Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Liber Quintus. 11s

in Mesopotamia praesidio, Antiochia Conflatinopolim expediendi consilii caussa reuertit. Interim Arriani Sardicensi concilio fracti, cu Athanalium,ceterosin a se exactos ecclesias repetiisse dignitate,atque auctoritate recuperata dolerent, morte Constantis, quem minantem horruerat, excitati,iterum omnes machinas ad eos euertendos,& Concilium Sardicense labefactandum adhibuerui. dc Constantium, quem propter nimia

animi leuitatem,seave e medio sublato, facile siecti posse videbat, vacuunam, acriter sese rursus in Athanasium intulerunt; illum Aegyptum, Libyamq; peruertis Ie, quod ministros in ecclesiis alienis initiasset, illum pacem reip. perturbare voluisse, quod Constantem aduersus ipsiim oratione solicitasset . quin etiam alia crimina in Paulum,& Marcellum,quia Sardicenti absoluti Concilio fuerat, intulere. Quibus vocibus inductus Constantius,ex eorum sententia illos damnauit,atque Athanasium, ubicunque esset,interimi, Paulum deportari, reliquis si accessores dari praecepit. Ex quibus Athanasius eo mandato praecepto, suga salutem sibi quae-liuit; Paulus,cum deportaretur, a deductoribus in urbe Cappadociae Cucufo foede strangulatus interiit. Marcello eiecto, Basilius iterum subiit tutus. Pulsis Athanasio, & Paulo, quibus in Oriente fides Catholica nitebatur, grauem sane Ecclesia calamitatem accepit. Nam Georgius, qui Athanasilo est subrogatus; Alexandriam reuersus bellum inexpiabile Catholicis intulit. si quidem poth pascha virgines, & episeopos in vincula tradidit, pupillorum,S viduarum domos,ac bona exhausit, ceteros in potestatem adductos variis suppliciis cruciauit. poli Pentecostem autem ieiunio absoluto, cu populum ad coemeterium supplicatu prodiisse, quod

a sui communione refugeret, percepisset, cum valida armatorum manu impetum in eum fecit,atque omnes,qui ibi precationis caussa restiterant, nam plerique diffugerant,ut virgines praesentis ignis,nisii se Arrianos dicerent, supplicio terruit . eisq; parere abnuentibus, faciem verberibus ita multauit, ut vix agnoscerentur. virorum autem quadraginta terga acutis viminibus ita lacerauit,ut plerique in ipsa curatione obierint. reliquos autem una cum virginibus in exilium egit. ex quibus amplius triceni suere episcopi. quoru alii in itinere,alii in exilio perierunt. Macedonius autem, Constantinopolitana ecclesia recepta, eadem ratione omnes', qui Consiubstantiale profitebantur,acerbissime est insectatus. unde exilia, rapinae,caedes,vexationesq; Constantinopoli,5 in Asia saeuierunt. Dum autem Constantius Constantinopoli arma aduersiis Magnentium comparauit, Uetrannio magister militum in Pannonia, homo iam aetate maturus, veritus, ne Magnentius,occupata Italia,irruptionem in Pannonia

faceret, Sirmii insignia Augustalia siumpsit, Imperator a suis legionibus L salutatus,

132쪽

3 SI

116 De Occidentali imperio.

salutatus,ac prouincia ad ius situm adducta, totam rem ad Constantium detulit . eiq; ad Magnentium tollendum auxilio se futurum sipopondit. atque ad Mursam oppidum stabstitit. Postero anno propter immines bellu nulli in Imperio creati sunt cosules, in tyrannide vero Magnentius cum Gaisone Constantii interfectore inivit. praefectura urbis multi post Tatianum inierunt, Gl. Martiis Celsinus, III Idus Maias Probinus, VII. Idus Iunias Adelphius, XV Kal. Ianuarias Proculus . Ceteru Magnentius, rebus Galliς ex sentetia costitutis,in Italia progressus Mediolanu,ac Romam venit, atque ibi victoria insolenter abusus senatorum, aliorum lciuium proscriptiones,caedest plurimas fecit. Decentius vero in sar in Gallia ab illo relictus rem cum Alemanis,sed parum prospere, ges' sit. Quod Ammianus his verbis significauit: Chonodamaraus rex Alema

