Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

L ber Octauusdecimus. 497

tem,castris positis,urbem lustrauit, ut cognosceret, sicunde oppugnatio institui posset. quam rem magnam habere difficultatem iudicauit. ratus tamen, eos fame domitos in ditione esse venturos, substitit. at G this non omnino necessaria deerant,tametsi narcius ijs uterentur, quam naturae necessitas pollulabat. nam in singulos dies tantum cibi sum bant,quantum satis valeret, ne inedia interirent. postquam autem cibariorum inopia premi coepere, madefactis aqua coriis vesci instituere, vana spe a praefecto Arbita fiastentati. Interim Martinus, Vliarest a Belisario Mediolanum missi,cum ad Padum peruenissent, de transitu conlatantes, tempus conssemebant. Hoc cognito, Munditas Mediolano Paulum quendam ad eos destinauit, qui holus frustratus , cum ad ripam

venisset,nullo inuento lembo,amnem tranavit,atque eos ad flume traij-cienduin sine intermissione concivit, quantum momenti in ea urbe ad victoriam es Iet,ostendens. Martinus autem se statim subsequuturum esse pollicitus,non tamen loco se mouit,excusans, quod exercitus multitudinem Gotthorum, de Burgundionum, quae erat in Liguria, extimesceret,& ut ad se Ioannem ,&Iustinum cum sitis copiis ex Aemilia mitterent. nam coniunctis viribus hostes non reformidaturum . Belisarius id

praecepit, sed Ioannes, & Iustinus nihil se Narsetis iniussu facturos dixerunt. Itaque cum Narses rogatus a Belisario mandasset, ut irent, Ioannes nauibus ex maritimis locis contrahendis se tradidit. atque interim in morbum incurrit. Dum autem Mediolanenses auxilium frustra sibi mitti expectant, interim propter ciborum inopiam canibus ,& muribus,5c ceteris obs nis, quae nunquam esui fuere mortalibus, vestebantur. quo cognito, Vinias legatos ad Munditam misiit, pollicens omnibus incolumitatem,si se dedere vellent. cui ille respondit, te facturum, si eadem ciuibus quoque impunitas foret. ac militibus ad concionem vocutis ita loquutus et , ut eos ad proelium fortiter capessendum, δc mortem

pro libertate obeundam adhortaretur, quam orationem cum miles nemo acciperet,conditionibus, quae ferebantur, acceptis,deditionem fecerunt. quarum nullam Gotthi seruarunt. nam & milites cum Mundita praefecto in custodias tradiderunt, Ze urbem solo aequarunt, dc trecenta millia virilis sexus,nulla aetatis ratione habita,occiderunt, Sc feminas se uorum loco Burgundionibus donarunt. Reparatum autem, qui fuerat auctor defectionis,minutatim concisum voradum canibus obiecerunt. Burgentinus eiu lem culpae particeps, cum in Venetiam, atque inde in Dalmatiam profugisset, postremo ad Imperatorem se contulit. Martinus, Vliarest Romam se recepere. Eodem anno Vitiges verens, ne Belisarius,ineunte vere, Rauennam inuaderet, Bacchem Longobardorum re-

502쪽

403 De Occidentali imperio. l

gem pecunia oblata ad sociada arma sblicitaeit . eam re non impetrata, egatos ad Chosicem Persarum regem de renouando Iustiniano bello misit, atque obtinuit. itaque Belisarium Iustinianus sibi reuocandum putauit,& egatis Vitios ὀimissis,se legatos missurum de foedere componendo promisit. quos Belisarius, cum ad se prius venit sent, non ante dimisit, quam Gotthi Iulliniani ad se legatos dimississent. Eodem anno frumentum in agris Italiae sua sponte maturuit, sed minore, quam ante, copia,ut quod neque satum, neque humo contectum esset,sed propter nimiam maturitatem in terram excidisset. Hinc inopia Mediolani sub-equuta, Caisiodorus Vitigis regis nomine scripsit ad Dacium Medio anensem episcopum: Santilitatem mestram petimus, ut de horreis Ticinensi' bus,, Deribonens ἷς panici lyeciem,sicuti a principe iussum est,tertiam pensi ee serienti populi ad viginti sumque modios distrabisub norira ordinatione faciatis. scriptit etiam Dacius ipse,tanta tum in Liguria ciborum penuria labora

