Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sitam ecennali quondam Graecorsim bello nobilitatam,munire conlibluit atque ed profectus non solum fundamenta iecit, sed muros etiam ad aliquam altitudinem excitauit,cum iam consules Ianuarius, & Iustus inissent. tum vero eo consilio reprobato animum ad Chalcedone, quae est in Bithynia,contulit,cum Nicomediae esset,unde per Martium mensem rescripsit. verum designato vix opere aquilae deuolaruntAc fabrum seniculos raptos trans fretum Byzantium detulerunt. Qua re animas uetia,tanquam diuino aduersante numine perturbatus eis adijt, ac situm contemplatus magnopere approbauit, petranssatis eis cum omni parata materia fibris subinde opus instituit. Fuit autem antiqua,ac nobilis urbs Byzantium in Thracia ad Propontidem sita. verum sirperioribus annis Seuerus Imperator occupatam a Pescennio Nigro,qui Imperiit in Oriente inuaseratollo occiso diruerat. atque urbe in vici formam redacta agruPerintho,quae Hera lea dicebatur, adiudicauerat . itaque Byzantii episcopus ab Heracliensi confirmari solitus erat. Huius igitur oppidi Licinianai se nuper victoria parti antiquum ambitum dilatauit, ac muros tollere,

atque aedificiis publicis,& priratis passim ad usum, & decus explere instutuit, accitis ad nauandam operam non solum prouincialibus omnibus, sed etiam socijs barbarisAc praecipue,Iornande auctore, Gotthis. Aedificia vero publica eo numero, dignitates fuerunt, ut in omnibus rebus Romanam amplitudinem adaequarent, palatium, curia, circus,porticus, thermae, sora, arcus,obelisci coluinnae. quae marmoribus, atque opifici salivde accersitis eximia properatione curauit,ita ut pleraque propter nimiam adhibitam in aedilicando sellinationem infirma succedentibus proximis annis firmiore opere suerint instauranda. Inter templa, quae dc in urbe, Se in stuburbio erecta sunt,praecipue memoratur templum S.Sin phiae,nimirum infinitae ipsi Dei sapientiae consecratum, templum Pacis,

dc sanctorum Apollolorum Ex foris id celebratur,quod ipse a suo nomine appellauit, in quo medio postea columnam ex portlayritide lapide

posuit Roma detrectam . in cuius summo signum Apollinis ex Ilio proepter operis nobilitatem translatu collocauit, atque in basi nomen suum inscripsit. Postero autem anno, se octauum cum Constantino Caelare quartum consule, surgentibus iam aedificiis publicis domos etiam priuxtas instituit,& ad frequentandam urbem eximiae nobilitatis viros cum ex aliis ciuitatibus,tum praecipuὸ ex Romana vocavit, quorum aliquot etiaGlycas in Annalibus nominauit, Olybriu, Verum, Urbicium, oticum, Eugenium, Eubulum radium Florentium,Callistratum, Maurianum, Seuerum, & Isidorum . de certa vectigalia ad aedificia perficienda, de cinpia annonae parandam attribuit. Eodem etiam anno per aliquot men ses fuit

102쪽

96 De Occidentali Imperio.

ita fuit in Illyrico, quod rescripta indicant Sirmio, Naillo, de Sardica data .at'; ibi opus aliud memorandum maximὸ inij t. Nam Gotthos, de Sarmatas magnitudine rerum, opum liliarum exterritos posthac quieturos ratus,castella,& praestidia in ripis II iri a Diocletiano restituta remouit,ac

milites limitaneos in proxima oppida dispertiuit,ac pontem lapideum inlitrum fecit,ne Traiano,qui illud idem gloriae classiditate perfecerat, videretur inferior. cuius aenui latione duci videbatur, ipsum herbam pari tariam vocans, quod plerasque aedes suis titulis inscripsisset. Romae VII Idus Septembris Optatianus, VI Indus Octobris Petronius Probianus inierunt praefectitram urbis. Proximo anno,qui fuit a Christo nato trecentesimus tricelimus, Symmacho, & Gallicano consulibus, indictione tertia, Constantinus urbem nouam iam ad egregiam aliquam speciem aedificiorum adductam primum republica sibi putauit ornadam, deinde