uorum,oe Decentium Caesarem superauit aequo Marte curessus, ciuitates claras multas astauu opulentas Constantius autem Constantinopoli cum

exercitu ingenti egressus venit Heracleam, atque ibi legatos Magnentij habuit obvios, per quos petebat,ut sibi Imperio,positis armis,uti liceret, ita ut ille principem locum teneret. proxima vero nocte patrem sibi insomnis videre visus est, Constantem filium manu tenentem, atque ita dicentem: En fratrem tuum Constantem multis regibus oriundum, qui a tyranno peremptus est. eius necem te ulcisci oportet,iaeque pati, ut Imperium laceretur, nec resp. deleatur quare ad euertenda tyrannidem propera, neque inultum fratre permitte. Itaque somno excitus,statim legatos in custodiam dedit. ac repente, castris motis,Sardicam in Daciam improuisus accessit. Quare Vetrannio exanimatus inducias ab illo petiuit, atque aduentanti obviam honoris caussa processit. Quem ut Collantius vidit, hominem complexus, patrem appellauit. & Sirmium pringressus mensae adhibuit,& consilia cum illo de bello Magnentio faciendo communicauit. Inde,cum res conuenisset,uterque in tribunal,vt m,

lites alloquerentur, ascendit. Constantius vero ob generis dignitatem priorem dicendi locum adeptus, milites ad paternae spem liberalitatis a cendit, eos m, ne paterentur Magnentium impune euadere, qui Constantini filium occidisset,orauit. Haec ubi dixit, milites, quorum plerique Corrupti muneribus de industria fuerant, adulterinos Imperatores exigem dos esse clamarunt,ac simul detrachiam tribunali Uetrannionem purpura exuerunt. Qua re ille perculsus,continud supplex se ad Constantii podes abiecit. Constantius autem hominis iam aetate prouecti misericordia tactus, haud aegre veniam dedit, atque, ut reliquum vitae priuato in ociodegere vellet, admonuit. Prusiademq; Bithyniae missum sumptu ad victum necessario pro dignitate inistruxit. Athanalius Constantium int

remisse

133쪽

Liber Quintus. I 27

remisse Britannionem scribit, Merito φ, dixisse ; Cui enim a morte fratrum paterna obuenire bona oportet Θ His actis Constantius, quoniam bellum Magnentio in Italiam,atque adeo etiam, si necesse esset, in Gallia inferebat, ne Orientem sine defensore relinqueret, animum ad Gallum patruelem sium, de quo supra dictum est, contulit, eumque pro conci ne Caesarem appellauit,& sororem Constantinam in matrimonium collocauit. atque inde Antiochiam, ut praesens Persarum impetum reprimeret, misit. Eo Antiochiam aduentante, horribilis species in caelo amparuit . quippe columna crucis initar splendore maximo fulsit. quae omnes,qui viderunt, maxima primum admiratione, deinde tacita religione perfudit. Interim Constantium Sirmi j commorantem Arriani stiperiore victoria non contenti aggresii sunt, eumq; ad Athanasii damnationem cofirmandam, & Concilium Sardi cense labefactandum noui Concilii auctoritate hortati sunt. eius vero habendi necessitatem proposuere huiusmodi. Prioribus, ut supra diximus, annis Photinus Sirmi j episcopus nouam de Trinitate sententiam intulit, neque cum Catholicis, neque cum Arrianis utique congruentem , sed ad Pauli Samosateni explosam haeresim proxime accedentem 1, nempe filium nullo modo ante fecula genitum esse, sed ex Maria principium habui fle. cum autem, eloquentia siua multis in suam opinionem adductis,ciuitatem etiam praesente Constantio permisceret, Arriani magnopere ei suasere, ut ea seditione nouo conuocando cocilio coerceret. Eo indicto,conuenere episcopi frequentes ex Oriete.ex Occidente aute Valens tantum Mursae episcopus,& Olius Cordubae, quem Arriani dedita opera ab Imperatore euocandum curarunt, ut grauissimi, & sanctissimi viri auctoritate Nicaeni Concilii decreta confringerent. Conuocati vero primum Photinum tanquam cum Paulo sentientem exploserunt,atque ecclesia spoliarunt. deinde Athanasii quoque, de Marcelli damnationem confirmarunt. de qua sic Sulpicius: Pars episcoporum,quae Arri equebatur,damnationem Ath

