Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

316 De Occidentali Imperio

cones enunciata, de foribus aedis affixa, atque ad ipsiam,de ad clerum C 1Ιantinopolitanum,dc Imperatorem Theodosium missa. Vicesimo inde die post Pentecostem,qui fuit VI Kal. Iulias, Ioannes Antiochenus aduenit,ac, nondum puluere pedum excusso, conuentum episcoporum sitorum in diuersorio habuit. Ibi Candidimus Comes a Theodosio, ut immultum in Concilio coerceret,iampridem missus dixit, se optasse, coactae synodo litteras Imperatorum reddere, verum, cuante quinque dies, se repugnante, synodus haberetur, se sacram Imperatorum recitandam prςbuisse,atque eos, ne quid praecipitanter agerct,monuisse. atq; illas,episcopis Nellorianis exactis, festinanter omnia perfecisse . quibus diciis sacram recitauit. Quibus de rebus, licet falsis, Ioannes accensus, ex synodi suae sententia Cyrillo, de Memnoni dignitatem, Concilio urtiuerso communionem ademit. Theodosius autem Cyri episcopus duodecim capita . t Cyrillo abiuranda proposita oppugnauit. atque haec omnia acta Ioannes ad Theodosium misit, petens, ut Conciliu Chalcedone, aut Nicomedia transferretur,& tres episcopi ex qua uis prouincia eo latum admitterentur . Interim legati Gelestitu aduersa nauigatione fatigati venerui. UI Idus Iulias,episcopis in Memnonis basilica considetibus, inierunt, ac testini litteras reddiderut,quas Siricius Romanς ecclesis notarius primu latine scriptas, deinde graece conuersas recitauit,in hanc sententia. se illos legatos mittere, ut Concilio interessent,atque illius decreta sanciret. Inde pollularur, ut quae aduersiis Nestortu acta essent, exponeretur, eaq; audita sine ulla haesitatione firmarunt. Conciliu inde Theodosiu de te gatoria aduentu,actorum coprobatione,& Nes iij damnatione admonuit,ac simul, ut sibi abeundi, de Constantinopolitanis noui creandi episcopi copia fieret, flagitauit. Cyrillus autem, dc Memnon, quos Ioannes exauctorauerat, libellis suis oblatis Concilium obsecrarunt, ut, antequa discederent, Caussam sium cognoscerent, ac suae innocentiae adessent. quorum preces iustas esse Concilium statuens,XUII Kal. Augusti ter Ioannem ad reddendam actorum suorum rationem citauit. atque, ubi noassuit,de ipsum,de qui cum eo conspirauerant, dignitate, de communi ne multauit. Cyrillum vero,& Memnonem vinculo, quo illigati videri κ terant, soluit, legatis Caelestini omnia suo sustragio confirmatibus. a que his de rebus omnibus Caelestinum edocuit. Interim Nestoriani,qui erant Costantinopoli,cum sententia Concilii aduersus Nestortu cognouisiet,omnibus maris,terraeq; aditibus occupatis,dedere opera,ne litterae Epheso perferri Collantinopolim possent. venere tame a Cocilio missae, quibus in aede D. Moci j martyris recitatis, populus anathema Nestorio ingeminatis vocibus affirmauit. venere etia aliae ad cleru supplicationes

322쪽

Liber Duodecimus. 3i l

pro boni episcopi stabrogatione indicentes. quibus Dalmatius archimandrita omnium nomine gratias egit. Theodosius aute actis utriusque partis acceptis ad Ioinis partes se contulit, ac XIII Kal Augusti non minus Cyrillum,&Memnone, quam Nestori u recte condemnatum iudicauit. atque episcopis, ut eande quaestionem, antequam Epheso discederet, d integro tractarent,mandauit. ijs litteris Ephesum perlatis Cyrillus,& Menon in custodias dati sunt. nemo tamen cum Ioanne communioneminivit. Ea de caussa septe ab utraque parte episcopi legati ad Theodosium issi sunt,ut ipsum de omni re acta docerent. Cu omnes coram caussam

