Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3etis De Occidentali imperio.

Etenim,praelantibus multis, ut inquit Victoriepiscopis, ac familiaribus suis,Sebaitiane,inquit,scio te mihi fidelem este, sed,ut perpetua haec inter nos sit amicitia,ut eadem mecum religione te obliges,oro. Cui Sebastianus respondit, Fac ut panis asteratur. eo vero prolato, Quemadmodum panis hic, inquit, ut ad tantum honorem ascenderet,aquae, & ignis beneficio consequutus est, sic ego aqua sancti baptismatis, di igne spiritus sancti ad decus hominis Christiani perueni. Quod si esseceris, ut panis hic contritus,iterumq; mollitus, atque recoctus melior euadat, tum ipse faciam, quod hortaris. Quo Gensericus responso cofusus, vocem nullam emisit, ac pollea,excogitato alius generis argumento, hominem rei militaris peritissimum sustulit. His rebus cognitis, Theodosius haud sibi diutius cunctandum esse ΙΙatuit, quin arma aduersus Vandalos caperet, siue ut Valentiniano genero laboranti succurreret,sive ut serpens incendium longe a finibus suis auerteret. Itaque, expedito belli consilio, classem nauium sexaginta instruxit, ac rei summa tribus ducibus Are bindae, Germano, & Anaxillae commissaeos omni ope Africam inu dere, ac Genlaricum petere imperauit. Hi,Cyro consule, postero anno in Siciliam prouecti maiorem ibi temporis partem ad rem gerendam idonei consumpserunt . in Africam inde delati plus terroris, quam cladis, hostibus intulerunt . ita. conatu irrito Sicilia repetita. Gensericus tamen arma Theodosii vetitus, legatos ad eum de foe

dere misit. . I

CAROLI SIGONII HIST ORIARUM

DE IMPERIO OCCIDENTALI

Liber Tertius decim US . 1

V N N i c A iam hinc bella scribere ordiemur . quarpost per quattuordecim annos uissima Orientem , Occidentems formidine concusserunt, atque utriusque Imperi; prouincias omni direpti ne , strage, atque incendiu deformarunt. Quae Hunnorum natio extiterit, & quibus moribus, ac studiis prςdita ex Asia in Europa primum transierit, atque imperiit habere in Scythia coeperit, supra c5memorauimus.

Ab his pulsi veteribus suis sedibus Vi otthi, Alani,& Vadali, Istro, Rhenoq; traiecto, primu Orientem,deinde Occidente, ut ostendimus, inua-

- serunt.

332쪽

o Lber Tertius decimus. 327

ierunt. ab his relictui serine, qui in Scythia erant, barbari bello fracti, ut sedes suas,quaru tenebantur 1tudio, consertiaret, libenter eorum se imperio subieceriit. Itaque bellis, victoriisq; continuatis Hunni ia illud fuerat yssequuti, urtotam prope Scythiam siue in dition siue infide, siue in auctoritate haberent. Quo facto,nihil aliud restabat,nisi ut arma cis Ilitu,

Rhenum si superiorum barbarorum exemplo, produceret, ac Romanis una & virtutem Oilenderent V periculum intentarentia CETERVM opportune ad res novandas regnum nuper ab Optaro ad fratres duos Mundaucci filios Attilam, Nedams deueneralis omines non tam manu egregios, quam naturae immanatare acerbo quodam odio aduertiis humanu genus imbutos. Hi vero trans Istrum in Scythia, diuitis inter se locis,ac populs hconsidentes,cognito, utrumque Imperatorem bello Vandalico periculosissimo impeditum, oblata occasione sibi utendum exiitimarunt, ac, belli conlibis, facultatibusq; communicatis, transmis Ib Iilro,imi nenias H nnorum, reliquorum; ex ipsa barbaria poplitoria copias in fines,ac prouincias Imperii transduxerunt,ac castella in limitibuς Istri ad tutelam Imperii posita deleverunt. qua de re sic I'rocopi us Ronnant quondam L peraetores, Ut barbaris etstra lurum habitantibustrangiarem interclussirent, D uersas minis ripas propugnaculis obvallar toton earintrave extructis tu immenti sexpugnaris pus adortur essu, ηm p sent ,sed ne ripae summis incusoditae maMorent, quod tum 1atis erat ad deferrendos barbaros, ne in Romano nes incurrerent . posterioremem aetate Attila cum ingenti inuectus