napi cupitam accepi pars coacti metu, fastione in studia partium concesserunt. pauci,quibus Des cara se meritas potior erat,iniustum iudicium non receperunt. --

ter quos Paulinus episeopus Trevirorum oblata sibi epistola,ita subscripsisse traditur, si in Photini, atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasim non ruere. Inde aduersi ea,quae Nicaear,& Sardicae sincta erant, tres fidei formulas ediderunt,unam Graece,duas Latine conscriptas. quarum in prima filium patri neque consubstantialem,neque substantia similem nominarunt,uerum eos,qui dicerent,eum sine principio esse,& essentiam Dei velut dilatatam illum procreasse, aut patri honore parem, & non uas riorem sentirent, anathemate iugularunt. in altera vero virum filius pa-

134쪽

i 18 De Occidentali Imperio.

tri consubitantialis esset,an stibilantia similis,dilteri vetuerunt. quod voces illae in scripturis sanctis non reperirentur, nec facile intelligi possent.

praecepere vero,ut Omnes confiterentur,patrem filio honore, dignitate, diuinitate,& ipso nomine paterno maiorem esse, filium vero cum ceteris omnibus creaturis patri subiectum esse . quam cum edidissent,ian qua inconsulte scriptam reuocare, sed frustra , conati fiant. tertia in ceteris

cum aliis consentiens, nullam subitantiae mentionem habuit,& filium patri limilem,omisso substantiae nomine,dixit. Quibus formulis cum cet ri,tum etiam Osius minis primum, deinde etiam grauibus, ut serebatur, verberibus adactus allentit. Photinus licet in concilio victus, tamen opinionem suam poli Graecis, Latinis i commentariis editis tueri non dubitauit. Sequens annus ex factione Magnentii consules habuit Decentium Caesarem ,& Paulum Magnentii ducem. ex parte vero Constantii ipsum Augullum quintum, di Gallum Caesarem. Eo anno res in Syria gesta est a Gallo cum Iudaeis, qui rebellauerant, ita prospere, ut non eos sinium domuerit,sed etiam urbem eorum Diocaesariam captam solo aequatit. Constantius,contractis demum suis,& Vetrannionis in uniuia copiis, Sirmio Mursam processit, atque ibi aduentu Magnentii in se audito,consedit. Ille vero ex Italia Pannoniam versiis egressus,nuncios ad Constantium misit,se in campis,qui ad oppidum Scisciam sunt, sui copiam esse facturum. Quo nuncio erectus Constantius exercitu eo ducere instituit, ut in patente planicie, atque equitatui maxime apta hostem offenderet verum insidiis a Magnentio ad fauces, quae Adranis adiacent, circunuentus longius ire non potuit. Qua re elatus Magnentius exercitum in interiorem Pannoniam producere festinauit, cupiens prope Sirmium manu cum hoste conserere. Dum autem ille Salium amnem ponte, an nauigiis

superet, consulit, Philippus a Constantio legatus aduenit,specie,ut de sordere ageret, re ipsa, ut Magnentii copias, atque illius, & itineris, de belli

consilia exploraret . quem ille,concione militum aduocata, iussit legati nem exponere . Tum Philippus,Vent,inquit, ut docerem exercitum,non conuenire, ut qui Romanis subiecti essent, aduersus Romanos arma ferrent, praesertim Imperante Constantio Constantini Maximi filio, quo cumultas de barbaris victorias rettulissent; Magnentium vero monerem, ut Constantini memoriam coleret, & eorum beneficiorum, quae ipse cuparentibus suis abit lo accepisset, simul l: postularem, ut Magnentius Italia cederet,& Transalpinas prouincias cum Imperio retineret. Quae Ver ba usque adeo Magnentii mi lites commouerunt,ut ipsi im respondere conantem aegre permiserint . dixit tamen se pacem amplecti, ac postridie respos im maturius redditurum . atque ita concione dimissa, ac Philippo

retento

135쪽

Liber Quintus. I 29

retento praefectos exercitus ad conuiuium adhibuit. & quid sui consilii ellet, edocuit. Poliridie vero,cum militesiterum aduocasset,commemorauit omnia, quae Constans in eos per temulentiam itatuisset, & ut milites non patientes rem p ab eo per scelus,& impudentiam violari, ad se ab

illo Imperium transtulissent. Quibus dictis uniuersi hellum persequendum esse clamarunt, atque ad Sauum trai;ciendi caussa procedere ipsi tuerunt. Hac re cognita qui in praesidio Scisciae erant, quae in ripa Saul sita est, transitum ubi impediendum putarunt. atque alios e ripa amnis,

alios e ponte transcendere conantes telorum multitudine repulerunt.

