장음표시 사용
21쪽
a DE INCARNATIONE. Tes , Voluptates. Quapropter , si alibi turpis est curiositas aut vanitas, juxta S. Bemardum, hoc est, velle scire ivtum ut scias , vel uIsciaris , damnabilem hic eam dicere liceat , cum ipsemet Apostolus in eos Anathema pro nuntiet , qui magnum illud pietatis Sacra sementum frigidi recolunt, aut addiscunt. quis non amat. inquit Ι. Cor. Dominum nο-8rum Iesum. Christum , sit anathema , Maran Alba. id est , Dominus noster venit , sive veniet ad puniendum eum, In hac igitur exercitatione ad unum quisque intendat, mente ad Deum suspensa , quia scientiarum Dominus est, ut
jam non sibi vivant , sed ei qui pro ipsis mortuus est.
II. COr. s. Ordinem autem hactenus a nobis observariam hic retinebimus, quaeremusque , Quid sit Mysterium Incarnationis. χ'. An sit possibile. 39. An fuerit peractum & quomodo. 4'. Quae fini attributa Christi Domini. i'. Quae sit Incarnationis causa, sive finalis, sive efficiens. 6'. An Sanctos dc eorum imggines, reliquiasve colere
R. T N CARNATIo secundum vim nominis A idem est ac unio Verbi divini cum carne , juxta illud , Joan. r. Verbum earo factum es ,
ubi pars sumitur pro toto, ut Genes. 6'. Omnis quippe caro corruperat viam juam. Isa. 6. Sciet omnis caro , quia ego Dominus. Et Luc. 49. Videbit omnis caro salutare Dei. Cum autem Apollinaristae ex laudato Ioab. textu asiererent sinam-
22쪽
DE IN CARNATION g. 3 rem sine anima fuisse a verbo assumptam, apud veteres Scriptores Graecos , pro In Carnatione legitur Inhumanatio , hoc est, unio Verbi cum
Definiri potest Incarnatio , Primarium Religionis Christianae mysterium , quo Verbum divinum assumpsit naturam humanam veram δίintegram ; in unitatem personae, ad redimendum genus humanum. Dicitur i Primarium myster-; nam ex Apostolo' I. Cor. 3. Fundamentum aliud nemo p
pes ponere, praeter id quod positum est, quod est Chriastus Iesus. Et Isia. 28. v. I 6. Ecce ego mittam infundamentis Sion lapidem ; lapidem probatum , angularem , pretiosum : maluit autem Evangelista scribere Verbum caro, quam homo, factum est, tum quia caro, utpote magis distans a Verbo, minus assumptibilis videbatur , ut loquitur S. Thomas quaest. s. art. ad Primum ; tum quia magis commendatur humilitatis diIectio, qua Deus . se usque ad carnem demisit. Ita S. Augustinus Φib. 8 3. quaest. 8 o. 'Dicitur Verbum divinum: contra Sabellianos & alios Haereticos , qui cum Sanctissimae
Trinitatis personas non distinguerent, docuerunt Patrem fuisse incarnatum , contra disertis. sima Scripturae verba , Joan. 3. Sic ... Deus ditiis xii mundum ; ut Filium suum unigenitum daret ; dccap. 16. Exivi a Patre.