exercitu, nullo ferme labore omnia sustulit. Casleslorum inde disturbatione aditu patefacto,Attila in Moesiam, Bleda in Thraciam productis copiis penetrarunt, ac passim populari, ac vallare agros, atque oppida inll terunt . ex quibus Marcellinus Naulum, & Singidunum ex prima Moelia nominauit. Hoc tumultu accepto, Theodosius sine mora obuiam eundum tantae barbariae ratus, aduersus eos Arnegulum, & Ioannem, utrumque magistrum militum, cum delecto copiarum robore destin uit. Ceterum Arnegislus contra Attilam in Moesiam profectus, apud Marcianopolim acri proelio decertauit. Ioannes vero, cum pari virtute Bledae impetum in Thracia excepisset, tandem aemuli Arnegisti fraude peremptus esensionem inchoatam reliquit. Ea caulla factum, ut Theodosius, ne duplici bello, & quidem utroque grauissim O,premeretur, parcem Genserico petenti haud grauate concessent. Itaque postero anno, Dioscoro , Eudoxioq; consistibus, exercitum, qui aduersias Uandalos crat in Sicilia, reuocauit, eummis Aspare, & Areobii a ducibus, aduersus Hunnos ire praecepit. Atque Hunni quidem saeuire in prouinciis Romanis pergentes, omnia oppida, Thraciae praeter Hadrianopin

333쪽

418 De Occidentali imperio

lim, Heracleamq; vallarunt , & in Macedoniam, Graeciam cs, transgressi utramque prouinciam plus quam barbara immanitate dilacerarunt. ut nihil aliud, quam rabiei Gotthicae,atque Uandalicae famam seritatis suae magnitudine velle obruere viderentur . veluti qui non solum a Christiano, sed etiam ab omni diuino cultu alipnos animos patriis imstitutis haberent. Itaque, ut Procopius auctoreii, a sinu Ionico usque ad Constantinopolim omnia lii burbana diripuerunt, ac duas munitissimas in Illyrico arces, urbemq; Castandream, quam antiquitus Potidaeam vocabant, exciderunt. Romani vero duces aduersiis eos profecti, variis proeliis editis hollem multitudine abundantem irritarunt magis,

quam represserunt. Interim Gensericus foedere cum Theodosio icto laetatus, sese ad Valentinianum conuertit, ac pacem ab illo quoque petiit . ea vero haud aegre a Valentiniano his coditionibus data eis, ut poll- hac ipse certis se Africae limitibus contineret, tributum Valentiniano ter triennium sblueret, & Honoricum filium ad seruandam, quam bis fregisset, fidem oblidem daret. Idem sibi Byracenam, Abaritanam, Gaetuliam, S partem Numidiae retineret, Zeugitanam , vel proconsularem exercitus, reliquas Valentinianus haberet. Tranquillato inde regno,Gensericus,cum'optimates quosdam suos aduersus se coniurasse compositis inlidiis comperisset, non eos selum multis suppliciis excruciatos necauit, sed ceteros etiam, quos eiusmodi facinoris suspicio leuis Masiet, tam multos afflixit, ut plus propriarum virium in octo perderet, quam, si presio decertasset. Bellum inde Hunnicum horrens Theodosius, Maximo iterum, Paternoq; consulibus, oratores de pace ad Attilam misit, ac sex millia pondoauci in praesens pro recessu, mille autem minas, si sitis finibus in posterum foret contentus, se quotannis praebiturum spopondit. Quibus conditionibus acceptis Hunni pacati, lese ultra illi una cum

sociis rettulerunt. verum, ut inquit Procopius, multa gaZa parta,ac Cen

tum viginti millibus hominum captis, ita ut satis conster,nullam Vnquam nationem maioribus Illyricum maleficiis affecisse. Huic vero malo instiper accessit tanta nivis altitudo, ut illis cuiusdam prodigii opinione attu terit. na vix sex mensiu spatio liquefacta ingente hominum, pecudum i multitudine ipsa frigoris, atque rigoris asperitate necauit. Roinae Leo pontifex, cu omnes curas ad purgandas haereticorii labes, & sanandam Ecesesia cotulisset, eo usque indagado peruenit, ut Manichaeos, qui latebant,in urbe deprehenderit. itaque ex tenebris erutos, atque in conspectu Ecclesiae datos oes opinionu sitatu nequitias prodere,&, libris incensis danare,coegit. quin etiam eoru cofessionibus, quos doctores, episcopos, presbyteros, quibusque in locis haberet,expressit. cuius exel'lu