Cumq; Magnentiani in fugam compulsi de ponte prςcipitarentur,atque a Constantianis latissime pellerentur, Magnentius in suminum discrime adductus, halta humi defixa dextrae nutu significauit hostibus, se de pace

agere velle. ubi aures sibi praeberi vidit, non Imperatoris iniussu se Sauli traiicere voluisse inquit. Cui Philippus respondit,ut Italia, Noricoq; relicto Illyricum peteret,ac tum demum de Nedere ageret. His acceptis Collantius suos a persequendo reuocauit,& Magnentium in campos Pannoniae medios prodire permisit, quod in locis equitatui opportunis cuperet cum illo conflige te, cum esset ea parte superior. ad id vero commodisssem esse putauit campos, qui sunt ad Cibalas in quibus Licinius quoque a Constantino fuerat superatus. Itaque,cum partem exercitus in oppido haberet,vallo inter collem,qui urbi imminet campum,qui Sauu attingit,excitato,quidquid flumine cinctum non erat, muniuit . quod autem

flumine claudebatur,id ponte facto ex nauigiis sepsit, ita ut pontem pro arbitrio scindereatque rescere posset . atque ibi castra oppidi magni similitudinem imitantia posuit. Inde,cum conuiuium principibus exercitus daret, Titianus senator Romanus a Magnentio misis aduenit . qui multis ad contumeliam Constantini, de filiorum eius relatis, Conllantiu Imperio cedere iussit,si vitam referre incolumem vellet. Quibus verbis licet Constantius grauissime esset ostensus, hominem tamen ad suos saluum remisit, quamuis Philippum a Magnentio detentum doleret. M gnentius inde, producto exercitu, Scistiam primo impetu cepit,eamq; deleuit. Cumque regiones omnes Savo adia latesemesus esset,maximam praedam egisset, Sirmium duxit,vream occuparet, verum ab oppidanis,

militibusq; in praesidio positis Npulsus, propositum tenere non potuit. Itaque Sirmio relicto Murum est processum, ibit; acris obsidio instituta. Cinia autem oppidani portas clausissent, & in propugnacula distributi oppidum tuerentur, in magnam dissicultatem Magnentium addux

runt, neque machinas, aut tormenta habentem, neque aliam rationem

propius ad murum subeundi ineuntem; quod telis, saxisq; ab iis, qui de pinnis

136쪽

13o De Occidentali imperio.

pinnis pugnabant, propelleretur. Hac recognita Constantius cum vni uertis copiis opem urbi laturus accurrit,Cibalis relictis,& uniuersa regione, per quam Drauus amnis labitur. Magnentius interim, castris propius urbem admotis,ignem portis intulit, verum defensoribus ad rei inguendum incendium confluentibus, nihil profecit . ubi vero Constantiu sensit aduentareonsidias ei hoc pacto parauit. Erat circus ante urbem ab omni parte sylvis opacus. in eo quattuor Gallorum millia posuit, praecepto dato, ut ubi pugnam commissam vidissent, hostes repente inuaderent. Quod cum ii,qui in muris haerebant,conspexissent,certiorem fecere Constantium .atque ille, imprudente Magnentio,duces quosdam cum selectissimis ex toto exercitu militibus ad eos delendos immisit. Hi, cum valida manu omnes circi portas obsedissent, in stuperiorem partem cum alia euecti tela in Magnentianos, qui in circo erant, iacere initi terunt. quorum cum nonnulli,sublatis in capita seu tis,ad portas erupturi adu lassent,iis, qui in statione erant, prohibentibus,omnes ictibus telorum superne incidentium ad unum consecti sunt. Magnentius inde consilio sito lapsi is, pugnam ante urbem cum Constantio omnium grauissima iniit. multis autem utrinque cadentibus, proelium libenter Constantius direntisset,iae viribus Romanorum debilitatis,imperium incursionibus ba