suam orassent, Tlaeodotius veritate persitecta episcopos Orientales damnauit,ac Cyrillum, de Memnonem libera uir. atque episeopis, qui Constatinopolim couenerant, ut alium Nestorio sἰifficerent , imperauit. Vt II Kal. Nouebris Maximianus presbyter subiti tutus est . qui statim Cyrillo per litteras victoria de Nestorio parta est gratulatus . Cui Cyrillus maenae cu laetitiae significatione respondit. Inde permissiim est singulis, ut ad suas se ciuitates referrent. Aetio inde, interioq; consillibus, Bonifacius 43 a Comes ex Africa Romam Placidiae vocatu decessir,& magistri militum dignitatem obtinuit. Mox Aetium veterem s iae nudis obtrectato iam lingulari certamine fidei strae probandae gratia prouocauit. commissoq; Placidiae permissu proelio superauit. quam ob caussam Aetius dignitate nudatus in agrum te contulit. Tertio inde post mense Bonifacius leti sero

morbo tentatus, cum se morti proximum cerneret, Pelagiam uxorem,

mulierem locupletem,ut Aetio nuberer,obsecrauit. Trigetius inde, qui Bonifacio successor in Africa erat datus, Genserico omnia percursanti pro viribus relliti t. res tamen eius, udiarissiae aliae, memoratu dignissimae, periernnt. Eodem anno Caelestinus ponti sex ecclesia teterrimo dis-lidio liberata, ac dignitate pontificia egregie conseruata decessit. Locum eius Xystus III presbyter, ciuisitem Rot nanus, obtinuit. Cuius,ut in pace, studium omne in ornaudis urbis Eccles ijs praecipue enituit. Ioannes Antiochenus Epheso Antiochiam repetens, Nestorium secum deduxit, atque apud se in monasterio eodem,ex quo euocatus ad episcopatum fuerat, habuit, ac simultatem cum Cyrillo exercens duas inter se ecclesias Aiariochenam, &'Alexandrinam turpi admodum dissidio Sparauit. ac triennium inde variis cumeo certaminibus Anathemathis

mos eius oppugnans exegit. Cui Cyrillus haudquaquam sui oblitus , cerrime se pro Catholica veritate opposuit. Sequenti anno, quo q33 Theodosius XIlII cum Maximo postea imperatore gessit consulatum, nouum in Gallia bellum est ortum. Gundicarius nanque rex Burgundionum priore fordere neglecto desecit, ac finibus suis egressus in Belgicam D D 3 incursavit,

323쪽

3i De Oc identali Imperio.

incursavit, atque omnia hostili tumultu repleuit. Hac re accepta, te tinianus iam annos XU natus Aetium aduersias eum destinauit ducem Hic enim,cum in agro priuatm versaretur, ab inimico suomsidiis appotitus Romam se contulerat, atque inde prouectus in Dalmatiam, demuin Pannoniam,ad Hunnos confugerat, atque eorum opibus vlus,pacem principum,& ius interpolatae potestatis receperat. Ab illo igitur, homine rei militaris eruditissimo, eodem ii fortissimo Belgica Gundicarius

est expulsiis. unde dixit Sidonius: Aetius

Preserat, absoluit. Eadem ratione Trigetius quoque in Africa nefarios saeuientis in dies ma 3 igis Genserici conatus coercere contendit. Aspare inde, & Are inda consulibus,in Gallia, & in Africa prospere ab iisdem etiam ducibus est

pugnatum . nam & Aetius Gundicarium, & Trigetius Gensericii variis proeliorum contentionibus ita fatigarunt, ut eorum uterque Verba

de pace instauranda,& foedere componendo intulerit. Auguitatis autedomus haud leui laborauit infamia. Honoria enim Valentiniani soror, cum ad aulae decus virginitatem tueri cogeretur, ac libidine inflammata Attilam Hunnorum regem in Italiam ad sui connubium inuitasset, voti frustrata, libidinem cum Lugenio procuratore suo expleuit. grauidam tacta a Ualentiniano Constantinopolim ad Theodosium amandata est.

, si Oodosio inde XV, 3c Valentiniano IIII consulibus, Ualentinianus

Augustus,annuin Imperii sui decimum feliciter ingressus, Romam contendit, atque ibi decennalia vota solemni ludorum magnificentia cel brauit. ac III Idus Februarias pacem per Trigetium cum Genserico cinposuit, Numidia Hipponensi ad habitandum concessa. de Belgica bello Burgundionico liberata per Aetium foedus cum Gundicario lenouauit. Quae res ingenti gratulatione ab omnibus Italiae populis est excepta. Romae vero cum esset,nouo,ac memorabili Xylli potiscis iudicio intersuit quod falso ab iniquis hominibus intentatum eum,quem decuit, exitumeli adeptum. Bassus nanque exconsilii, & Marinianus Patricius ob accinptam gratiae postulatae repulsam infestiores essecti, crimen perdendi hin minis gratia confinxerunt, eumq; apud praesentes Augustos de liupro sacratae virgini illato insimularunt. quo crimine audito, Augusti, ac maxima pars populi ab eius se communione remouit. Quod ubi Xyilus animaduertit, Deo, atque innocentia fretus,in basilicam S Petri concessit,& aitante populo per Leonem diaconum aduersarios ad probanda,Quae intulerant,crimina inuitauit. Cui populus eiusmodi iudicium Augusto,