solemni caeremonia conjecranda . Igitur rem p. ita descriptit. Cum priores principes Imperium in duas partes tribui sient,atque unam Occidetis, alteram Orientis feci flent, in primis eam & ipse rationem retinuit. atque utrunque Imperium in multas portiones sue diuisit,sive ab aliis ante diuisum paucis mutatis seruauit. Ceterum Occidentalis partes duae si intconstitutae,quae Italiae,& Galliarum nQmine sunt appellatae,atque ambae in tres dioeces es partitae, illa in Italiam, Illyricum,& Africam, haec in Hispanias,Gallias,& Britanias. Prouinciae porro Italiae septemdecim factae, Venetia,Liguria, Alpes Cottiae, Aemilia, Flaminia cum Piceno annon rio, Etruria cum Vmbria, Picenum sit bulbicarium, Valeria, Campania, Lucania cum Bruttiis, Apulia cum Calabria, Samnium Sicilia, Sardinia, Corsica, Rhaetia prima, Rhaetia secunda . Illyrici vero sex, Pannonia prima, Pannonia secunda, Saula, Dalmatia, Noricum ripense, Noricum mediterraneu. Africae quinque, Byracium, Numidia, Mauritania Sitifensis, Mauritania Caetariensis, Tripolis. Hispaniae septem, Baetica, Lusitania, Callaecia,Tarraconensis, Carthaginiensis, Tingi tana, Baleares. Galliae septemdecim, Lugdunensis prima, Lugdunenlis secunda, Lugdunensis tertia, Lugdunensis quarta, siue Senonia, Maxima Sequanorum, Belgica prima, Belgica secunda Germania prima, Germania secunda, Viennensis, Narbonentis prima,Narbonensis secunda, Alpes inaritimae, AlpeS Graiae, Aquitania prima , Aquitania secunda, Nouempopulana. Britanniae quinque, Maxima Caesariensis, Ualentia, Britannia prima, Britannia secunda , Flauia Caesariensis. Iam vero Orientalis Imperii partes item duae essectae,Oriens,& Illyricum. Orientis dioecesta quinque inititutae Ories, Aegyptus, Asia, Pontus, Thracia. Illyrici duae, Macmonia,& Dacia. Prouinciae porro Orientisquindecim, Palaestina, Phoenice,Syria, Cilicia, Cy

prus,

103쪽

Liber Quartus. 97

prus, Arabia, Isauria, Palaestina salutaris, Palaestina secunda, Phoenice Libani,Epnatensiis, Syria salutati Osirhoena, Mesopotamia, Cilicia secunda.

Aegypti sex, Libya superior, Libya inserior, Thebais, Aegyptus, Archadia, Augustamnica. Athe decem, Pamphylia, Hellespontus, Lydia, Ptibilia, Lycaonia, Phrygia Pacatiana, Phrygia salutaris, Lycia, Caria, Insulae. Ponti decem, Galatia, Bithynia, quae poli Honorias dicta, Cappadocia