barorum impune pateret. tanto vero ex utraque parte studio, atque ardore pugnarunt, ut no solum usque ad vesperam, sed etiam usque ad summam noctem dimicando peruenerint, ne tenebris quidem laxationem ullam contentioni praebentibus. ad extremum tamen pars Conllant ii superior euasit, hostibus in fugam versis, atque XXX millibus intersectis. Ceterum,seruente pugna, Constantius tanto se committere discrimini veritus, in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente episeopo in s cietatem assumpto,versatus est. Valens autem callide per suos disiposia rat, ut quis proelii fuisset euentus, primus edoceretur, vel ut a rege gratia iniret, si prior bonum nuncium detulillet, vel ut vitae suae consuleret, si quid secus accidisset. Ita paucis, qui circa Imperatorem erant, metu exterritis, tuoq; Imperatore anxio, primus holles sugere nunclauit. cum Constantius indicem intromitti iuberet, Valens, ut reuerentiam sibi asi sc ret,angelum sibi nunciasse respondit. Facilis ad credendum Constantius palam postia dicere et I sblitus se Ualentis meritis, non virtute exercitus victoriam rettulit te. Haec Zo inius, S Seuerus. Hac pugna pugnata,Cinstantius prima luce, cum tumulo conscenso subiecta planiciem ,& prae

terquentem amnem reserta cadaueribus conspexisset, illacrymaui non tam uictoriae laetitia, quam Gesorum dolore permotus. atque uniuersos

sine discrimine sepeliri, qui uero spirabant, diligenter curari praecepit.

Magnentius

137쪽

nai Martias Sumuiuprit. qq misit',in id ς datum ostendit. Chm autem Magne'tium, in Gallum ex It u se situlisse audistet ipse e

dem ex Pannonia properauit, bellumq; multo atrocius ibi, qu im in Pan nonia, renouauit. Multis proeliis vario utrinque euentu editis,tande Ma- entius in Lugdunepti prouincia vici p Πuximupa Volturn coni cit. Ibi,cum videret,inilites suos fractis animis prope de salute desperasse,tribunal ascendens, verbis c6nfirmat econatus est. Cuicti in milites acclamare de more vessent, factum est,ut imprudentes, atque inuiti Constantium Augustum pro Magnentio sallatarint. Quo omine Magnentius consternatus inde cessit, atque ad Montem Sςleucum, id oppidi nomen est, venit. Ibi vero cum esset, legatum ordinis senatorii virum ad Coni tantium de concordia misit. quem Constantius explorandi caussa

venisse ratus,non admisit. deinde episcopi mihi,qui peterent, ut sibi pN milite operam iam re licerer . quos item i intpsci possu dimisit,at que cuexercitu ad eum proficisci contendit, multis ex Magnentii sal bis ad se transeuntibus. Magnentius, ybi lqςu non est yenjae vidit, animo ad bes tum conuerso, ercitqm, quoquo im o pQtuit, io iis supplameris adaudixit,&, ut Constantium a se alio auerteret, familiarem situm Antiochiam misiit,qui Gallum Caesarem intorfizeret . qui potieg dpprehensus poenas spersetuit. Cqmmis' inde nouu ad Montem sui cum proelio, Munentius Lugdunum confugit. Milites,qui fugae sis ii suerunt,cum nullam salutis spem reliquam abscissis, figctisq; rebus viderent,ipsiam tradere Constantio decreuerunt. Itaque diuersistata circunt so, hominem, ne elaba tur, custodiunt. QuJre praecepta Magycij in desperatione ae: suriosi hominis opera edidit. Nam anaacm,& prppissquin suos, qRos circa se h/bebat, vita exuit . ac Desiderio fratre let ii min*ς affecto, demum sibi

imanus

138쪽

hi De Occidentali Imperio.