tum , ut matres famis impotentes rabie ejus in liberos exercuerint. Haec

penuria cum Aemiliam quoque oppressisset, incolae, propriis sedibus relictis,in Picenum abierunt, maiorem ibi copiam propter maris opportunitatem se inuenturos sperantes. Tusci eadem de cauisa inopia pari assit -cti in montibus panem e glandibus commolitis confectum esitarunt. unde vulgatis morbis plerique absumpti sunt. In Piceno no minus quinquaginta millia hominum perierunt,& extra Ionicum sinum multo plures. nam, deficiete cibo, omnes maciem, ac pallorem eximium contrahebant. fel autem nimium abundans, cum corpora ipsa visiva in secisset, haudquaquam sinebat suo pris ino cursu venas defluere. cutis praeterea obdurata corio persit ilis erat, utpote ossibus ipsis inhaerens, & colore liuoris in nigredinem commutato. unde homines facibus exullis similes videbantur. eorumq; facies stupida, & toruus, ac senosus aspectus erat. pasiim igitur moriebantur partim inedia, partim saturitate . nam, calore omni extincto, quem natura intus exusserat,siquis eos fortasse ad satiet tem expleuisset,quod ingestos minus digererent cibos, celerius interibat. Fuere qui, fame cogente, se inuicem conficerent. Feminae etiam duae V, ros septemdecim interfectos absumpserunt. hae nanque, cum solae domi, ceteris mortuis,superfuissent, diuertentibus ad se peregrinis, S per nOctem dormientibus interfectis vescebantur. cum autem eum numerum oppressissent,octauus decimus somno excitatus, conatis earu praecogni tis, eas necauit. Vigilius pontifex monitus est a Belisario,vt Anthimum rellitueret,S duo promissa centenaria redderet . quorum alterum timore Romanorum,alterum auaritia occaecatus se facturum negauit. Iullinianus autem precibus episcopi Patarensis adductus, iussit, ut Siluerius

Romam

503쪽

Liber Octauusdecimus. 499

Romam reduceretur,& iudicio de litteris ab eo scriptis constituto, si veras eas fuisse probatum esset,in quacunque ei ciuitate esse liceret,si falsas, ut sedi siuae,expulsis Uigilio, redderetur. Siluerio in Italiam reuersa, Vigi

lius ne sedem amitteret, veritus se omnia, quae promiserat praeititurum,

Belifario afficii, auit,si sibi Siluerium tradidisset. ita Belisarius Siluerium duobus Uigilii defensoribus tradidit. a quibus in Palmariam, siue Pontiam in stulam deportatus ibi inedia maceratus XII Kal. Iuli j expirauit, ut Liberatus in libro de Conciliis tradidit. Appione inde consule sine

collega, Belisarius ignarus eorum, quae in Liguria accidissent,exacta hieme cum in Picenum duceret, cladem Mediolani cognitam magno dolore animi tulit, & Vliarem in suum venire conspectum vetuit, remi, ut acta suerat,ad Iustinianum scripsit. qui postea, Narsete reuocato, solum Belisarium bello praefecit. Heruli vero,profecto Narsete, negantes se militare Belisario velle, cum abirent, in Uraiae exercitum inciderunt, ac pro pace redimenda captiuos, ac praedam reliquam tradiderunt, accepta pecunia iurantes, se nunquam in posterum Gotthos oppugnatum Venturos. Pol haec Belisarius, consilio Auximi, ac Faesidiarum recipiendam explicito, Cyprianum cum idoneo militum numero ad Faesialas misit, ipse Auximum sibi deposcens Ioanni negocium dedit, ut curaret, ne Vi aias Mediolano egressus in se rediret . qui Derthona nullis moenibus cinctam nactus,ibi castra positit, Auximum vero, ubi robur Gotthorum in praesidio erat, prosectus Gotthos ex alto insitos dispersos sub noctem, dum castrametatur,se inferentes cum magno utriusque partis detrimento sullinuit. &,quoniam expugnari urbs non poterat,obsidionem admouit. multa inde eam euentu vario proelia facta,dum Gotthi ad pabulandum in agrum non longe a muris ierunt,quo nec carere a lli,nec prohibere hi poterant. Cum autem post aliquot dies inclusi ad alimentorum