324쪽

. Liber Duodecimus. 3I9

' aut clero mandandum esse respondit. Itaque, cum Ualentinianus senatum,Xystus clerum,ac monacnos aduocallent,conuentus in basilica Heleniana,quae Sessorium dicebatur,est habitus . cui assuere exconsules Paterius,Maximus, Anatolius,& Bassus, Patricii Marinianus, Albinus,Siv- uultes,& Honoratus. praeterea praesectus urbis Euthymius, expraesecti

Valerius,Claudius,& Fonteius,presbyteri XLVIII, & diaconi quinque. Ibi sedetibus cum Augusto omnibus, Epiphanius presbyter manantibus

lacrymis aduersarios monuit, ut accusationem peragerent, ne tam turpis infamiae labes in Ecdelia resideret. cui Maximus exconsul, immo vero quiescant, inquit. neque enim fas est,iudicium de pontifice Romano constitui. quibus auditis Xyllus subiecit: Quanquam ego eiusmodi recusare iudicium pro potestatis amplitudine possum,tamen subire placet, ut

veritas ad liquidum exploretur. Tum Valentinianus ad Bassum: Explica accusationem tuam,memor,te,nisi probaueris,pontifici, atque Ecclesiae poenas daturum. postquam autem ille perorauit, conuersiis ad Xystum, Maximi sententiam collaudauit, ita ut ei desensit is suae aut suscipiendae,aut pra termittendae arbitrium se concedere dixerit. Tum Xystus, repugnante clero, defensionem suam instituit,illud pr cipue in dicedo de- nuncias,ne exemplo sito ad dicendam caussam sui aliquando si accessores adigerentur. atque ita semet constata suspicione, atque infamia liberauit.VI inde Kal Septembris,cum Ualentinianus, dc Xystus, terim item Concilium iniissent,de Rassi,& Matiniani caussa est disceptatum, atque ambo communi omnium consensu digni, qui communione excluderentur,existimati sunt, ita tamen ut viaticum morituris non negaretur. Ualentinianus autem , dc Placidia bona eorum Ecclesiae addixerunt. Post tres inde mens es Bassum mortuu Xystus omnibus pietatis ossiciis usque adeo prosequutus est, ut corpus etiam eius in paternum sepulchrum inferri permiserit. Xysti inde rogatu Valetinianus Saluatoris, & apostolorum imagines aureas sapra Consessionem S. Petri locauit,&fastigium argenteum in basilica Coni tantiniana, quod a barbaris fuerat ereptum, restituit,& Consessionem B. Pauli laminis argenteis incrustauit, & basii licam S. Laurenti j a Xysto conditam pretiosa sacroruin vasorum suppellectile instruxit. Dum autem Valentinianus his in Occidente rebus intentus studet,Theodositis Constantinopoli opus ut hominum rationibus admodum aptum, lac gloriae apud posteros ingentis futurum esse-cit. Iurisconsultisnanque adhibitis maximam eruditionis, fidei, ac prudentiae opinionem habentibus, negocium dedit, ut omnes principum aD. Constantini usque ad suum principatum constitutiones colligerent,

atque,inutilibus praetermissis, in unum corpus redigeret,breuitate,ac cla

325쪽

31 o De Occidentali imperio.