manus intulit,ne vivus Constantio traditus si applicio lentiore cruciaretur . quippe,ut inquit Victor, gladio occulte prouis ictum pulsu parietis

iuuans latus transfodit,atque,vterat valli corporis, vulnere,naribus φ, &ore cruorem estundens,expirauit,mense Imperii quadragesimo secundo, aetatis anno quinquagesimo. Haec VII. Kal. Septembris acta. Decentius Caesar,cum ad opem serendam accurreret, cognito illius interitu fasciae collo implicito vitae modum impositit. Desiderius ex vulneribus recreatus lete Constantio tradidit. Hanc victoriam ubi Romae Cerealis prae- rectus urbis audiuit, Constantio monumentum cum hac inscriptione locauit: Restitutori urbis Romae,atque orbu, extinctora pestiferae t annidis D. PLFl Iulio fimstantio Victori, ac Priumphatori semper Augino Neratius sere alis V praefectus Urbi,vice sura iudicans DN Eius. Atque hoc quidem rerum, temporum , successit Imperium terrarum a Constantino Maximo partum,atque inter filios testamento diuisum,intempestiuo Conflatini, & Constantis excessu ad unum Constantium, qui inter illos artate medius incedebat,incidit uniuersiim.

CAROLI SIGONII HISTORIARUM

DE OCCIDENTALI IMPERIO

Liber Sex LUS.

. . l

AGNg NT IO'iuilissima victoria cum tota illius sectione deleto, Constantius Arelate se contulit, ac sicenicos, & circenses ludos apparatu maximo edi dit . atque inde VI. Idus Octobris, qui dies Imperii eius annum duodetricesimum finiebat, grauiter in omnes animaduertit, quos Magnentio studuisse vel leuis suspicio attigisset. Inde VIII. Kal. Decemaris ad Cerealem praefectimi urbis scripsit,ut sacrificia nocturna Magnetio auctore permillia aboleret. Interim Arriani pol Sirmiense concilium illud auctoritate Constantii contenderunt, ut Occidentales episco pi Athanasii damnationi siil,scriberent,neque id obtinere potuerunt, LuPaulinus episcopus oblata, ut diximus, epistola se Photini,& Marcelli danationi consensium praebiturii dixisset, Athanasii vero abri uis let. Itaque edictum a Constantio elicuerunt, ut qui damnationem Athanasii non probarent, in exilium irent. Quo cognito Catholici conuentibus apud

139쪽

Liber Sextus. I J

Arelate,de Biterras coactis petierunt, ut, priusquam in Athanasiium subscribere cogerentur,de fide disceptarent. Cum aute Valens, & loci j eius prius Athanasii damnationem sanciendam esse contenderent,ob id Conitantius episcopis Orientalibus, & Occidentalibus in insequentem annuconcilium Mediolanum, ubi de ipse assuturus erat, indixit. Romae pridie

diis Aprilis Iulius pontifex obi j t. post dies viginti quinque Liberius diaconus subrogatus eth. VI. Idus Decebris Vitrasius Orfitus praefectura urbis iniuit,ac statim graui seditione propter summa vini inopiam conflictatus est. In Oriente Gallus Caesar generis superbia elatus, atque insolentia aetatis prouectus,Antiochiae tetra, ac nefanda facinora est aggressus,cu sua spote, tum a Constantina coniuge stimulatus . iniustae caedes,

bonorum publicationes,exilia, ac denique iudicia prorsus liablata memorabantur. dimissi etiam ignoti per urbe homines,qui quae de illo iactaretur,exciperet,aut Alia reserebat, aut vera in maius ornabat,aut certe belli praeconia reticebant. Quin etiam ipse noctu cum paucis clam ferro succinctus, per tabernas,& copita vagati initituit, Graeco sermone quaerens,

quid homines de Caesere Gallo sentirent. Itaque Thalassius tum praefectus praetorio,cu neque obiurgatione,neq; monitione ipsisua ab eiusmodi deterrere studio potuisset,omnia ad Constantiu scripsit. Quare Gallus exasperatus, liberius inde, atque audacius libidini suae indullit, duces etia aliquot oppressurus,nili Honoratus Comes Orietis pertinaciter o stitisset. Ludicris cruentis, licet vetitis, operam dedit. profecturus Hieropolim, ut expeditioni specie tenus adesset, plebi Antiochenae inediae metu a te deprecanti nihil ex finitimis praeberi prouinci is statuit,sed Consulare Syriae Theophilu ei dedit,dices,inuito rectore nemine victu egere posse. Qua voce plebs animata,aedes eius incendit,& Theophilu pugnis, ac calcibus incetans prope exangue reliquit. Quibus rebus subinde auditis