inopiam deuenissent,nuncium decepto hac arte Belitario emisere. quippe clamorem,ut in capta urbe,maximum edideriar,ac Romanos,quid id rei effet, incertos ab exploratione viarum ad custodienda castra traxerunt sic nuncius Rauennam profectus Vitigi, ut sibi subsidis veniret, litteras reddidit. quibus ille se mature venturum spopondit. sed tamen nopraellitii, Ioannem, ne se a tergo adoriretur, metuens, simul ψ Belisartu, penes quem Romanorum esse robur sciebat,neque propter inopiam necessaria subminilitare exercitui poterat, cum Romanis mare obtinentibbus ex Ancona,Sicilia,& Calabria commeatus abunde si appeterent. Faesulis a Cypriano, &Iustino circunsessis, Getthi eruptione ficta repulsi sunt. inde inclusi adeo diligenter asseruati si int,ut exire non possient. sied tamen frustrati custodias, nuncium ad Vitigem implorantes auxilium TT 4 emisi-

504쪽

oo De Occidentali Imperio.

emiserunt. Vitiges Uraiae mandauit, ut cum exercitu, quem habebat in Lieturia, in Picenum transiret. qui, traiecto Pado,proxime Romanis com sed t. nec tamen ab ullo proelii mitium factum est. Interim Franci amictas Gotthorum vires audientes, cupiditate occupandae Italiae exarier ut, ac foederis cum Gotthis, de Romanis icti obliti, cum centum hominum

millibus, Theodeberto rege duce, in Liguriam descenderunt, ac, Pado

transmillo,ad castra Gotthorum venerunt, qui eos tanquam socios auxilio venisse rati, hilariter exceperunt. verum mox castris exuti Rauenna

se trepido agmine contulerunt. Franci binis castris,sed sine milite,potiti, res necessarias inuentas breui absumpserunt,ic carne bovilla, & aqua Padi repleti, neque enim aliud in iis locis est utentu, aut poculentum erat, statim dystenteriae morbo correpti sunt, ac tertia pars perierunt. Minurius ubi Francos adesse, & Ioannem, Martinumq; victos fugam cepisse audiuit, litteras ad Theodebertum scripsit,monens,ut foedus seruare,n que Imperatorem bello lacessere vellet. quibus lectis,Theodebertus hindore captus,multis ex suis amissis,domum repetiit. Gotthi, qui Auximi oblidebantur, Burgentio Romano cultode corrupto,alteras ad Vitigem litteras miserunt,necessitates suas exponentes, quod ne herbam quidem circa pomoerium attingere sine sanguine possent . quibus Vitiges respondit, se adhuc Francorum incursione deterritum subuenire non potuisse, verum se in tempore non defuturum. quo venire cunctante, iterum Burgentium miserunt, se tantum ad quinque dies sustinere posse significantes. quibus idem quoque responsum est datum. Belisarius autem miratus, hostes tandiu sine deditione se siastinere, Valeriano explorandi negocium dedit, qui S clauinum quendam virum acrem, ac validum aliquem ex hostibus capiendum misit. ille vero in collem, ubi quotidie pro pabulo pugnabatur, prosectus, Gotthum pabulatum egressum ex inlidiis comprehendit,ac robore superior in castra vel reluctantem detulit . qui rogatus,qua spe Gotthi dedere se recusarent, quae per Burgentium Romanum acta essent, aperuit. cuius indicio Burgentius captus, atque consessus in conspectu hostium est crematus. Erat fons procul ab urbe lapidis iactu, unde Auximates aquam hauriebant. hunc eis usum adimere inde cupiens Belisarius, simulata opeugnatione urbis architectos cum dolabris ad demoliendum opus immisit. hostes vero ubi se illudi senserunt,

in eos, qui fontis opus detu rbabant,se conuerterunt,& cum Romanis auxilio suorum accurrentibus proelium atrox commiserunt . in quo multi

utrinque,sed plures ex Romanis ceciderunt, de ferme Belisarius vulnus accepit. dirempto proelio, compertum est, ne lapidem quidem unum exl structura fontis esse excisum propter miram artificum in ea compaginani da solertiam