ritate in primis forensi s iudici consulentes . eum vcro codicem absolutuhoc anno V Kal. Marti j Constantinopoli edidit, praecipiens,ne qua post Kalendas Ianuarias controuersia ad forum deferretur, aut delata iudicaretur, nili ex his librii, qui suo nomine insignirentur . simulq; ne qua in Occidente a Valentiniatio Augusto constitutio lata vim legis obtineret, nili prius ad suam notitiam peruenisset. Gliscente inde inter ecclesiam Alexandrinam, atque Antiochenam seditione,idem eiusmodi dissidium auersatus Ioanni Antiocheno pra cepit,vi Nestorij damnationisiubscimberet,atque in gratiam cum Cyrillo rediret . atque edictum ad Leontius raefectum urbis III Nonas Augusti misit, ut quemadmodum Arriani lege D. Constantini ob similitudine impietatitPorphyriani a Porphyrio

nuncupati fuerant, sic Nestoriani Simoniaci vocarentur, ut cuius scelus in deserendo Deo imitati fuissent, merito eius nomine assicerentur. S ne libros Neliori j aduersius decreta Ephesina conscriptos haberi, legi, aut describi liceret. Hoc imperio compullias Ioannes Paulum episcopum D misenum Alexadriam misit,ac, Catholico libello oblato, Cyrillum ad redeundum secum ingratiam prouocauiti. cuiquam mitissime Cyrillus respondit, &, redintegrata gratia, finem omni, quae Ecclesiam agitabat, contentioni imposuit. Ceterum, Nestorio Mariam Dei genitricem ore confitente, sed reuera adhuc furente, Theodosius litteras ad Isidorupraefectum praetorio, dc sequenti anno cum Senatore consulem milit, ut Nestorium propter conceptam in se pietatem in exilium Petras expelleret, omniaq; bona eius ecclesiae Constantinopolitanae addiceret . atque his litteris edictum aduersus Neitorianos supra scriptum adiunxit. Haec ex Astis .in Annalibus vero scriptum est, Neliorium Oasim relegatumelle , atque inde variis iactatum casibus loca alia tenuisse. Eodem anno Pheodoricus rex Gotthorum in Gallia violato foedere alterum Romanis bellum, vix priore confecto,commouit. Quod Sidonius in Auito his versibus edidit: Squamineus, tui rutilis etiamnum liuida cristis Ani . Ora m vix arma domum for tia castris D Z i ii Renubrat, noua bella iterum, pugnam Iia ipsis Iam patria minis periturus commouet hostis. Itaque, finitimis locis occupatis, in Narbonensem inuectus, oppidum ipsum Narbonis prouinciet caput acri obsidione circunde sit. Quod ubi Ualentinianus accepit,confestim Littorium ducem in locum Aetii cum maximis Hunnorum copiis properare iussit in Galliam. cuius aduentus maximam obsessis attulit opportunitatem. nam, cum eos rerum neces lariarum angustiis premi propter summam inuehendi dissicultatem c gnosceret,

326쪽

Liber Duodecimus. 32I

gnosceret,binos tritici modios singulis equitibus datos in urbem immisit. quo beneficio inediam leuauit ex aliqua parte, non sustulit. Itaque cum Narbonenses mox ad extrema, quae pati obsessi seleant,incomm da deuenissent, Auitus Aruemus,qui maxima apud regem,Gotthos* auctoritate valebat, se interposuit, ac facile regi, ut exercitum a Narbone abduceret,persitast. Ita Narbo summis obsidionis difficultatibus est exciraptus. Quod scripsit quoque Sidonius Auitum sic alloquentem Theodoricum huius Theodorici filium faciens rperiit quodcunque merebar Cum genitore tuo. Narbonem tue solutum . Ambierat, tu parauu eras, trepidantia cingens IMaenia in infames iam, iami coegerat escas.

Iam trifiis propriae credebat de fore praeda Si clausu ortain perit, cum nostra probauis conssia, , ne uo laxauit moenia bello.

Aetio autem iterum,& Sigeueste consulibus, Littorius a Gotthorum bello quietus,in Aremoricos,qui iam pridem defecerant,mouit. Qua re cognita, Gotthi, cotempta pace,in Arvernos se intulerui, atque omnia incendiis, ac direptione vastarunt. Quaeres Littorium ex Aremoticis ubctorem cum auxiliis Hunnorum recurrere compulit. Ita Gotthica populatio,obsidio , compressa est. Unde idem eodem in loco dixit: Lizorius Scythisos equites tum forte sebacto Cesus Aremorico, Geticum rapiebat m agmen Per terras Ar me tuas, qui proxima iuri Discursu, fammis,ferro, feritate, ramumbiant pacis fallentes nomen mane. Sidonio vero Prosper alsentitur . qui, his consulibus, aduersus Gotthos rem. Hunnorum auxilio gestam notauit. In Africa Genseticus ab armis ociosus Catholicae fidei vestigium nullum in regno suo relinquere cupiens, episcopos non solum basilicis suissed etiam urbibus ipsis expellere nisus est. tanta vero eorum corallantia fuit, ut nemo terriscis eius minis concesserit. Inde Arcadium, Probum,Paschastam, & Eutychium v, ros Hispanos sibi sapientiar, ac fidelis obsequii nomine iucundissimos,