prima,Cappadocia secunda, Pontus Pelemoniacus, Helleno pontus, Armenia prima,Armenia secunda,Galatia salutaris. I hraciae sex, Europa, Thracia, Aciminosis, Rhodope, Moesia secuda, Scythia. Macedoniae sex, Achaia, Macedonia, Creta,Thestalia, Epirus vetus, Epirus noua ,& pars Macedoniae salutaris. Daciae quinque, Dacia mediterranea, Dacia ripensis, Moesia prima, Dardania, Praeualitana, & pars Macedoniae salutaris. In primis autem cum singulorum Imperiorum binae partes essent,liis etiabinos praefectos praetorio praeposilit,ut essent quattuor. nam ante ipsium duo tantum suerant, ac singulis suas dioecesses attribuit. Ita suere praefectus praetorio Italiae, Galliarum,Orientis S: Illyrici. Patricios inde binos, in lingulis Imperiis lingulos fecit. Consilium numeru conseruauit, eo flpromiscue ex utroque Imperio legi voluit. Praesectum urbis Romanae tantum reliquit, qui deinde Constat inopoli quoque ascitus est. Senatum geminum initituit. Magistros peditum, equitumq; intulit,qui curam militum conscribendorum,inlli tuendorum, & corrigendorum haberent, quae ante praesecti praetorio fuerat. Duces etia vectigalia exigere statuit, de ex iis stipendia militibus numerare, quod ante praefectus praetorio secerat, prouinciam vero administratione pristino instituto partim colu latibus,partim praesidibus, partim etia Correctoribus commetavit. Ossicia publica, Palatina,& militiς ab Hadriano initituta paucis mutatis retinuit. Cum igitur in huc modii utriusque Imperii rem p. ordinali et, atque illius Roma, huius Byzantium domiciliu destinasset,lum vero sibi dedicandus iscepit. I taque aduocatis rursus Orientis episcopis ante diem quin tu Idus Maias magna ccremonia urbe noua Deo,ac Uirgini Dei matri consecraui eamque noua Roma,& Constantinopolim appellauit. atque ad di, enitate urbi addendam Ecclesia eius ad honorem patriarchatus, ut Grςci scriptores prodiderunt, evexit,eiusque episcopum Metrophane post Alexandrinum sedere instituit. Haec facta vice limo quinto Imperii anno D. Hieronymus in Chronicis diserte notauit, & Cedrenus in historia no obscure significauit, cu urbem consecrata tertia Indictione fuisse prodidit. Huc accedit,quod idem annus in Quinquennalia Caesam incidebat, quemaxima celebrare laetitia assueuerat. Itaque ide ipse Constantinus, cu niscostilibus ad Ablauiu praefectu praetorio III Kal. Decebris scriberet, Con

104쪽

08 De Occidentali Imperio.

Utinopolisti criplit,nimiru Byzantio dicturus,nisi nouo urbs nomine liecorata luisse Calliodosus tame vicesimo septimo dedicatam rettulit, Inulto tolerabilius, qua ii,qui decimo,& qui vicesimo prodiderunt. quo- tu errorem facile coarguere ipsa rem expolitarum nexa inter se series P ltest. Coi iles inde noui facti Balliis,& Ablauius,qui,ut inquit Eunaplus, domo Aegyptius erat, propter incredibile sapietiae opinionem maximam lapud Imperatore auctoritatem adeptus. Eo anno Conliantinus, Hiero- lnvmo,ac Cedreno tellibus, exoletis gentilium sacris inexpiabile bellu in-l dixit. nam tepta,& simulachra eorum deturbari Constantinopoli,atque lin toto Oriente praecepit. signat Constantinopolim ex omni partu col lata in foro i se nominato coctauit. Itaque omnes gentiles, atque Iudaei, qui Conflatinopoli versabatur, Christiana sacra si ascepere, atque aras,dccruenta sacrificia reliquere. cotra vero basilica nobile Nicomediae Chri-lllo in istituit,& cu apud quercu Mambre in Pal0lina Abrahamu olina coledisse audisset,indignatus, locu tam venerabile simulachris esse scedatu, lipsum purgari,ac icillo ornari, litteris ad Macariti Hierosolymoru, SI Eu lebiu Caesariae episcopos datis madauit. Cu aute Sopatet Surus singularis eruditionis, atque eloquetiae vir fana Deorii toto orbe celebratissima iussu Constantini videret euerti, re iniquo animo pastus, ad aula Imperatoris,auctore Eunapio, venit, ut ipsit a proposita ratione deduceret. veru nihil profecit.a Constantino tame eximie prudentiae opinione cultus,apud leti mansit. Leges inde costituto a se Imperio feres,ad omnes prouincialeSedictu Kal. Augusti dedit,quod Costantinopoli propositu fuit, his verbis