505쪽

Liber Octauus decimus. so I

da solertiam. Inde Belisarius, ut eos fame conficeret, vigilias agi diligentius iussit. ex quo ad extremam eos rerum omnium difficultatem adduxit. Interim Faesulani inopia cibariorum compulsi, 3c auxilii d speratione debilitati, pacta incolumitate, Ioanni, dc Iulii nosse tradi dei ut. qui, praesidio ibi relicto, Auximum contenderunt. Quo facto, Belisarius Gotthorum duces, qui, Fautilis captis, ad se transieris,Gotthis olla dit, &, ut tandem insanire desinerent, monuiti qua re exterriti petierui, ut, caluis coporibus, ac fortunis, sibi Rauennam abire permitteret quod illo abnuente, demum eo descenderunt, ut,parte bonorum tradita, tu iliniano stipendia facerent . atque in haec fidedata, partitisq; rebus, Auximum Romanis est deditum. Hac parta victoria, Beluarius inde Rauennam animum contulit. ac primum Magnum cum modico exercitu praemisit, ut alteram ripam Padi asseruaret, ne Gotthi commeatum se here possent. deinde alteram Uitali custodiendam dedit, mox ipse Rauennam accessit. Interim Gotthi contractas in Liguria naues rebus iam cessarijs repleuerunt, ut eas Pado Rauennam adducerent, sed ,deficiente, quod nunquam ante acciderat,) aqua, detenti cu oneribus a Romanis oppressi sunt. inde flumen nauigabile factum . eaq; res miraculi loco est habita. Hac de re Gotthi flumine, mariti; interclusi statim laborare ab re frumentaria coeperunt. quibus rebus cognitis, d heodebertus rex Francorum legatos ad Vitigem misit,verbo, ut societatem iungeret, re, ut,eis deceptis, loca Italiae occuparet. qua re praerepta, dc suos quoque de isatius misit . tum, Concilio Rauennae instituto, Franci ita loquuti. semittere Vitigis auxilio quinquies centena millia ex scedere. petere aute, ut secum iungantur aduersus Romanos, qui pares esse non possint. R manos barbaris omnibus esse infestos . si inter se conuenerit, barbaros posthac fiamma concordia Italiae imperaturos. Deinde Romani ita subsequuti. se multitudine Francorum non perterreri, ut qui scirent, virtutem haudquaquam multitudine superari. Imperatore certe nunc militum numero antecedere. quam sancte fidem colant Franci, Burgundiones , Thuringos, dc ipsos demum Gotthos docere poste. rogare auteillum, per quem deum fidem sitam sint firmaturi, cum eum , per quem

iurauerint,violauerint.Vtrisque auditis, Vitiges ex suorum consilio cum Imperatore potius sibi paciscendum,quam cum Francis, putauit. itaque Gotthi, di Romani pacis componendae caussa inter se sine metu congredi coeperunt. Belitarius tamen diligenter cauere, nequid Rauennam cO- meatus inueheretur. de, cum horrea plena frumenti Rauennae esse didicisset,ciue quodam corrupto, illi incendium inferri curauit. fama tamefuit Malasventae imperio deflagrasse. eo facto, Gotthi a Deo potiusae,

----- quam

506쪽

sol De Occidentali imperio.

quam ab hominibus oppugnatos duxerunt. His acti Gotthi, qui Alpes

tuebantur,Silige duce,ad Belisarium defecerunt. Vraias autem, cum

Alpium, de Liguris pretiidiis quattuor millia collegisset,eam ad Uitigem

adduceret itigem,qui defecerat, & Romanos, qui receperant , circun- , sedit. qua re cognita, Ioannes, & Martinus circa Padum sedentes Romanorum auxilio accurrere,& ab Vrara exercitum auertere. Iam Belisarius