quod perfidiam Arrianam respuerent, primum proscripsit, deinde in exilium egit, postremὁ exquistissimis astictos supplici js illustri martyrio coronauit. Paulillum vero puerum Paschasi j,& Eutychij fiatrem,cum

ferocibus terrere verbis non potuisset, diu fultibus caesium ad infamem seruitutem damnauit. ne puer regiam se immanitatem superasse posset gloriari. In Hispania Ermeneticus rex Sueuorum moriens, Ructatam i

filium

327쪽

3eta 'De Occidentali imperio.

filium successorem reliquit. Iam Valentinianus aetatis annum nonum- decimum erat natus, ut matrimonio videretur esse copulandus. Itaque

eum Eudoxiam Theodosii filiam sibi dari uxorem postulasset,iacile cedenda parte Illyrici impetrauis. siquidem Cassiodorus scripsit: Placia dia nurum sibi amisitone Illyrici comparauit. facta es conumElio regnantis diuisis dolenda prouinci h. atque ea de caussa Constantinopolim properauit. sponsalia magna laetitia Thesialonicae sitiat celebrata. Quibus pers 43 8 istis sequenti anno Theodosio X VI,& Fausto con sulibus in I taliam se recepit, ac licet aduersa tempestate vexatus Rauennam incolumem sponsam perduxit. Hanc ille urbem quoniam pro Imperi j sede habuit, omni

inde munimentorum,atque ornamentorum genere insignivit. Nam aedem D. Ioanni euangelistae ex voto construxit, & ducta ex Pado fossa flumen ipsum deriuauit,atque ad moenia urbis deductum partem in urbem infudit,partem moenibus circunsedit, ita ut non sbium commercio seruiret ciuium,sed etiam firmamento murorum . Quod Sidonius his verbis

prodidit: Rauennam venimus quo loci meterem ciuitatem, nouum portum media ita Caesaris amigas utrum comediat, an separet . Insuper oppidum duplex pars interluit Passi, cetera pars alluit ..cius ab alueo principali molium puἷIcarum disicerptus obiectu, per easdem decliuatis tramitilus exhaustus sis diiudua luenta partitur , mpnebeant moenibus circunfusa praesidium , in usa commercium. In

Gallia Littorius cum Gotthis rem prospere sipe gessit, ut Prospernotauit, sed qua in parte, annalium memoria fugit. Gotthi in His ania aduersus Sueuos progressi regem eorum Richilam proelio sit perarunt, ac thesaurum eripuerunt. Piratae, qui superiore anno Vandalos in Africa deseruerant,ac passim in sella praedis habere maria cccperant, Siciliam re- ente adorti vallarunt. aduersus eos praefesti Imperatoris prouecti Conradi in principem una cum sociis eius ceperunt, captumq; interemerunt. Contiantinopolim corpus S. Ioannis Chrysostorrit poli diuturnum exilium a Proculo episcopo eil relχtum, atque ibi cum magna veneratione 39 V Kal. Februarias conditum . Theodosio inde XVII,& Fello consillibus, Littotius in spem Gotthorum ex Gallia pellendorum erectus exercitum ad urbem eorum Tolosam adduxit..tantumq; Theodorico metu expugnationis iniecit, ut pacem supplex per episcopos postularit. Qua prae fiducia virium denegata summo illum proelio prouocauit,sperans,sepultis eo certamine hostibus urbe nullo negocio potiturum. rapiebatur autem partina aemulatione gloriae Aetij, nam cum secundas ab illo partes teneret,rerum illum magnitudine vincere contendebat; partim etiainstita quadam animi temeritate; quia aruspicum responsis &daemonum tignificationibus, non Dei ope fidebat. Itaque pugna cupide m

