praetorio praefectouce commisso nemo Romanorum occubuit. omnes illos campos, a

que colles non nisii ho itium corpora susa texerunt. inter quos Allectissipse iacuit, cultu illo , quem assumpserat, ultro deposito, di vix unius velaminis repertus indicio. Franci ad internecionem caeli. Milites autem , qui per errorem nebulosi maris auulsa ad oppidum Londiniente peruenerant, quidquid barbarorum proelio superfuit . cuna direptatur: be fugam capessere cogitarent, passim tota urbe straueriint. Constantio inde in littus egredienti Britanni exultati tes gaudio sese cum coniugibus, ac liberis obtuleiunt, non ipsum modo, ut caelo delapsum intuentes , sed etiam nauis illius , quae ipsi imaduexerar, vela, ac remigia Venerantes i, quippei post tot annorum miserrimam seruitutem, post violatas coniuges, postultorum turpe obsequium liberi, & vera imperij luce recreati. Hac victoria non solum ipsa est recuperata Britannia, sed Galliae quoque, Hispaniae, Italiae, atque Africae orae perpetuis piratarum incursionibus liberatae . nec solum Franci, sed multae etiam aliae gentcs in coniuratione Carausi j deprehensae ad imperium accipiendum adaetie. Haec hoc modo, atque hoc tempore gelia in oratione legati Aeduorum inuenio. ut mirabile illud esse videatur, quod ceteri prodidere, Allectum triennio post Carausium ab Asclepiodoro esse deletum, tumque demum Britanniam esse receptam . Hoc bello confecto Maximianus exercitum aduersus Quinquegentianos Mauritaniam perirestante, immisit. Romae IIII Nonas Augusti Claudius Marcellus praefecturam urbis intuit. Pollero anno, Diocletiano V,&Maximiano IIII

consulibus, Diocletianus Aegypti j belli longitudinem indignatus Galerium Gesarem ad se ex M ia reuocauit, ut Iornandes scripsit, atquc omni mole Achillem circa Pelusium occurrentem adortus cum uniuer

sb exercitu profligauit. deinde, cum se fiiga Alexandriam recepisses, ibi

corona circundedit. Non alia urbs fortius ipsa obsidionis incommoda pertulit. undique, & praecipue a mari omni apparatu bellico cincta, qua quam breui ad maximam rei frumentariae difficultatem adducta eli, tamen omnem Diocletiani deditionis expectationem elusit, & grauioris aetatis homines ad inopiam leuandam opera amicorum apud duces homum gratia valentium emisit. Diocletiano tamen acrius in dies urgente demum octauo mense una cum Achille venit in pote itatem. Victo riam tantam sorde Diocletianus exercuit, ut qui bellicaru artium, qud in ciuilium, esset patientior. Nam & Alexandriae muros diruit, de urbem diripiendam permisit, ita ut pretiosiissi ina quaeque templorum ornamenta detraxerit, & Aegyptios exili js , ac proscriptionibus amictauit, S

Achillem

28쪽

Achillem defectionis artificem capitali supplicio vindicauit.& commentarios de fodiendis metallis scriptos Alexandrinis eripuit. Nabataeos porro ex finibus suis ad Nilum traduxit, atque in oppidis,& opima regione locauit,ne in posterum infelli essent eis,qui Oasim habitarent, verum se vindices exhiberent. Antiochiam inde reuersiis Daphnem contendit, de Apollini sole ne sacrificium fecit. reuersusq; Antiochiam aduocatos sonatores de religione Deoru retinenda admonui totque aliquid etiam de Christianis persequendis adiecit. Maximianus autem, & Constantius in Gallia rebus, quae per bella superiora euersu fuerant, restituendis intenti, oppida reaedificare , eaq; superioribus afficta cladibus recreare conati sunt. In primis autem Franci ex intimis sedibus suis in Ambianorum , Tricassinorum, Rhemorum, de Lingonum deserta traducti sunt. Cum autem praecipue Flauiam Aeduorum, & Flauiam Cliuientium resecissent, ob eam rem Aedui oratorem , cuius sit pra memin, mus , ad eos miserunt, ut Britannicam victoriam gratulatus gratias de tanta erga se benignitate adijceret. Qui dicere orsus, prina um superiores victorias Sarmaticas , Carpicam , AUUtiamq; sic periirinxit: Adoratae sint mihi Sarmaticae expeditiones, quibus illa gens prope omnus extincta ea, oer pene cum solo nomine relicta, quae simin. Dent mentam trophaea Niliaca ,sius quibus Aethiops, gre radus intremuit. 6ontentasit more gloriasiuae proxima illa ruina Carporum. Resierue anunt' iam, tam 'mementibus Mauris immissa vastam . a s haec celebrabo temporibus. Illa meno, Caesar macte, quae δε- ει, atque afficio nominis tui fia seu, quorum etiam stectaculi fruimur, sebiae occasione dignationis tuae sine mila dilatione dicenda sinu. inde a principio repetens Britanicam expeditionem,& Victoriam eo,quo scripsimus, pacto narrauit. Qua multis verbis explicita sic demum peroravit: Tenet mno amplexu Romana res'.quidquid rus temporum ricibus sint aliquando Romanum . LV illa, quae sepe meluti nimia mole diffluxenat, magnitudo tandem sobri r