Vitigem, S Gotthos in urbem compulerat, cum legati Constantinop li venerunt, ut cum Gotthis pax his conditionibus fieret ; Vt Vitiges dimidium opum regiarum sibi haberet, & Trasipadanis locis praeeisset, alia omnia Imperator teneret. Vitigem hanc pacem amplectentem Belisarius aegre tulit luod hoc modo victoria integra e manibus eriperetur, dc legatis ad se Rauenna reuersis negauit, se sua manu conditiones illas esse confirmaturum. ea re audita, Gotthi sub nomine pacis insidias sibi costari dixerunt. Qua voce ossensus Belisarius, omnibus sivis conuocatis, rogaui sinum pacem banc Gotthis dare, an bellum iam profligatum conficere,intereste magis rei p. existimarenti Tum principes in sententiam Iustiniani descendentes iussu Belisari j scripto mandarunt, pacem esse faciendam, quod holles expugnari non possent. Interim Gotthi fame conflictati a Vitigisse remouere imperio initituerunt, ut qui pessime rem gessisset, & luam ad Imperatorem desectionem differret. in primisq; tb

mere coeperunt, ne victi tandem Rauenna Constantinopolim transferrentur.itaque,consilio habito, Belisarium regem Italiae appellare constituunt,& occulte ad eum,ut imperium suscipere velit,mittunt. Belisarius iniussu Imperatoris se id negauit facturum, ut qui a tyranni nomine abhorreret, nihil innovaturum sacramento interposito promisisset. atque hoc idem etiam conlilium Vitiges approbauit. Tum Belisarius conuocatos principes rogauit, num praeclaram rem censerent esse, Vitigem,Gotthosq; in ditionem venire, & eorum bona praedae esse, & Italia Romanos recuperare. illi praeclarissimam esse responderunt, idq; ut e pleretur, precati sinat. itaque Vitiges, & Gotthi, cum prae fame se diutius sui linere non possent, legatos ad Belisarium miserunt. palam de dediti ne loquuturos clam vero de fide salutis accipienda,&,ut Belisarius,regno accepto, Rauennam iniret, acturos. Belisarius, ceteris rebus omnibus pro Gotthorum arbitrio confirmatis,de Imperio suscipiendo se apud Vit, gem,& Gotthorum primores iuraturum ostendit . atque Bella, Ioanne, Narsete,de Arerios si infensioribus alio per speciem parandi commeatus ablegatis, ipse cum reliquo exercitu Rauennam contendes, naues frumento, de rebus necessariis oneratas confestim ad Classem Rauennae portum deduci iussit, atque inde urbem intrauit. Gotthorum Uxores, quael Romanos

507쪽

Liber Octauus decimus. FOR

Romanos corporis magnitudine excellere an dierant, ubi eos exiguae itaturae viderunt, de eis contemptim loqui, & viros siros conspuere, atque

eis pusillos viros ad ludibrium ostentare,& socordiam, atque animi molliciem identidem obiectare,quod tantulis hominibus concessissent. Belisarius Rauenna potitus, Uitigeni honorifice custodiri mandauit. Gotthos vero circumpadanos in agros singulos dimisit, nihil inde hostile metuens, quod maximam exercitus sui partem ibi collocauit. Regiam pecuniam cum cura asseruauit, ut ad Imperatorem deserre posset. Go thorum neminem spoliari permisit. Gotthi ceteri sua praesidia dediderunt. Il baldus Veronae praesectus, cum ad tradendam Veronam misisset. tamen hac de caulla non tradidit. Iustinianus enim siue multoruvocibus Belisiarium de affectata tyrannide criminantium motus, siue bello a Chosroe Persarum rege renouato coactus per eos dies Belisariuin Graeciam reuocauit. atque Italiam Bessae, Ioannii de Constantiano adminis Irandam concessit. Hac re audita,Gotthi, qui Belisarium regnuiuscepturum putauerant,ubi discessum parari, & se destitui cognouersit, in Picenum ad Uraiam ex sorore Uiligis genitum conuenerunt, &, pra senti complorata fortuna,ipsium sibi regem delegerunt. Vraias eam dignitatem aspernatus est, vel quia ex infortunata Vitigis familia, & apud Gotthos contempta esset,vel quia impietatis crimen horreret, si viventis auunculi principatum inuaderet .suasit autem, ut Ildobandum Vis gotthum ad regnum eveherent, virum praestantem, atque industrium, qui Theuda Uisgotthoruin Hispania rege auunculo uteretur. His dictis assensi, i ldobandum ad se Verona euocarunt, de ad se profectum purpura induerunt,& regem maximo cum plausu salutarunt. Tum ille, se suadere dixit,ut legati ad Belisarium mittantur, qui rogarent, num veteribus stare conditionibus vellet, & se ab eo destitui quererentur . si assentiretur, Ildobaldum ad eum accessurum , & vestem regiam positurum, eumq; tanquam regem Italiae veneraturum . quibus respondit Belisarius,se, Iulliniano vivente,nunquam regium nomen laturum. atque inde Constantinopolim cum Uilige rege,& Maias aenia uxore eius, praedam ipsa regia redire contendit.