A procosulibus,m Comitibus,et js, qui mice praest toru cognositat me ex appellati ne, siue ex deletato, siue ex ordine iudicauerint, prouocari permittimus, ita ut appellati liudex praebeat opinionis exempla,et acta cii refutatomys partiit, uisi litteris ad nos dirigat. A praefectu aute praetorio, itιι fh mice sacra cognoscere uere dicenai sint,prouocari si1nimus, ne iano ira conti in et exeratio iideatur. Ite Kal. Decebris ad lProuinciales Collantinopoli :. Cesent iam nunc rapaces offici altu manus. nam

si moniti uo cel auerint gladi 1s praecidentur. Nosse menale iudicis uelu,non ingressus rediti,non infame licitationibus; ecretari 'non misio ipsa praesidis cupretio. aeque au tres iudicacis pauperrimis,ac d intibus ne fierentur. Alsit ob inducendsi eius, qui Os cly lyrinceps dicitur, depraedaris. Nullas litigatoribus adiutores eorιι inde Offcq principu ltocusiones adhibeat. Centurionil,alinu alsi parua, magna postentiu intol lranssi impetus oblidatur,eonui qui tu, Iatibus acta restituunt,inexpleta attiditas teperetur. Semper inuissilet in s bia ροὰ Halis , ne quidqua a praediolis generibus botnimo: n de litii ore sumatur. Ut si de ciuilibus causes qui ilia putauerint e sep sev

δῆ, aderati armata confusa,ime nefariorii cap ta,ceruicesg detruncet,data copia Uninersis, qui concasi fuerint, mi praesidii in priuant notione. .Quisiae imulaueruit,

105쪽

Liber Quartus. 99

Dper eodem conquerendi iocem omnibus aperimus apud fomites cunctos prouin

ciarum, aut apud Praefectum praetorio, si magis fuerit in micino . mi his referentibus edocti super talibus latrocinifl supplicia referamus. Per eosdem etiam dies eunuchos, qui cubiculum Imperatoris seruabant,coercuisse videtur. de quibus sic Lampridius in Alexandro, sal bens ad Constantinum: Posteaquam intellexisti, quid mali eunuchi habeant, , quemadmodum principes circumue vant, tu eos eo loci habes, it nec chlamyde iti iusseris, sed nes6M-tatibus domesticis delegaris. Romae pridie Idus Aprilis Anicius Paullinus,stos Romanae nobilitatis, urbis praefecturam intuit. Huic statuam inauratam senatus populusq; Ro. posuit cum hoc meritorum eius elogio: Anicio Paullino Iunioni V. C. Pro. 6o . Asiae, stu Hellestonii, consius ordinario, praefecto urbis Pesacra iudicanti ob meritum nobilitatis, eloqui, iustitia,atque cem serae,quibus priuatim, ac publice clarus est, petitu populi Ro. testimo uo senatus,tuῶ-cio D. D. N. Triumphaloris Augusti, Caesarum, florentium fatuam fecundam auro superfusam locari sumptu publico placuit. Ailariano inde, & Pacatiano cons ilibus, Dalmatio Dalmatij fratris filio Caesare constituto Constantin bellum intulit Gotthis, qui a Diocletiano domiti suis adhuc se finibus continuerant,atque in foedere, & amicitia Romanorum permanserant, nunc vero remotis ex limite Istri a Constantino praesidiis, noua irruptione facta in Moeliam, ac Thraciam se intulerant,atque omnia populationibus, incendisss miscuerant. Qua iniuria percitus Constantinus in Moesiam cum exercitu venit sit quidem pridie Idus Aprilis Marcianopoli fuit) atque eos ex Thracia pepulit. pullosq; trans Ithru insequutus in Sarmatarum regione caecidit, & foedere icto XL millia militu dare ad bella urgente necessitate coegit, ut D. Hieronymus, Iornandes, & Zonaras prodidere. nam paullo secus res ab Eusebio gesta narratur. Cum superiores,inquit, Imperatores tributa Scythis pependissent, id alienu esse Romana maiestate ratus Constantinus, Christi auxilio fretus,crucis vexillo in eos illato breui omnes subegit. ac reluctantes quidem armata manu coercuit,reliquos vero disertis legationibus mulces ab inculta,& fera vita ad humanam,ciuilemq; traduxit. Bellum autem ingens fit iste, atque ingentem Constantini nomini gloriam peperisse constat. Itaque Anicius Paullinus, qui Si hoc anno urbis Romae suit praesectus, his auditis publicum monumentum ad perennem Constantini memoriam a senatii excitandum curauit, cum his verbis: D. N. mstantino, Maximo, Pio, Felici, ac Triumphatori, Semper Auguso ob ampliscatam toto orbe rem. faelis, con*bys S. P. . R. dedicaute Anicio Paullino Iuniore V. C. consule, Praefecto ἀι Inter haec, Ecclesia Christiana iam non stolum opibus, sed etiam dignitate florente,iterum in Oriente res turbari,ac misceri magno populorum,s I r ac rcli-