334쪽

multi in Oriente episcopi imitati eadem sibi pie laude indus ira ς peper

runt. In Italia terr motu laboratu est ita, ut impetu eius Romae plurima plificia procubuerint. Proximus annus,Theodosio XVII lide Albino coiulabus, pace utroque Imperio late parta fuit insignis. Attila vero a bello externo ociosus serocitatem,quam exercere in alienos didicerat, in consanguineum suum conuertit. siquidem Bledam fiatrem, ut solus imperio potiretur,vita per insidias exuit. s sicut Prosper, & Cassiodorus norauit.ὶ nam Marcellinus insequente anno factum hoc prodidit.) fiatre vero extincto ad se suminam rei Hunnicae trani tulit, ac populos, qui ea parebant, imperio obedire suo coegit. Itaque ut opes, ac potentiam auxit, sic aduersus homines superbiam, immanitatem, ac diram quandam acerbitatem odii incitauit. Nam sei natum ad concussionem gentium praedicabat, S: formidabilem populis omnibus praeferebat, superbe admodum incedens, atque huc, S: illuc oculos circunfel ens.qtiam morum

truculentiam species ipsa corpo int quoque augebat. itatura breuis, latum pectus, grande caput, parui Uctili, rara barba, nasus simus,color ita teter, ut originis eius signa laraud dubia prodereri natura confideos sed post gladium Martis inuentum, qui apud Scythicos reges magno semperin honore fuisset, multo magis . nam cum paei or quidam,ut inquit Priscus, buculam conspiceret claudicantem, ut caussam vulneris inueniret, si, licitus cruoris vestigiis infiitit , tandemq; ad gladium, quem depascens bucula incaute calcauerat, venit,binos sumit protinus ad Attilam tulit. Quo ille agnito, ut erat alto animo praeditus, arbitratus eis, se totius orbis terrarum dominum constitutuin,acs r mattis gladium potestat omnium libi permillam esse bellorum. Valentiniano. inde UI, & Nonio consulatum gerentibus,cum eadem,qua ante, pace florerent omnia; Ualentinianus belus Romam ad vicennalia sua peragenda concessit. quam occasionem nactus Leo ponti sex, quod audiuisset, Hilarium Arelatensem archiepiscopum iniustu suo in Gallia episcopos ordinare, mi reostentiis ipsum ut de ea re ad Aetium scriberet, impulit. Earum litteratum adhuc extat exemplum: Aetio, miro illa Irι,mae bovinus imilitiae Valentimanus Aug. Hilanus Arelatensis gi opus, sicut et enerabilis miri Leonis Romani Papae Atlili nar

ratione comperimus contumaci ausu inlicita quaedam proumenda tentauit. nam

ecclesiae Eo. urbis inconsulo pontifice indebitas sibi ordinationes episcoporum sola istmeritate et surpans inuasit. Huic, neque alj in hostemm tale aliquid liceat, apsty γlica, Qq nosi, a auctoritate prouisem est. VIII Idus Iunias Romae, Valentiniano Aura sto sextum con uti . Aetius inde tertium , Mi Symmacbus primum iniere consulatum. Ab hoc anno si immam .rei p. raque Ec-esesiae pacem , atque tranquillitatem grauis bellorum tae res eum φEE 3 tempe

335쪽

33o De Occidentalii imperio.

tempestas excepit. quae totum Theodosii, Marciani, in primisi subsequens Valentiniani Imperium misere,atque assidue adeo consticiauit,vr, excepto Genlatici,qui in foedere tertio mansit, ab Africa bello,nulla mali species ad Romanas contundendas opes abfuerit. In primis terror hominum Attila quiescere nesciens, atque una gloriae, praedael, appetens violato foedere nouum Theodosio bellum indixit, caulla praeteta, quod ille annua tributa cx pacto non periblui flet. simul etiam Valentiniano,