Pos τε Ro inde anno, qui fuit quingentesimus quadragesimus a Christo nato, Iullino Germani filio consille sine collega, Iustinianus Vitigem ad se deductum cum uxore honorifice excepit, de Gotthos pro eximia corporum magnitudine,ac specie miratus,gnas regias in curia senatoribus

508쪽

so De Occidentali imperio.

toribus visendas expositar. Belisarium omnibus honoribus prosequutus, triumphare non permisiit. Erat tamen in omnium ore, ut qui duas victo fias rettuli liet,quales nemo ante vidisset, Id reges duos captiuos adduxi ias et,& opibus aerarium locupletasset. itaque populus elun studiose in tuo batur in forum quotidie prodeuntem, aut se de foro recipientem, neu lorum, Maurorum, & Gotthorum ingenti caterua stipatum. ad haecima Ignitudo, de pulchritudo corporis eu m honestabat,& mira comitas ciaicilitas acceptiorem omnibus reddebat. Interim praefectiritaliae omnia Iad priuatam utilitatem referre, & subiectos libidini militari permittere, nec milites dicto audientes habere. Ildobaldus autem, postquam audi uit, Belisarium Rauenna profectum esse, Gotthis, Sc Romanis rerum nouarum studiosis accitis, quae ad firmandum imperium pertinerent, in uit,& dominationem Italiae Gotthis recuperare constituit. cuinq; a prin icipio mille tant in milites haberet,Gotthos in Picenum ex Liguria, V netiaq; contraxit. Interim Alexander a Iulliniano missus in Italiam venit,atque Italos salsis quaestionibus de pecunia regia auersa, & fraudibus

in Theodoricum regem commissis implicuit . ac militum labores etiam maximos praemiis exilibus compensavit. quo factum est, ut breui Italos

Imperatori insensbs reddiderit, ac milites a periculis in bello subeundis

auerterit. Itaque, cum odiis erga Imperatorem certarent, Gotthis ocra

tionem crescendi dedere. quod videns Vitalis, qui in Venetia cum Rinmanis,& Herulis versabatur, veritus, ne Ildobaldus auctis viribus in se contenderet,i pium adortus est. vertim, pugna apud Taruisium parum sic cundo succella edita, multis amissis, in fugam conuersus est Qua ex Victoria mox Ildobaldi nonacia apud Iullinianum, & ceteros celebrari cinpit. Inimicitiae inde inter Uraiam,& lldobaldum temere concitatae rem Gotthorum exurgentem assiixerunt. Uxor Uraiae balneum ingressa, uxorem Ildobaldi non tanquam reginam coluerat, quod se ipsa minus cui lao ornata erat . itaque Ildobaldus ab uxore se licitatus Uraiam de maiestate coarguit, ac comprehendi iussum ultimo lupplicio affecit. atque ex ea re in odium Gotthorum incurrit, indignantium, quod Uraias ubmis leui de causta esset extinctus. Accessit inde, quod Ildobaldus Vraiae uxorem Gottho cuidam coniugio copulauit, ac Bes Iam grauiter ostendit . itaque Bessas, quod mulierem deperiret,in sui factum contumeliam ratus , iracundia, ac dolore eo processit, ut, gratum se facturum Gotthis existimans, Ildobaldum inter epulas adortus necarit. Eodem anno Belisarius in Persidem profectus impetum regis Chosrois repressiit. Constanninopoli Seuerus Antiochiae, S: Iulianus Halicarnassi episcopi,cum Alexandriam profugissent, quaestionem de eorruptione corporis Christi pri mi intule-

509쪽

l Liber Oetauusdecimus, Os

mi intulerunt. quae postea Ecclesiam per aliquot annos.vAementis in me pso etiam Imperatore insecto, ercu

ARARICUS REX.