haesit Imperio. Nihil ex omiu terrarum inlis regione non aut metu qivetum est,auia, nati domitu,aut pietate deuinctum. Et ex abys quide partibus aliqua restant,qua, simoluntas, et ratio desiderent, posisitis acquirere . vltra Oceanum vero quid erat praetra Brat mami quae a vobis ita recuperata est,ut illae quoque nationes terminis

et Iem insiuia cohaerentes istis nutibus obsequantur. Nulla progredienda caussa superest,ni , quod Natura metuit, 'es ipsius quaerantur Oceani. Omnia nquam,

Imuelissimi Principes, estra fiunt, quae fiunt digna vobis. ω inde estiad considere

singulis aequabier licet um imuersa teneatis. Itaque scur idem tuo, Diocletiane

Auguste, iussu supploui deserta Thraciae transtatis .mcolis Asia, sicut postea tuo,

Maximiane Auguste, nuru Nenuorum , stes revirorum arua iacentia laetus,Dhil mimo restitutus, m receptus in leges Francus excoluit, ita nunc per m C Morias

29쪽

15 De Occidentali Imperio .

ctorias tuas Constanti, sesar Auacte, quidquid infrequens Amitano , T Acastino solo, Lingonico restant, Raro cultore reuisses. aQuin etiam illa,

cuius nomine mihi peculiariter gratulandum est, deuot ima mosis ciuitas Aeduorum ex hae 'Britannicae facultate πιctoris plurimos, quibus illae prouinciae redundabunt , accepit artifces , f, nunc extructione veterum domorum, 'γrefeetione operum piat corum, stu te lorum instauratione consurgit. nunc spti redditum metus illud Romanae fraternitatis nomen exsimat, cum reric

sius hueat tonditorem. Eo anno Romae III Idus Martias Septimius Acyndinus praefectus urbem administrare inllituit. In Oriente nouum bellum exortum. ex quo magis, magisq; Diocletiam nomen ad illus rem hominum praedicationem inclaruit. Naries namque rex Persarum , qui diu quietus Diocletiani in amicitia fuerat, avorum exemplo permotus, obscurum se regnum acturum , nisi Diocletiani bello illustraret , eil ratus. Itaque ubi ipsimi Aegyptio bello, atque Alexandrino omnium grauissimo implicitum sensit, arma Orienti intulit, ac praecipue prouinciam Mesopotamiam, atque Armeniam incurs is luit. Ea de caussa Diocletianus sequenti anno Coni antio, & Galerio, nobilissimis Caesaribus consulibus, Galerium cum exercitu Antiochia ad defendendam a Persis Armeniam misit. unde bellum hoc Armenium appellatur. Laetus admodum hic utrique Imperio annus illuxit, qui fuit iplis Imperatoribus decimus. Nam Diocletianus Antiochia Nic

mediam reuersus vota Imperii fili decennalia soluit. Maxamianus aute, de Conicitatius G. illia, Britanniaq; pacata Romae sita item decennia peregerunt . Ea pompa ex inore, inititutos veterum rem tita insigni populi Ro. concursu,ac laetitia totius Italiae celebrata. Maxunae Diocletiani,&Maximiani felicitati tribuit Eusebius, quod uterque decennia, ac vicenia splendidissima ludorum, pomparum, ac voluptatu hilalitate ediderint. His rebus actis Maximianus Britanico bello destinctus sitas oes ad A frica

cogitationes intendit,atque exercitu eo transportandii parauit. neque.n.