cuius caussa secernia Theodosiana non poterat, grauissime comminatuSethclum nihil in ore nisi seruitutem, caedem, direptionem,atque inflammationem haberet. Itaque Aetius, cum ad consulatum ineundum Romam, ubi Valetinianus quoque erat, venisset, omni cura in id incubuit, ut quaecunque posset, ad Hunnicii m frangendum impetum necessaria compararet. Per eosdem dies Picti, Scotiq; certiores facti, Romanos aliis bellis implicitos Britannis subuenirenon posse, atque Aetium Romam reuocatum ex Gallia discessisse, crecti animo ad inuadendam insulam redieriit, extremamq; eius partem ad Murum usque ceperunt. ibiq; praesidium in arce edita positum expugnarunt. Britanni tam repentina, ac valida irruptione perculii, cum, muro, ciuitatibusch relictis, in fuga se coniecissent, passim ab insequentibus hostibus strati si ini,donec fame virumque exercitum inuadente,cum omnia alimenta,praeterquam ex v

natione, sit btracta essent, res in mutui latrocinii formam cocessit. Quos

vero belli clades reliquos fecit, ij epistolam ad Aetium miserunt, in qua

calamitates suas fac exposuerunt Aetio tertium considi νemittis Trit amorum. Repessunt nos barbari ad mare, repellit mare ad ba Maros. inter Lee oriuntur duoge

nera funerum, mi aut iugulemur, aut mergamur. Quamobrem Dramias et os, ne

nos tam perditis rebus deseraris,cum amuis repulsis nulli sint,ad quos confugiamu . Neque tamen his litteris aliquid auxilii impetrarui. quod Aetius, Ut in quit Beda, bello Hunnico grauissimo erat occupatus . nam quantiis an no ante hunc proximo Bleda Attilae fratris sui interemptus esset insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis remansit hostis, ut totam, sic. n ille pergit, in pene Europam,excisis ciuitatibus, atque callellis,arroderet. In terim Britanni fame urgente coacti, alii sese hostibus dediderunt, alij, postquam humanum subsidium deplorarunt, Deo confisi ex montibus, se saltibus, quo se condiderant, erumpentes,atque in hostes inuadenre magnas eorum strages dederunt. Ita, Scotis in Hyberniam reuersis, Picti in aquilonari insulae parte ultra Murum domicilia posuerunt, ac sii binde praedas de Britannis agere perrexerunt. Sub eosdem dies apud Ephesiam res ingentis apud omnem polleri ratem stuporis eueni quae resurrerctionem corporum , quam multi reuocabant in controuersiam, ccnfit

mauit.

336쪽

Liber Tertius decimuS. 3Jl

inauit. Ante ducentos ferme annos, Imperatore Decio Christianos religionis gratia diuexante,septem pueri Ephesi ex ijsdem parentibus nati,

cum palam Christum profiterentur , timore persequutionis exanimati urbe secesserant, ac sese in speluncam proximi montis abdiderant. cuius aditum induit iij persequutores extriniecus ita obsepserunt, ut euadendi etiam enixe molientibus facultatem eriperent. Pueri ut se clausos, vallatos , senserunt,in moerorem conuersi repente somno acriore oppressistat, atque ita usque ad hunc annum sepiri manserunt. tum vero molibus speluncae forte remotis experrecti, perinde quasi unam tantum n ctem dormissent, unum ipsorum in urbem victus comparandi caussa miserunt. cum autem ille nummos Decij Imperatoris iampridem inusitatos proferret, thesaurum inueniste exutimatus ad magistratum deducitur,ac summi taurum proderer,tormentis afficitur.Tandem, cum Decium Imperatore auxilii gratia inuocasset, error agnitus eth. historiamia principio repetere iusi us,d illos,quid actum esset,edocuit, & ab iis, quillatus esset rerum praesentium,didicit. Qua re cognita, Theodosius pietatis studio inflammatus,Ephesian properauit,ac fratres alloquutus omni ossicio caritatis excoluit. post septem velo dies, cum eosde vero mortis sopore medos vidi si et,in eodem sepeliri antro ius,it,ac,summo eis honore adhibito, Constantinopolim se recepit. Ex ea re intellectum est, qui pueros illos post ducentos annossiluis corporibus excitasset, eudem pro magnitudine potentiae tuae cunctos etiam homines suscitare in die nouissimo posse. Eodem anno Constantinopolim i e fames, ac De.