328쪽

gis, quam prudenter commisti Infelicem exitum habuit. siquidem,m,gna parte suorum amista,ipse etiam in potestatem hostis concessit. ac captiuus,& vinctus in ea urbem ductus est, inquam se victorem, & triumphantem initurum sperauit. hostium tam e haud incruenta victoria suit, ut nili captus dux suis let,dubitandum fuerit, ab utra parte statura vi et ria fuerit. Hanc cladem ducis,ac Romanorum superbia Deum immisisse contendit Salvianus Massiliensis per hoc tempus episcopus . cuius verba libet adscribere: Cum Gotths metuerent, nos praesumsimus . nos in viribus siem ponere, illi in Deo. cum pax ab illis postularetur, a nobis negaretur, in epist os mitterent, nos repelleremus. illi etiam in alienis sacerdotibus Deum honorarent, nos etiam in nostris contemneremus. ita illas data est in summo timore palma, nobis in summa elatione confusio. illis exaltatio data es pro humilitate, nobis pro elatione deiectio. nani agnouit hoc ille dux nostrae partis, qui eandem dem hostium, qua eodem die lictorem se intraturum e se praesumpsit, 'tutis intrauit quipraedatoris hiauit fiduciam praeda factus est, triumphum praejumens triumphus f h. cim cundatus,arreptus,aligatus,retorta bracchia tergo gestit. manus, quas bellicosas putabat, vincias inspexit, puerorum , ac mulierum spectaculum Itiit illudentes sibi barbam vidit, irriserium sexus promiscui sustinuit. 6ν qui maximum haluerat sepercilium fortis miri, mortιm si ut ignaui . t si rex hostium usque ad Hem p.raestratus cilicio preces fudit. ance bellum in oratione iacuit . ad bellum de oratione Jurrexit. pri quam pilenam manu capelleret, se plicatione pugnauit, mu in Deos dens procesiit ad pugnam,quia iam tuer at in ora;ione micitoriam. Hac re gella Theodoricus elatus, proximam inde si abigere prouinciam , & ad Rhodanum regni fines producere destinauit. Quo metu subacti Romani Hunnos oppidorum praesidio mi posuerunt. Quod Sidonius his verbis edocuit:

capto terrarum damna patebatie Linoris in Ksodanum proprios producere 'es Theudorida se . nec erat pugnare necesse, Sed migrare. Getis rapidam trux as erat iram

Victor quia sentit Scythicum pro marnibus hostem Impinas, m nihil est grauius siforsitan sequam

cere contingat.) trepido.

His rebus,ut foedae, ac perditae erant, in Italiam nunciatis, Valentinianus Aetium in Galliam iter accelerare praecepit Eum vero ubi Gotthi accessisse senserunt,de pace instauranda agere inibi uerunt. Prosper eam BR pliciter petitam scribit. Auitus, qui superiore transegerat,hanc quoque consecit, litteris ad regem cui iunctus erat amicitia, missis. quod item Sidonius his verbis significauit:

329쪽

314 De Occidentali imperio.

postquam undique nullum Praesidium Mibusi tuis nihil Roma rebeium est,

Faedus A lute novas. sevum tua pagina regem Lecta domat.

Auitum autem ipsum tum praesectum pritorio Galliarum fuisse innuit, cum addit, eum intemerata iura rexisse. Hunc exitum Theodorici bella in Gallia habuerunt. In locum inde Littoria Albinus praefectus praetorio missus aduenit. verum pro amplitudine dignitatis statim perniciosa rei p.