106쪽

loo De Occidentali Imperio.

ac religionis damno sunt coeptae. Eusebius Nicomediensis episcopus, de socii eius in Concilio Nicaeno damnati, cu aliquandiu in exilio fui sient, tandem sive vera,sive falsa poenitentia ducti,ac libello fidei suae episeopis praebito absoluti ecclesias sitas iis, qui inuaserant,deturbatis, receperant, Arrio solo communione Ecclesiae Alexandrinae exclusio ab Athanasio episeopo, viro in sustepta caussa uno omnium constantissimo. Cum autem per aliquot annos conticestentibus magis, quam languetibus animis, summum de Trinitate silentium omnes tenui siet,demum hoc anno Verba iterum inter episeopos fieri coepta sunt. Huic disputationi materiam praebuit verbum, Conliabitantiale, quod nouum in Symbolo fiaerat politum. in quo filium patri consubstantialem esse confitebantur. de quo cunon idem Arriani cum Catholicis sentirent, simultates inter se exercere distractis non minus animis, quam opinionibus, institerunt. In primi autem episeopus Antiochenus Eustat nius scripto edito Consubstantiale defendit, atque Arrianos adhuc ex damnatione serentes,vehementiuSirritavit. Itaque, cum contraria ab utraque parte scripta prodii sient, placitum est,ut ad rem constituendam conuentus episeoporum Antiochiae haberetur. Hanc occasonem,quam nunquam spe,animoq; conceperat

Arriani adepti, ne iterum Catholicorum multitudine,ac potentia premerentur,diligenter sibi posthac prouidendum putarunt. Itaque,cum aliter non possent,duos Catholicorum Principes Eustathium, & Athanalium tollere subornatis accusitoribus, fictisq; criminibus decreuerunt. Huius vero doli arti sex Nicomediensis Eusebius fuit. Is Hierosolymorum tem plum, cuius pulchritudo, splendorq; pr cabatur, se visere velle prosessus comite Theognide episcopo perditorum sitorum consiliorum participe sumpto, Antiochiam ad ijt,& limulata amicitia ad Eullathium,comiter ab illo exceptus,diuertit. Inde Hierosolyma progressus,colloquio cu nonnullis episcopis Arrianae sententiae inito, insidias, quas Eustathio moliebatur,aperuit. & cum iis Antiochiam se recepit. Ibi concilio initituto eiu dem instinctu processit quidam, qui Eultathium de adulterio postulauit, idq; praesentis mulieris, quae se puerum ex eo genuisse confitebatur, testimonio comprobauit. Episeopi, cum mulieris iureiurando potius, quam Eullathii inficiatione standii censuiss ent, sententiam in eum seuerissima, licet Catholicis reclamantibus, protulerunt, atque ecclesia spoliatu perpetuo exilio affecerunt. Qua ex re grauis adeo Antiochiae seditio est collata, cum alij Euilathium retinere, alii emittere vellent, ut vix ab armis, & sanguine temperatum sit. Tumultu inde auctoritate Coni lantini sedato, plerique Eusebium Caeseriensem sibi depoposcere episeopum

quem ille honorem repudiauit, atque ex ea re laudem a plerisque,& prinsertim

107쪽

oi Liber Quartus. ι IOI

sertim a Constantino egregiam tulit. Eustathio pulso Eusebius inde animum situm conuertit ad Athanasium affigendum,ipsu Arrium in Ecclesiam,quod semel dam natus esset,recipere recusantem . Cum autem non

solum Alexandriae,sed etiam Constantinopolrres variis pro cuiusque in caussam studiis iactaretur, Conliantino haudquaqua aequo animo eiusmodi contentionibus iterum permisceri Eccletiam audiente, nouum eis