dior pestilentia fatigauit. Subsequente hyeme,quo Calypius,& Ardybures consillatum inierunt, Attila Istrum opportune conglaciatum nactus,exercitum suum in citeriorem Daciam populatum imimisit. Aduerilis quem Anthemius, & Arnendus magi 1iri militum cuni firmo copiarum delectu a Theodosio missi omnem imminentem impressionis procellam sortiter exceperunt. Praecipue Anthemius vagum hostem non longe a Sardica adeptus in unum locum compulsiim, ac vallo circuns pium variis proeliis fatigauit, ac militem, licet rebus necessariis indigentem, mirifice in ossicio,fideq; continuit. commisia inde simum certaminis pugna, ut cornua aciei deiectione collegae nudata viditataudquaquianimum demisit,sed acrius, ac vehementius inflansfugientes illius milites in prcchum reuocauit,atque hostes in fugam coniectos, ac mox certamen inllaurantes deuicit. ac,pace illis promissa, si collegam desertorem interemissent,facile quod expetiit,impetrauit. Vnde Sidonius ad Antheauum scribens sic dixit,de Hunnis loquens ei G illa reprete

337쪽

332 De Occidentali imperio.

Venerat, sectas inciderat orbita lymphas.

Hanc tu directus per Dacica rura magantem

6 trabis, grederιs,sis eras,includis,tν mi te Metato spatio castrorum Sardica mutat, Obsidione premis. que tesic tempore multo in valli positum 'piu quod miles in agros Nec licitis, noesurtiuis excursibus dat.

Cui de esi et cum saepe Ceres, si eri LUM,

Disiciplina tamen non defuit. inde propinquo Hoste magis timuere dura. sie denique factu est, Hrsocius tum forte tuus, mox prodior, illis Frustra terga daret flexo pede cornua nudans.

Duflabas acie solus,re sparsafugaci

Expetiit δε fore manus,le marte pedestri Sudantem repetebat eques tua signa sequutus. Dux fugit,insequeris,renouat certamina, uincis, Clauditur, expugnas, dabitur,obruis, atque si Sarmaticae paci pretium sua funera ponis. Partitur. iusium subjt iam transfuga letum. Atque peregrino ceci t tua migram erro.

Marcellinus Aragislum magistrum militum in Ripensi Dacia ium Utii amnem ab Attila rege viriliter pugnantem plurimis hostium interemptis occisiam esse, Attila populabundum usque ad Thermopolim peruenisse,scribit. Ex quo apparet,cum Anthemii acta supprellerit, ipsum omnino in hac historia vacillare. His actis Theodosius tantum bellum auersatus legatos ad Attilam de pace in Scythiam misit. In hanc legatione

se missum esse Priscus historicus, ut exponit Iornandes, narrauit: Inrimna, inquit, semina,ias Tisiam, Driccami transeuntes venimus meum locum, ibi dudum Vicilla Guthorum fortistimus dolo Sarmatarum occubuit.' inde non longe ad vicum, in quo rex Attila morabatur, accessimus, micum inquam instar ciuitatis amplissima. in quo lignea mannia ex tabulis nitentibus fabricata ren rimus. quarum compago ita solidum mentiebatur, ut ita ab intento posset tu ictura tabularum comprehendi. Videres triclinia ambitu prolixiore dictenta, porticusom omm decore iustositas. area mero curtis ingrati ambitu cingelatur, mi amplitudo ipsam regiam iam ossendera. Hae sedes Attilae regis barbariam totam tenentis, haec captis mi bibus halitacula praeponebat. Ceterum pacem impetratam ex in

termisso per feci uentes annos bello colligitur. Hac re cognita Valentinianus, ne solus relinqueretur iniuriae, libidiniq; Attilanae obnoxius, & ipse oratores ad pacem petendam misit, Cassiodorum Cassiodori Senatoris

auum

338쪽

Liber Tertius decimus. 3ῆ3

auuin,& Carpilionem Aetii Patricii filium. de qua legatione sic scriptuest in epiliola Theodorici regis apud Senatorem Casinodorus Aetio Patricio

in defendenda rep. fuit socius. cuius a toritatem Halentinianus Imperator in omni capiendo eo ibosequebatur. legatus autem ad Attilam et cum Aetij silio Carpilione missus missit eum intrepidus,quem timebat Imperium, ac facies illas terribiales, ac minaces retus meritate de mit. nec dubitauit altercationibus aduersari, qui

lurore neficio quo raptus mundi dominatum midebatur expetere. muenit re em seu perbum,sed reliquit placatum. ν calumniosas eius allegationes tanta veritate re

fellit,ut is gratiam quaereret, cui pacem cum regno ditistimo non halene , tile effet . erexit constantia sua partes timentes, nec imbelles Funt crediti, qui legans talibus erant armati. pacem rettulit desperatam. cuius legatio quid profecerit, datur intelligi, quae tantum est gratanter excepta, el'antum V iidebatur optata. Leo