Potuit quidem incarnari Pater , sicut& Filius , & Spiritus Sanctus; quia omnipotentia ilIis est communis, & virtus terminandi alie- . nam naturam aequalis. Nec deherer videri id bsurdum quod prima Persona incarnata esset Pater & Filius ; cum idem homo plerumque sit subjectum duplicis hujusce relationis stib diverssi testectu : David quippe est filius Lai,&
23쪽
DE INcARNATIONE. Pater Salomonis : sic prima Persona esset patefratione aeternae generationis, i& filius hominis ratione humanae nativitatiS. Convbeniebat autem Filium potius incarnati quam Patrem aut Spiritum- Sanctum. 1'. Quia sicut per Uerbum omnia facta sunt , sic per illud reparanda videbantur e, nam p artifex , inquit S. Thomas quaest. 3. art. 8. per formam artis conceptam , qua artificiarum condidit, ipsam , se collaρ- sum fuerit, restauras. λ'. Quia sapientia , quae est hominis perfectio , a Deo derivatur Per Ver-hum illius ε, sicut scientia discipuli per verbum magistri. Hinc dicitur Eccl. i. Fons Sapientiae
verbum Dei in excess. Et Joan. I. Erat lux vera quae illaminat. omnem hominem venientem in hunc
Dicitur assumpst, hoc est , sibi univit,sbi sumpsit. Tres quidem Personae concurrerunt ad uniendam naturam humanam cum Ver-ho i quia unio illa , ctam si opus ad extra effectus omnipotentiae divinae , communis est Patri , Psal. g 1. Corpus .... aptasti mihi, juxta septuaginta Interpretes & Apostolum Heb. Io. de Filio , Philip . a. Semetipsum exinanivit formam servi accipiens: & Spiritu. Sancto, Luc. I. Spirisu Sanctus superveniet in te. Attamen unio ad solam Filii personam terminata est. Unde solus naturam humanam assumpsit, quemadmodum is qui vestem induit, solus dicitur illam assumere , quamvis alii cum ipso concurrant ad illam
aptandam & circumponendam. Dicitur 4'. Naturam humanam , non vero hominem ', quia homo est nomen concretum, compositum ex natura & substantia , seu personalitate , idemque significat ac habens naturam humanam: atqui natura humana prius non
fuit sitsistens subsistentia humana , quam δ
24쪽
DE INCARNATIONEι Verbo ast timeretur; sed sint ut fidit producta unita Verbo, ut constanter docent Sancti Pa tres contra Paulum Samosatenum , Photinum,& Nestorium , definientes Christum prius fui Te hominem perfectum , & deinccps promeruisse ut Deus Gret. S. Athanasius ti Dello de Incarnatione ait : Carnis adunatio cum divinitate Verbi , ex utero facta est , non quidem ut ante Virbi adventam extiterit. S. Augustinus lib. de Trinit. cap. II. Ex qtio homo esse coepit, ex illa esso Deus. S. Leo epist. I i. Natura nostra , inquit, non sic assim ta est , si prins creata , post assumereιιιr; 1ed tιt ipsa a semptione crearetur. Colligiturque ex Capite I. Lucae , ubi sic Angeluo Ma tam Virginem assatur : Spiritus Samus supervenier in te , O virius Alii mi obumbrabit tibi , ideoque ct quod nascctur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei: ubi Christus dicitur Filius Dei non adoptivus, sed naturalis , ex eo quod de Spiritu-Saneto fuerit conceptus : Equidem nonnulli e eteribus scripserunt Verbum assumpsisse hominem , quia, inquit S. Thomas quaest. q. art. 3. ad primum, o si ptis terminata est ad hoc . tit Filius Dei sis homo o sed ille loquendi modus est omnino improprius, nec eo uti licet pro- Pter Haereticos, qui sic errorem suum expri
Dicitur Naturam humanam veram , contra Haereticos asserentes Verbum specie tenuS aD sumpsisse naturam humanam. Tales erant Marcionitae, Manichaei, Priscillianistae, & ante eos Simon Magus & ejus discipuli, quos Jerstringit S. Joannes I. epist. cap. 4. his verbis: Multi
P eudoprophetae exierunt in mundum : in hoc cognosscitur Spiritus Dei. Omnis Ipiritus qui confitetur Ie sum-Christim 'in carne venis e , ex Deo est. Et omnis
spiritur qui solvir Usum Graece qui non confite
25쪽
ε Da 'INe ARNATIONE. tur Jesum-Christum in carne venisseὶ ex Deo non est , hic est Antichristus.
Dicitur 9'. integram naturam , contra Haereticos , quorum alii negaverunt assumpsisse animam , ut Apollinaristae ; alii carnem anima rvtenta ut Marcion. Totus toti unitus est , inquit S. Ioarmo Damascenus lib. orthodoxae fidei cap. 6. ut toti mihi salutem largiretur , quod eniminassummum est , incurabile est. Dicitur 7'. ti unitatem personae : quibus ve his duplex error proscribitur 1'. Eutychetis, qui docuit naturam humanam assumptam filisse an unitatem naturae, unionemque factam non in permna , scd in natura, ex quo errore manifeste sequeretur tres Personas tuisse incarnatas , cum natura divina sit eis communis. Secundus error est Nestorii , qui asseruit in Christo duas esse personas sicut & naturas, divinam scilicet & humanam, moraliter tantum unitas, nimirum per gratiam aceidentalem dc adoptioniS. Dices: Verbum ex dictis assiimpsit naturam IIumanam integram : atqui natura humana non
est integra sine subsistentia seu personalitate: ergo Verbum assiimpsit ipsim subsistentiam humanam : ergo in Christo sunt duae subsistentiae,stu personalitates, ac proinde duae personae. Nego minorem , nam subsistentia non pertinet ad intcgritatem naturae ; sed supponit naturam integram & completam, cum naturae incompletae , sicut anima, non sint capaces subsistentiae..Subsistentia itaque est modus substa tialis quo natura jam completa est in Communicabilis alteri, existitque in se & non in al
In quo consipit substantialis ille modis pQuanquam haec quaestio spectet Philosopho-
26쪽
DE INCARNATIONE. Imm scholani, quia tamen ejus solutio huic tractatui lumen affert,
Resp. Alii contendunt subsistent iam nihil aliud
esse quam negationem unionis cum alio. Refelluntur , quia subsistentia in omnium sententia est ultima substantiae perfectio & com-Plementum : atqui mera negatio, cum sit nihil: non potest dici perfectio aut complementum: Ergo.