praesidium ad deliciendum Athanasium est oblatum. Quippe Constantia Constantini soror mortem oppetiit. Haec,cum a snatre morbo oppressa iterum,ac saepius viseretur,presbyterum illi quendam Arrianum, quocum sibi magna familiaritas intercesserat,inlignis pietatis,& egregiae fidei nomine commendauit, atque indu vitam destituit. Presbyter Constam tiae commendatione Conliantini familiaritatem adeptus, Eusebii impii siu,libertate loquendi parta,ipsum monere Constarinum non dubitauit, Arrium insigni iniuria suisse assectum, quod,cum recte sentiret, Eccletiae communione secretus ellet. Mirante autem Constantino, ac dicta eius nutu magis,quam oratione,reiiciente prostatis est, ipsum,si ad colloquiueius admissus esset, planum factitrum, quam mmmua Nicaenis decreris, ac sententiis discreparet. Quo audito Constantinus, Atqui,si Arrius,inquit, cum Concilio sentiet, no modo meum illum in conspectum admittam, verum etiam ad ecclesiam suam dimittam. atque: ita aduocari Ar rium iussit. quo cunctante demum V. Kal. Decebris ad eum ita scripsit:

Laududum signiscatum tibi est, it ad nos imires quo nostrosim civis es, possies. quod abs te non extemplo curatum esse miramust Quare da operam,it pauco Alcido sumpto ad nos ac reas quo nostra enta te moluntate perspecta reire in patreampsis. His litteris acceptis Arrius demum ad eum C onstantinopo lim venit,acs cum Eumium diaconum,quem eadem de caussa Alexan der abdicarat,adduxit. rogatim ambo, ut formulam fidei sitae cum Nicaena congruente proferrent, Christum Dei filium ex ipsb ante omnia saecula genitu, verbo Consubstatiali omissio,confessi fiunt. Qua professione audita Constantinus eos tanquam minime a Concilii sententia dissidentes Alexandria iussit repetere . atque in sequente annu edidit costiles Dalmatiu fratris fili hi, & Xenophilu. Eo anno Arrius cu Eugoto Alexandria reuersus se in comunione Ecdesiae recipi postulauit, neque id obtinere ab Athanasio potuit. Quod ut Eusebius audii Athanasiu primu suis, deinde more sibi gerere recusante, Constantini litterisde recipiedo in comunione Arrio,atque Eumlo monuit. Quibus Athanasius costater rescripsit,nefas esse,ut qui si se infirmasset, atq; anathemate a Coci lio perculsi filissent,iaqua pol diminio redeutes gradu suu recuperaret. Quo resposo accepto Constatinus accensus,ut concordia stabiliret, Athanasiu se uere

108쪽

is 1 De Occidentali imperio.

elelia depulturii denuciauit, tuli ui auctoritate sua fuissςt, neque propterea Athanasu de sescepta sentena depulit. Cu hoc igitur statu res essent, Eusebius occasione alienatae Constantini ab Athariasio voluntatis adeptus id iram aduersus eum coniurationem constauit,omnibus non solum Arrianis,sta etiam Meletia rus in societate ascitis. Arriani fuere Theognis Nicaeae, Maris Chalcedonis,ac praeter hin Hucius Singi donis,& Valens Mursae, uter que Pannoniae, episcopi. Meletiani a Meletio dicti erant, is ciuitatis cuiuidam in Aegrptoaepiscopus a. Petro Alexandrino episcopo regnante Diocletiano episeopatus inuuere spoliatus,quod Christum inficiatus simulachris uomblauci socios erroris sui quoidam contraxerat, ac Petro episcopo martyrio affecto Achillam primum, deinde Alexandrum maledictis incesserat,ac demum exorientibus Artiauis adiunctu

cum luis a Nicaeno damnatus concilio suexat i mortuo vero Alexandro eodem Athanasini animo infestus urgebat. Coniuratione igitur sum liis