pontifex pridie Kal. Iulii ad litteras Ianuarii Aquileiensis episcopi rescriptit, ut omnes clerici, qui haereticorum communionem inissent, atque

ad Ecclesiam redijssent, modo ne iterata maculati tinctione sui sient, eugradum, in quo erant, obtinerent, neque ad altiorem prouehi possent. In Hispania Richila rex Sueuorum obiit, Riciario filio successore relicto. Eodem anno Ecclesiam vixdum a Nestoriana haeresi respirante nouus alius perfidiae veternusnuasit. qui in multos post annos magnos tumultus,ac graues in populis seditioncs excivit. Haec autem Eutychiana haeresis appellata est. quae ut orta, atque extincta sit, actionibus suo quibusque anno reddendis, deinceps, uti nitituimus,exponemus. Collantinopoli Eutyches archimandrita, vir eruditionis, atque auctoritatis inter monachos singularis, palam dicere, atque oratione tueri non dubitauit, corpus Christi diuetiae a nostro esse si ibstantiar,& Christium totum unius esse naturae. ex quo aperte ut Arrius Christi diuinitati, sic hic, alter Apollinaris, detrahebat humanitati. ceteris vero omnibus opinionem eius ut non solum falsam, sed etiam ridiculam aspernantibus,unus extitit Dioscorus Alexandrinus episse opus, quia uide illam arripuit,&, siquis oppugnare vellet, defendit. Kal. Octobris Theodosius Augulius nouarum volumen Conititutionu ad Valetinianum Romam misit, quas ad suum Codicem adiici,& Nouellas appellari voluit. eas Valentinianus, Pollamiano,& Zenone consulibus, Rauennam Roma reuersus Nonis Mai j Albino praefecto praetorio, Patricioq; obseruandas mandauit. In Gallia, cum Armoricanos adhuc desectionis in pertinacia permanentes Aetius aliis curis implicitus Eocharico Alemanorum regi siubigendos

tradidistet,is,validissimo comparato exercitu, lira in eos promouit. Armoricani, ubi tantam in se ruentem molem viderunt, in timorem destia salute adducti,ad Germanum Anti si odorensem episcopum consus

runt,

339쪽

sa; 4 De Occidentali imperio.

runt, eum l;, ut incolumitatem sibi procur ret, orarunt, Paruit eorum voluntati Germanus,ac regem, pi ogressus Q bynam, curri exercitu cos si

stere,manu freno equi inieci ,cCegit. eumq;,Vt pacem populis daret,admonuit . Ille rem ad Aetium, Aetius ad V lenti hianum reiecit. Quale Germanus ad Valentinianum Rauennam iter inglesias eii. in itinere autem multa signa & in Gallia, de in Italia edidit. praecipue autem M diolani, cum urbem, teinplumq; incognitus introiislet, atque in populi turba lateret, mirandum in modum impia Sanctorum lolemnitate est agnitus . Rauennam inde progrestus, summo studio a Petro episcopo, dctota ciuitate excipitur. Cum Placidia vas argenteum cibis referturnaceum mitisset,ille,cibis ministris sitis da litibulis argentum sibi in necessitates pauperum conferendum retinuit, & patinam cum liordeaceo panei emisit. Quem Placidia libens accepit, atque ad Ialut uia aegritudinum

remedia conseruauit. Dum autem ille Rauennaem Vitit, multos aegrinad pristinam valetudinem reuocauit. insignia vero illa,quod Acholium eunuchum, Praepositum sacri cubiculi,maligni vexatione spiritus liberauit,& Volusiani filium,qui Sigeuultis Patrici j cancellis praeerat, ad depellendam febrim accitus, cum mortuum inueni Ilet, vitae restituit. pacem

etiam Armoricanis impetrauisset, nisi ia dia eorum rebellio iustam,quis minus daretur, principis iracundiam excita stet . Lapsus inde in morbum a Placidia se vi sitante poposcit, ut corpus suum, poliquam anima e Vessisset, in patriam deseren dum curaret,ac septimo post die pridie Kal. Augusti expirauit . Eo mortuo suppellex eius ita diuisa est. Placidia capsilla cum sanctis relliquiis sibi asciuit, Petrus urbis archiepiscopus cucullum cum interiore cilicio, sex antistites,qui aderant, unus pallium, alter cingulum, duo tunicam , duo sagulum assumpserunt. Acholius praeterea aromatibus corpus condiuit, Placidia veiliuit, Valentinianus comitςs, 'in prosequerentur,attribuit. Ita multis est algens miraculis perlatum in Galliam Kal. Octobris Anti si odorum, magnae stu si populi celebritate sit sce illi mei l. Ceterum hic fuit Petrus, ab eloquentiae praestantia Chrysoogus appellatus, cuius egregii multi extat scrinones, post sori Cinnelii,