Alii docent non esse quidem substantiam , sed modum substantialem realiter a substantia completa distinctum, quo ipsa substantia est in se 'tota & incommunicabilis alteri. Contra, ille modus inanis eth dc fictilius, cum sine illo natura possit in se existere tota & in
communicabilis alteri, ut patebit ex sentemtia mox explicanda. Tertia itaque sententia amrmat subsistentiamentitative esse ipsam mei naturam integram &completam , formaliter vero esse totalitatem: seu rationem totius es existentiam in se : quod explicatur exemplo guttae aquae, quae separata
habet propriam subsistentiam : quia est substantia completa in se tota, & non existens in alio: si vero uniatur aliis guttis, evadit pars alicuius totius , sicque amittit suam totalitatem dc subsistentiam propriam , absque ullius entitatis deperditione. Unde sic conficitur argumentum. Subsistentia est id per quod natura Intelligitur ultimo completa & incommunicabilis alteri :atqui per illam totalitatem natura intelligitur ultimo completa totum siquidem & compi tum sunt termini synonymi & incommunicabilis alteri r si enim communicaretur , fieret pars & desineret esse 'tota: ergo subsistentia ei tapsa totalitas substantiae completae & in se ex1- stentis.
27쪽
's Da Iuc ARNATIONE. Ergo, inquies.Verbum assumpsit personam humanam ; assum psit enim totam naturam hu
Nego sequelam , cujus confirmationem distin-
suo. Verbum assumpsit naturam totam : rotam, inquam , in ratione naturae, Concedo: totam
in ratione personae & subsistentis , Nego. Verbum quidem assumpsit quidquid pertinet adessentiam & integritatem naturae humanae; sed illa integritas non est totalitas , quam diximuSesse subnstentiam ; ad hanc enim requiritur minatura sic integra , extitit in se non in alio digniori, ut vadere est in allato guttae exemplo: illa siquidem est substantia completa & tota, 'atque ideo subsistens : si autem aliis uniatur , quamvis nihil de sua substantia deperdat , ni-' hilominus non subsistit propria subsistentia, sed subsistentia totius , cujus facta est pars. Similiter natura humana in hypothesi, falsa quidem quod extitisset ante unionem hypostaticam , fuit et sane subsistens subsistentia propria dc humana; quia extitisset in se tota: amisisset v io suam sit bsistentiam & personalitatem , hoci ipso, quo substantialiter titisset unita Verbo , tam per detractionem alicujus entitatis sed per adjectionem novae perfectionis , rarione cujus non extitisset amplius in se tota , quemadmodum de facto non existit , nec unquam cxtitit, cum a primo instanti conceptionis fuerit unita Verbo , quod consumpsit ejus subsistentiam, ut loquuntur Sancti Patres , non dejtrahendo, sed coles municando seipsum, S. Th
ma interPrete quaest. q. art. 2. ad 3.