ibi Eusebius per eosdein Athanasium apud Constautinum ac sevit, qui Constantinopoli, ubi III Nonas Maii suisse reperitur, Nicom* qm se contulerat.quod nouum vel iis lineae tributum Ecclesiae Alinandrinae persbluendum in Apgypto in lituisset,& aurum inde coheclum Meletio in Thebaide , 5: Aegypto seditionem agitanti stippedit siet. Verum id crimen falsum esse Alypius,5: Macarius closiae Alexandrinae pressyteri,qui tum sorte Nicomediae erant, Opporime coarguerunt . Quare Gilantinus accus toribus frauiter increpitis ad se Athanasium aduocauit. Ubi vero Eusebius eum aduetuantem accepit, alio eumcrnnine,quod Imperatoris edictis resistere molidetur, appetiit. de quo Cpnstantinus,cum

in Psamathiasuburbio Nicomediet cognouisset,& Athanasium innocentem coperisset,iplinia cum honore dimisit, atque Alexili nn Eccletiae

commendauit. Eodem anno Sarmatae Limigantes Gmlhqrum vicinorum suorum armis oppressi,cum iustas ad resistendum liberorum homi nunt copias non haberent, tanquam in extremo periculo seruos suos armarunt , atque eos contra Gotthos.duxerunt. Mox autem, cum a seruis

deficientibus appetiti ac sedibus eiecti patri jsessent, u illi c consilii inopes ad Constantinum stibsidium imploratum sedes lxitas petitum se

contulerunt. Eos vero Constantinua benigne auditos in prouincias suas recepit,atque alios sacramento militari adegit,alios ad agrorum cultione adtribuit . Scribit etiam Iornandes, Vandalos quosdam a Gotthis acie stapetatos sedes .i Constantino petiisse, easq; i' Pannonia recepisse .. Itaque Zosimus adiicit, Constantinum primum omnium barbaros Romanae in ilitiae adscripsisse, eamq; rem magnorum, quae sublaquuta sunt, mal tu es initium attulisse . Quod vere dictum essς, post huiu* historiae con

109쪽

Liber Quartu S.

textus ostendet. Conitamini enim siue consiliu , siue liberalitate,siue for

tallu etiam necessitatem imitati subinde Constantius , valens, & Theo dosius integras tutiones transiu e fluuium cupientes in suas prouincias ad . AEuserunt,ac sortissimum, &.prudentissimum ex eis quem te honoribu, militaribus evexerunt,ac Romanis militibus posthabitis rem p. solis prope barbaris commiserunt, Gotthu, inquam, Alanis, Gepidis, Vandalis, Hunnis I Sueuis, 5e Francis. qui occasione a nacti aut legitimis Imperavioribus mari u intulerunt,aut populares tiros spe ptaedae, ac sedium concitatos ad agrorum populationes,prouinciarum vastationes, ac demia in ad caput ipsum Imperii Romam occupanda, ac diripiendam impulerui. Romae VII Idus Aprilis Optatianus praefecturam urbis intuit. Interim Amani consili si uis compolitis alios delarotes Athanasii tompararui. ac nouis crimidibus ipsi im apud Constantinum obruerunt, uno, quod Arsenium episcopum Meletianum occidendumicurasset, ec manum ei mortuo amputatam adhibere ad artes magicas voluisset,altero, quod stuprum cum muliere commisisset. Itaque deandustria Arsenium alio ablegaruntdi manum recisam homini mortuo protulerunt,& muliere,quae te ab illo vitiatam assereret, produxeriit. Inuidia etiam conflata et riuod Ricarius ab eo in Maraeotide missus, merda Domini eversa, calice mysticuita confregillet Harum lci u cognitione Conllatinus, Optato,& Paul- lino consulibus, Dalmatio Caesari Antiochiae sedenti mandauit. Verum Dalinatius hoc iudicium exercere bello avocatus non potuit. Itaque Collantinus Acrianoru impulsiu concilium Cςsareae Palestinae indixit,atque e. a cognitione illuc reiecta, eo adesse Athanalium imperauit. Dalmatius autem certior factus, Calocerum quendam res in Cypro nouas moliri, atque ad tyrannide aspirare tutio inscripto exercitu eo su contulit, atque acie cum Calocero decertauit . eum s victum in potestatem redegit. Inde pacata insula cum se domum reserret , Tatii in Cilicia vivum coin buri iussit. Romae V. Kal. Maii Anicius Paullinus urbis praeiectus creatus . Postero vero anno Constantius Constantini Augusti, ut notauit Athanasius, frater, & Rulius Albinus, viri clarissimi coiisules inierunt Concilis episcoporu Caesareae superiore, ut diximus, anno coacto Atha nasius per multos menses expectatus non assuit. Qua re Arriani confir mati nouam eius ad Constantinum contumacians detuletunt. Is ratus