unde origine trahebat, de mortuus, de sepultus, atque in numerum sanctorum ascriptus. Flauianus autem Constantinopolis episcopus, cum Eutychetis haeresi late serpente multos misere implicari videret, mature occurredum arbitratus, episcopos suos ad urbem aduoc uiti. In eo conuentu Eutyches ab Eusebio Dorylaeensi episcopo accusatris, a patribus adesse, ac fidem suam expromere iussus, respondit,dominum nostria,

antequam diuinitas cum humanitate coniungeretur, ex duabus naturi Sconstitille, at post earum coniunctione in unam in eo naturam tantum modo

340쪽

Liber Tertius decimus. 333

modo extitisse, corpusq; eius non ex eadem esse substantia cum nostro.

Quod cum episcopi audissent, ipsum repente magno conscissu communione priuarunt. Ea sententia consternatus Eutyches confugit ad Theodosium, ac se falsis ab Eusebio criminibus expostulauit oppressum. Qua-obrem Theodotius, ut eadem caussa deintegro cognosceretur, edixit. quae cognita cum paribus est et sententiis condemnata, Theodosius Lemnem pontificem de tumultu, quo premeretur Ecesesia, docuit. cademq; ratione Eutvches,se immerito damnatum, postulauit . Itaque sequemti anno, Protogene, Asterioq; consulibus, Leo XII Kal. Martias scriptis litteris Flauiano mandauit, ut se de actis omnibus per idoneum nunciuedoceret, quo mature de ea re iudicare, bc seditionem sedare Ecclesiae posset. Theodosio vero Lal. Martii rescripsit, stibi adhuc compertum non esse, quamobrem Eutyches damnatus esset,quod is ad se scripsisset, se Nicaena decreta seruantem in fidei diuersitate culpatum esse. Interim Theodosius tantae seditionis impatiens,ad hanc rem iudicandam Concilium Ephesiim ad Kalendas Augulii episcopis Orientis indixit. dem ea

re certiorem Leonem fecit. Leo vero iam de omni Eutychetis impiet, te,& i ulla illius damnatione comonefactus, Idibus Iunii litteras ad Theodosium, Pulcheriam, & Flauianum dedit . quarum haec erat flamma se ad Concilium accedere nolle, tum quia res exemplo careret, tum quia incertae pr sentis temporis rationes se ab ecclesia discedere, atque ab v be non paterentur. de quod caussa fidei, quae tractabatur, adeo explorata esse ut etiam sine Concilio tranligi pollet. tamen ,ut Theodosi j voluimtati pareret, legatos mittere,qui vice sua caussam pie, ac fideliter expedirent. dolere etiam, quod nimis anguilum tempus ad conueniendum sit praestitutum; cum a tertio Kat Maias, quo litteras eius acceperit, maior pars temporis fuerit in init ruendo legatorum a tinere conssemenda. Legati fuere Iulianus episcopus,Renatus presbyter tituli S.Clemctis, Hilarius diaconus,& Dulcitius notarius. Kalendist Augusti Ephesi Concilium conuocatum est, cui Dioscorus episcopus Alexandrinus, Domnus Antiochenus, Iuvenalis Hierosolymitanus, & Flauianus Constantinopolitanus cum suis quisque episcopis, atque ipsi praeterea legati Leonis assuere. Ibi Theodotii iussu sententiς dictione priuari s uni, qui conuentum Coni tantinopolitanum inierant,quisd eorum tum decretadisquirerentur. Dioscorus autem ex Chrysaphii praefecti Palati j auctoritate, cum summum sibi in Concili auctoritatis ius asta instet, rem totam pro sua libidine administrauit. nam episcoporum alios non admisit, alios per uim sibi assentiri coegit. Ita non solum Eutychetem absoluendum, sed Flauianum etiam,& Eusebium,Theodorum Mopsuenenum, Theodo-

ritum

SEARCH

MENU NAVIGATION