B A s I x I o inde consule sine collega, Rugi, qui & ipsicum Gotthis erant, ubi Ildobaldum occisum viderunt, reliquis inuitis Gotthis, Araricum regem extulerunt. Baduillas autem,cognomento Totitas,Ildobaldi nepos,homo summa suertia praeditus, audita Ildobaldi morte, misit Rauennam ad Constantianum, traditurum se Taruisium pollicem,si sibi,&comitibus siti salus praeberetur. Cui Constantianus iureiurando se fide praestiturum respondit. Re compolita,dies indicta est,qua milites Conflantiani Tamilium reciperetur. Gotthi vero Ararici imperium iniquo animo serebant, ut qui bello cum Romanis gerendo parum idoneus esset,ac magnarum rerum occasionem interpellasset. itaque omnes uno animo ad Totilam Tatuisium mittunt,eums ad regnum sustipiendum accendunt,sperantes se,illo regnum obtinente,Italiam posse recuperare. quibus Totila respondit, se desectionem ad Romanos constituisse. si vero Araricum in tempore sellulissent, illorum voluntate non neglecturum esse. Quibus rebus auditis, Gotthi Ararico insidias compararunt. Romanis interim quiescentibus,& Gotthos quieturos arbitrantibus, neque propterea in eorum actiones obseruandas intentis, Araricus Gotthos conuocauit, & ad pacem hortatus, ut ad Iullinianum de prioribus conditionibus confirmandis mitterent, auctor fuit, atque ex eorum comsinsu legatos misit, spondens, si se Patricium faceret , totam illi Italiam traditurum. Legatis autem

prosectis, Gotthi, Ar rico per dolum

ad Totium det

510쪽

DE IMPERIO' OCCIDENTALI

Liber Nonus decim US.

cui est regni Gallarum in iralia quartus. 2 I. ET OTILAS REX.

OTILAM vero regem creatum, viru manu, consi

lios promptu, simul Ioanes, Bessas, Vitalis ,& c teri, qui relicti ad defensione Italiae fuerant,a me

rutat, uennam subito conuenerunt, ubi Conflatianus,& Alexander sedebant. atq; agitatis consisliis decreuerunt, Verona extemplo ducere , eamq; - eum Gotthis ibi morantibus in potestatein re gere,deinde aduersus Totilam in Picenum redire. Sic igitur praesecti v decim exercitum duodecim hominum millium Veronam adduxerunt, ac castra prope urbem stadiis sexaginta locarunt in ijs campis, qui Mam tuam versus patent. Ibi vero cum essent, custodem portae Πcuniae irgnitudine ad exercitum in urbem recipiendum inducunt. ac satin' nincte centum delecti uiri, Artabaze quodam Armenio duce,praemissi postam,custode ex composito aperiente, occupant. ac mox milites, qui in muris collodias agebant, obtruncant, atque exercitum propere aduincant. Quod ubi Gotthi sensere, repentino casis perculsi per auersas portas urbe se eiecere, atque in rupem i imminentem euasere , unde facile urbem, & campos omnes, quaeque in iis agerentur, despicere pote rant. Post paullo praefecti Romani ab Artabaze acciti ad urbem procedere cum copiis incoepetunt. verum in itinere, altercatione inter illos de praeda Veronensi dispertie a coorta, frustra temporis aliquid con- siampserunt. itaque Gotthi,luceorta,ex alto paucitatem hostiu, qui urbe inierant,& longinquitate eorum,qui adeam accedebant, conspicati, animos quos despoderant,colligunt,atq; incitato cursu urbe per easde portas,unde exierant,repetunt,ac Romanos trepidos in muroru propusna cula se referre compellunt, & se acriter tuentes non minore impetu, quam iracundia, circunsistunt. Interim praesecti, diuisa, quam parituri non erant, praeda, ad portam venerunt. Verum, postquam eam clausam,& hostes summa te ope defendentes repererunt, nihil ultra tentandum rati, celeri inde se fuga proripuerunt. M sior de muris pugnantes , dc , ne se desererent, obsecrantes, superante misericordiam

metu,

SEARCH

MENU NAVIGATION