Collantius blande ad Gallu scripsit, ac sentim adiumenta furoris illi subtraxit,solisq; scholis Palatinis esse contentu iussit. & Domitiano ex Comite largitionia praefecto mandauit,ut in Syria profectus,Gallum ad properandu in Italia hortaretur. Ille vero Antiochia progressus,contem Dio Caesere,ad praetortu cum solent pompa perrexit . ac tandem in consilio-riu venies inconsulte,ae leuiter Gallo,ut abirer,Constantii iussu praecepit. Qua ille indignitate accensus, protectoribus fidis mandauit, ut Domitianum custodirent. Hac re cognita Montius quaestor aduocatos primos Palatinarum scholarum alloquutus,iram mollire quide, sed obiurgatoria voce instituit. Quare Gallus quam plurimos potuit,quasi ad si lutem suam defendendam adesse contra Montium aspere in se inuectu, orauit. Itaque adorti Montium,uinctii in praetorium adduxerunt, & Domiti, . s M nuit

140쪽

i34 De Occidentali Imperio.

num p cspitem per scalas egerunt. atque Inde ambos coniunctos per urbem traxerunt, ac lacerata corpora in sumen denique proiecerunt.

Constantius inde, se septimum, & Gallo Cesare tertium consulibus, Arelate Viennam perrexit, ut Gundomado, & Vadomario fratribus, Alemanorum regibus, obuiam iret, qui innitis incursionibus proximos Rheni limites diuexabant. Dum autem ibi moratur, militares ex Aquitania commeatus expectans, qui propter syuientes ex assiduis imbribus amnes, venire non poterant, certiora de omnibus Galli actionibus comperit,ac tumultu militari,quem tarditas subuectionis es erat,auro ducibus distributo, sedato,castra inde mouit, atque Rauracum ad Rhenum accessit. Ibi cum pontem ex nauibus facere instituisset, relis hostium ex ulteriore ripa incessentium prohibitus, destitit. Inde alio loco ab indice de vado admonitus, per noctem inchoauit, sed hostes common facti primum ad impediendum accurrerunt, inde auspicijs deterriti,bello omisso, pace petierunt. Qua data, Conliantius in Italiam se recepit, ac Mediolani subsedit,ac Gallum cum uxore Constantina, punire virum', cupiens,ad se vocavit. Gallus,cum a principio,tum proxime,amisia ux

re in Bithynia,firmo subsidio destitutus,quid stibi facto opus esset, addubitauit. verum nouis litteris a Constantio ad tuendam secum rempublicam inuitatus,primum Constantinopolim, deinde Hadrianopolim, postremo Paetovione in Noricum adiit . eo vero ubi aduenit, Barbatio Comes cum Apodemio Agente in rebus Palatium extra murosormatorum corona circundedit . ingressiusq;,obscuro iam die, ablatis regi js indumetis,ipitim tunica, & paludamento communi amicit,identidem mandato Constantii iurans,eum nihil detrimenti passurum . Inde carpento priuato impositum in Istriam duxit, prope Polam oppidum, ubi Crispum

C sarem diximus interemptum. Ibi cum asseruaretur, Eusebius cubiculi praepositus, Pentadius notarius, & Mellobaudes armaturarum tribunus accesserunt, ac iussu Constantii caussam dicere iusserunt, quamobrem quenque apud Antiochiam occidisset . quibus ille nihil aliud respondit, nili plerosque se instinctu Constantinae necat . Qua re audita Constantius eum capitali supplicio condemnauit. Ita Gallus, reuinctis post tergum manibus, tanquam latro, capite truncatus est, anno aetatis nono, & vicesimo, Imperii quarto. cuius rei nuncium Mediolanum Apodemius detulit. Interim ministri Galli ex Oriente ducti, Aquileiam venerunt, ac diuersis pro meritis poenis assecti sunt. Quinetiam alii e Pannonia secunda, & Sirmio ob improbatum praesentis temporis in conuiuio statum Mediolanum adducti, poenasiaderunt. Con itantius auten, aduersias Lentienses Alemanicos pagos progrestu , qui in

SEARCH

MENU NAVIGATION