Athanasiium odio episcopi urbis Eusebi j abills cotulentu refugere, epi scopos Tyri iussic conuenire, atque Athanasium illuc adesse . Publicis vchiculis sumptis,confestim eo episcopi una cum Athanasio conuolarui. frequenti concilio cum alia ad concordiam ecclesiarum pertinentia sunt istatuta, tum Athanasio praesenti manus Arsenio abscissae; & stupri perpe

trati

110쪽

io 4 De Occidentali imperio.

trati crimen illatum. Ibi demum utrumque facillime,& cum maxima accusatorum infamia dissolutum est. Nam Arsenius, qui ab Arrianis amandatus fuerat, diligentius conquisitus, atque inuentus in Cocilium est productus. Quare,cum iussus utramque manum exeruisset,accusatoru caussam prope in comoediam vertit. Mulier Inde adducta, ac mendacii conuicta non solum innocentiam Athanasii patefecit, sed insidiosas etiam aduei sanorum actiones omnes aperuit. Nam Athanasio,qui de stupro caussam dicere iussiis erat, silentium obtinente Timotheus presbuter, qui illi aderat, quasi ipse Athanasius es Ict, ita mulierem compellauit: Ego ne mulier tectam rem habui i egone tuam domum iniui Z adirmante autem illa.& annulum,quem ab eo acceperat,proferente nemini dubium fuit, quin mercede corrupta ad id testimonium accestisset,ut quae Timotheupro Athanalio appellaret. Ita Athanasius utroque iudicio est absollitus. Inde iis Macario de calice fracto intenta accusatoribus hoc iudicio fractis in Mareotidem cognoscenda dilata est. Hoc facto erectis Athan lius extemplo lembum conscendit, ac summa celeritare Constantinopolim ad conquerendam accusatorum calumniam aduolauit. Arriani,vbi Athanasium Tyro abiisse senserunt, astute nouum crimen osiecerunt, ouod ad concilium Cauariense citatus non affuisset, atque absentem indicta caulla damnarunt. Iam nobilissimum Hierosolymorum templum persectum erat, eiusque consecratione Constantinus tricesimum hunc Imperii sui annum insignem relinquere cupiebat. Itaque cum concilio Tyri peracto episcopos iam ad cocordiam redusse audiret, litteras ad eos dedit,ut omnes Hierosolyma properarent,ac templum concordibus apimis dedicarent. Quo mandato accepto uniuersi euestigio sese Hierosolyma contulerunt,ac lautissime omnes egregia Constantini cura, ac liberalitate accepti templum martyribus magna caeremonia una cum omni thesauro,quo ecclesiam ille donauerat, consecrarunt. Inde a presbyte Arriano impulsiis litteras alias ad eos scripsit, ut, quando una conuenissent,finem tandem controuersiae, Arni cognoscenda fide, imponeret. &, si eum aut commode sentire, aut de praua sententia decessisse censerent, in Ecclesie communionem admitterent. EPiscopi conuocati cum ast dissent,Arrium,SI EuZoium auditos non pessime sentire pronunciarunt,

atque ad episcopos Aegypti,&clerum Alexandrinum scripserui, ut ipsissin communionem statim acciperent, tanquam Imperatoris, & Concilii iudicio absolutos. Interim Constantinus ab Athanalio Constantinopoli aditus de iniquis Arrianorum criminationibus edocetur. Qua de re noleui aduersus eos ira concepta nouas ad Concilium litteras misit, ut ad se primo quoque tempore Concilii Tyrii rationem reddituri accurrerent.

Eo tempore

SEARCH

MENU NAVIGATION