contentione certare cum Aetio coepit,cum uterque rem Gallicam tractare pro arbitkio vellet, quorum discordia ne remp. in discrimen adduceret, Xyitus pontifex Leonem diaconum,eum, qui post pontiscatum a cepit, virum summae Virtutis, atque auctoritatis,misit,ut eos inter se recociliaret. Eodem anno in Africa nouum bellum exarsit. Genseticus enim occupatis oppidis non contcntus animii ad Carthaginem prouimciae caput adiecit, ac, necessariis rebus praeparatis, occupatum aliis curis Imperatorem cernens,& Carthaginem infirmis, ut in pace, teneri praέ- dijs videns psam statim sibi oppugnandam sit scepit. Haec urbs, Vt inquit Salvianus, Romanis artibus semper aemula, armis quondam,& sortitudine, post splendore,&dignitate urbi Romae maxime aduersaria, di in Africa quasi Roma, uniuersam penitus, qua totus mundus regebatur, in se complexa erat disciplinam . illic enim omnia publicorum officiorum instrumenta,illic artium liberalium scholae, illic philosophorum ossici nata cuncta denique uel linguarum gymnasia, vel morum . illic copiae militares,de regentes militiam potentes. illic honor proconsularis, illic quotidianus iudex,& rector, nomine quidem proconsul, sed opibus consul. illic omnes rerum dispensatores,& differentes inter sie tam gradu, quam vocabuli dignitate omnium platearum , dc compitorum procuratores, cuncta ferme & loca urbis, S membra populi gubernantes. Hanc igitur omnibus viribus Gensericus tentauit, ratus, se, urbe ea,quq princeps prinuinciae esset, in ditionem adducta,facile inde tota Africa potiturum. Cuautem moenia assidue a barbaris quaterentur,tamen,ut idem inquit, e cletia Carthaginis insaniebat in Circis, luxuriabat in theatris. alii seris iugulabantur, alii intus semicabantur. pars plebis erat is capti hominum pars latus captiua vitiorum . Satis constat, uriam Genlaricum ce disse. Qua vero ratione capta sit, quae ad nos peruenerunt, historiae non loquuntur. quod in urbe tantae amplitudinis, & quae amissa secum t tius Africae amisi ionem adduxit, est deplorandum. Quod scribit Prinsper, Gensericus XIII Kal Nouembris urbem dolo pacis iniuit . ut Vandalus eadem arte cepisse Carthagine videatur, qua Gotthus paucis ante

annis

330쪽

Liber Duodecimus.

annis Romam in ditionem adduxit. Ceterum urbe opulentistima, maxima I potitus, primum antiquam illam ingenuam, ac nobilem libertatem adseruitutem redegit, captiuis plerisque senatorum effectis. deinde edictum proposuit, ut omnes quidquid auri, argenti, gemmarum , vestiumq; pretiosarum haberent, expromerent. quo pacto paternas, auitasq; omnium opes exhausit. Templa porro sacris vassibus exinanita, & sacerdotum administratione priuata suis non ad diuinum, sed ad humanum cultum indulsit . exactoq; Catholico episcopo ecclesiam Arriano attribuit, cum in uniuersum populum saeuus, tum maxime nobilitati, & religioni infensus. vi dijudicari non posset, hominibus ne, an Deo bellum acerbius intulisset. in prouinciis

porro suis episcopos, ac senatores exilio, aut seruitute affecit. maximam clericorum turbam cum in naues veteres , ac fatiscentes imp

suisset, certo periculo tempestatis obiecit . qui tamen Dei ope incolumes in Campaniam peruenerunt. Haec fere Prosper , & Victor. In Gallia vero cum Ebredunensem episcopum duo tantum episcopi sine metropolitam auctoritate, legibus repugnantibus , consecrassent, res animaduertione digna est visa, ac, conuentu Regii in Narbonensi prouincia acto, aliquot sta per ea re canones constituti sim t. idq; Regiense Concilium appellatum . . Sequitur inde annus post Chri-itum natum quadringentesimus quadragesimus, Valentiniano U, Mnatolios consillibus. Eo anno XV Kalen. Aprilis Xyllus Romae spiscopus naturae concesSit. vacavit sedes dies amplius quadraginta.

Nani clerus , pcipulusq; Leod diaconum ei, Gallia, unde legatione missa reuocatus fuerat, sibi statuit expectandum. eumq; , ut qui prudentia, & 'efuditione omnibus antecederer, ubi, reconciliata inter Aetium, atque Albinum gratia, rediit, magno consensu ponti. cem declarauit. Cuius pontificatus omnibus sanctitatis, ac sapientiae florens exemplis in maximis, quae consequutae sunt, ecclesiae, ac rei p. calamitatibus eximi ξ utilis fuit.&In Hispania rex Sueuorum Richila finibus sitis egressus, intulit Baeticam, ex Tarraconensi Gotthis ademit Carthaginem. Gensericus autem in Africa, Carthagine capta, superbus longius inde profundam habendi cupiditatem prouexit . atque in Siciliam cum classia transgressux, omnia, in qua incidit, vallare more Vandalico institit. Quare percepta, Valentinianus Sebastianum ex Hi spania in Africam iussit traucere, ut si nihil aliud, saltem Genseri cum ex Sicilia ad Africae defensionem. retraheret. neque irritum eius consilium fuit. Gensericus tamen in Africam regressius, cum Sebastianum amici magis, quam hostis, partes agentem viderer, ipsum per fraudem occidit

Etenim

SEARCH

MENU NAVIGATION