aequo ferre animo poterat,bellu Quinquegenti an otii adhuc exigua spe. 40victoriae per silos duces administrari. Itaque pollero anno, Tusco, ac Anulluiocosulibus,& Aristobulo prefecto urbis,duo diuertis in locis grauissima bella gelia, unum a Galerio cu Narse in Armenia,alteru a Maximia nota Mauris in Africa, & quide utruque feliciter. Galeri v. n. fatis coitat duo secuda proe lacu rege fecisse, Maximianu aute Quinquegentianos vati, contentionibus fatigatos ad loca ardua, atque aditu difficilia copulisse. Quietae inde post aliquot annos Galliae nouum ab Alemanis bellum eli motu . Hi ea hieme, qua Diocletianus Augustus VI,& Costantius Caesar iterum consules,& Cassius Dio praefectus urbis inierunt

cum l

30쪽

Liber primu S.

cum Maximianum longe terrarum abesse viderent, Rhenum glacie concretum nacti repente traiecerunt, atque in Lingonas proximos illati hostilia omnia facere institerunt. Quo nuncio Constantius excitatus nulla mora interposita cu exercitu promptissimo aduolauit, atque in campis Vindonensium aduersius hostes consedit. neque ita multo pos , cum Alemani pugnae copia facerent,inacae prodi j t. Quo proelio cu exercitu pulsus ac saucius se se ad Uindonis oppidu hostibus in terga haerentibus rettulit. Accidit tu res periculi magnitudine,& euentus raritate comemorabilis. Cum Vindonenses patefactis portis fugiente exercitu recepissent,ac protinus eas contra holliu insequentium impetu occlusissent, demum se

Constantiu suorum agmen claudente exclulisse animaduerterunt. porta vero aperire non ausi,ne hostes una cu eo irrumperent, restem propere e moenibus demiserunt,atque ita magna felicitate ipsum attractum in

moenia conservarunt. Ibi Cottantius haudquaqu a discrimine rei gellat perterritus, neque vulnere accepto perculsus ciues protinus,ac milites aduocauit,eosq; ad eruptionem in hostes faciendam incendit. nam eos se incautos,atque alla omnia cogitantes facile oppressuros, ac sine dubio deleturos. Neque consiliu elulit euentus. pol quinque horarum spatium cuarmata suorum multitudine egressus improuiso Alemanos fusos, ac prae victoria securos adortus adeo concidit, ut millia eorum sexaginta prostrauerit. Qui ex pugna evasere,cum se per glacie fuga in Rheni insula recepissent,repente flumine coelo mitescete laxato clausi, ac mox nauigiis demissis obsessii in deditionem venere. Ea victoria maximam ei, si qua alia, in re militari gloriam peperit. Eodem anno Maximianus in Astica Mauros locis asperis se tenentes ad conserendam manum adegit. ac demum victos in deditionem se tradentes accepit. atque ad extremum, ne quando bellum sumptis iterum armis renouare pollent, ad remota linca transmisit. atque inde prouinciae constituendae se tradidit. Galerius autem in spem Persici belli perficiendi adductus tertium cum Nar- se commisit proelium inter Callinicum,& Carras, oppidum Crassi quondam ducis Romani clade nobilitatum. verum cum temere exiguas copias maximis obiecisser,clade ingentem accepit. liquide uniuerso amisso exercitu vix ipse sibi fuga consuluit. In iis reni angustiis positus, cu eum non dolor solum, sed etiam pudor urgeret, licet coni iiij lac prope metis inops, iter ad Diocletianum, qui in Syria erat, intendit. Quem Ut Diocletianus confusium,moestumq; ad se venientem prospexit, ratus id,quod erat, subita concepta ira illum tanta arrogantia excepit, ut neglecta Caesaris dignitate per aliquot millia passuum purpuratum pedibus Vehiculum anteire permiserit. tandem in conspectum admisto,ac partim

fortunam

SEARCH

MENU NAVIGATION