Urgebis: ex illa responsione sequitur per uni in nem hypostaticam verbum aeque amitisse suam subsistentiam & personalitatem divinam : quemadmodum. si uniantur duae guttae aquae, neutra
28쪽
DE INCARNATIONE. 9 retinet suam subsilientiam , cum neutra habeat rationem totius , sed ambae Componant novum
aliquod totum : atqui falsum de impium illud
antecedens : ergo & consequens. Nego sequelam majoris, & paritatem in il - .lius confirmationem adductam. Ratio disparitatis est, quod naturae creatae , Cum sint finitae, non possint substantialiter uniri, quin eiciant compositum perfectius se ipsis separatis. Quocirca in illa compositione te habent ut parte S, quibus si ibsistentia, quam diximus totalitatem, non competit , sed soli composito ex illis naturis conflato ; cum habeat rationem totius ,& totalitas ipsum spectet , nullatenus Vero ejus partes. At Verbum infinitum in omni genere perfectionis per unionem hypostaticanicum natura humana non perficitur , sed illam miro& inestabili modo perficit: ex quo sequitur Verbum itante umone hypostatica, se habe
re Ut totum , ac proinde retinere suam subsistentiam ι naturam vero humanam ut partom, ac consequenter non subsistere propria subli-
stentia , sed subsistentia Verbi. Hinc facile solvitur alia quaestio quae movetur in scholis, utrum scilicet persona Christi possit dici composua. Nam si persona sumatur in abstracto pro ipsa personalitate, seu subsistentia , certum est non esse compositam Verbum enim est, quid longe purissimum & simplicissimum : si autem perso
na accipiatur in concreto pro supposito, quod est Christus Dominus, constans ex di ab H Sinai. turis , una personalitate vivina subsistentibus , vere scripserunt nonnulli ex Vcteribus este compositam, sed compositione singulari, quia sine exemplo , quae ideirco vocatur in schola compolitio cum his , non vero com P
filio ex his. Cujus effati sensus est, Christum
29쪽
ro DE INCARNATIONE.este unum totum , non per accidens ; quia in toto per accidens partes vel non uniuntur, uzin acervo tritici aut arenae , vel uniuntur Q-lfura accidentaliter , puta secundum quantitarem , quemadmodum surculus frugifer unitur triinco agresti. In Christo vero natura humana subit nitaliter unitur Verbo , & ab eo perfici tur atque eatenus censetur pars Christi proprie dicta, sed non vicissim Verbum ; quia cum ex illa unione non perficiatur , retinetrationem totius , nec pars proprie dici potest. Unde cum Verbum & natura humana ex aequo non se habeant in Christo, Schola docet Christum compositum esse cum his , non Vero eX his Urgebis iterum 1, subsistentia hoc modo e plicata nihil alliud praecise est quam negatio unionis; quia hoc ipso natura completa , est subsistens, quo non unitur alteri. Nugo; quemadmodum enim ratio constitutiva quantitatis bipedalis non est negatio tertii pedis , sed ipse extensio ad duos pedes praecise , quos sequitur negatio tertii pedis ; sic aquae gutta habet sit bsistentiam , quia est in se tota: totalitas autem illa est quid positivum , connOtans equidem negationem ulterioris perfectionis, sed tanquam aliquid consequens & naturae subsistenti extrinsecum.
Dicitur ultimo , ad redimendum genti humanum, ut significetur Incarnationis opus totum in usus nostros fuisse peractum; nam ct Filitis hominis non venit . ut ministraretur e , sed ut ministraret, o daret animam suam redemptionem pro multis.
. et ' .Verbum assumpsit ne naturam communem , en singultirem ct individuam ZA Assumpsit singularem , tum quia natura
30쪽
Communis & a singularibus separata fictio eliret impossibilis , ut advertit S. Joannes Dama DCCritas lib. 3. Orthodoxae fidei cap. it. tum quia assumpsit naturam existentem propria exilientia: existentia autem est rerum singularium.
Dices : Natura humana potuit ipoliari pro-Pria subsistentia ; quidni & existentia
R. Disparitatem esse maximam inter existentiam & subsistentiam ; nam per existentiam reSest extra nihil: unde si spolietur sua existentia , redit in nihilum ex quo educta est : per subsistentiam vero praecise habet quod sit tota in sernon repugnat autem eamdem rem , quae fuit aut Potuit esse in se tota, existere in alio. Inde colliges procluetionem humanae Christinaturae, & unitionem ejus cum Verbo esse duas
actiones quae simul concurrerunt namque Productio praecise terminatur ad existentiam, qua natura educta est ex nihilo: unitio vero ad unionem ejusdem naturae cum Verbo.
Q. est illa tinio rR. Alii volunt esse modum substantialem , ac Veluti gluten ab extremis unitis realiter distinctum, quo natura humana cum Verbo conjungitur. Adii docent , & quidem mel Ius , Ut nobis videtur esse realiter ipsemet extremai unita , nec ab iis distingui nisi per mentem ;sicut enim in physicis anima rationalis sine entitate modali hoc ipso quo applicatur corpori organisato & disposito, illi unitur tanquam ejus forma ; quia per se habet virtutem informandi, & corpus aptitudinem ut informetur: scin hoc mysterio Verbum per se habet vim infinitam terminandi , natura vero humana potentiam obedientialem , qua subest omnipotentiae divinae ad recipiendum quemlibet mo
