Michaelis Nauei...Chronicon apparitionum et gestorum S. Michaelis Archangeli, a mundo condito ac deinceps per varias orbis partes in sex libros distinctum, cum summarijs ad finem operis librorum, & capitum, & tabula rerum memorabilium

발행: 1632년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3.&e. I. ubi. Noli metuere, x noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tulisin omnibus ad quaecumque perrexeris. Ne- et que mysterio caret quod haec tam eelebris apparitio iacta fuerit post circumcisos Israelitas transmisib scilicet Iordane. M phase celebrato: Nam munditiae, cultu, ac honore Dei delectantur angeli.Quare qu, cumque admirabiliter.& supernaturali roborea Iosue, seu IesuNaue leguntur gesta viginti& nouem regibus obtritis, ut ex su- perioribus ostensum fuit, ad Archangeli opem, protoctionem, est reserςndum C A P. VIII

stvid iudices deinceps direxerit. ἐπ cur genter inimicus nonflatim omnes deleverit i quo Pe Gedeoni, ac parentibus SamsonM apparuerit. 4

Post mortem autem eius, & sub iudiis

cibu usque ad reges Israelitas popu lo datos nihilo segnior fuit Archangeli gubernatior Nam apud homines qui em est inuenire principes ignavos, iner iei desides, malis aismos, trepido,,Orio M

52쪽

C A P. VII t. c altorpori deditos aut animo fractos. In An-. gelos vero nihil tale, sed omnia his contraria reperi tur: Ministerium enim sine omni culpa praestant. Quale autem est Dei. regimen in misericordia & iustitia , tale. etiam est Michaelis, & angeloru, qui unius sunt moris in domo. Et ex Iudicum cap. . videre est profundum coeleste consilium,

quoad exercitium populi plurimas sentes

sub iugum non missas inter Israelitas dereliquit, ut erudiret in eis Israelem,& omnes, qui non nouerant bella Chananaeorum A postea disterent si ij eorum certare cuni hostibus, & habere consuetudinem praeliandi ,& in ipsis experiretur utrum audiorent mandata Domini an non 8 Itaque ut omittam victoriam, quam habuit Aioth dux Israel ille ambi dexter, insignis prophetissa cum Barach de qua in eius cantico habetur i De caelo dimicatum est contra eos, stellae manentes in ordine,& cursu suo aduersus Sisaram pugnauerunti De Gedeone, qui, & Ierobaal dicebatur, est dicen- dum. Cum enim populus septem annis, ut habetur c. 6. opprestus fuisset a rege Ma

53쪽

a 6 LIBERI.

propheta qui ei liberationis benescium ex AEgypto, & terrae promissionis datae rememoraret. & ut in eodem C. Venit autem Angelus Domini Michael scilicet, cuius ministerio tam victoriose populus eductus fuerat de AEgypto. & in terram gentium introductus per mare rubrum, & Iorda nem) dicens Gedeoni: Dominus tecum virorum fortissime. cui & quod populum liberaturus ester, nunclauit, & breuiter) ut fidem eius rei faceret super oblata extendit Angelus Domini summitatem virgae nOta quam tenebat in manu,& tetigit carneS,N panes azymos. Ascendensque ignis de Petra, ea consumpsit,& Angelus Domini evanuit ex oculis eius, ac deinde & alia signa petenti perfecit; & cum paucis nempe

trecentis ut praeliaretur, admonens, terro rem tantum hostibus immisit ut centum.

viginti millia eorum caderent , occisis Oreb, & Zeb, eorumque capitibus ampintatis.

Ad eundem Archangelum referimus,& quae c. I 3. iudicum de ortu, & vita Samsonis,& consequenter referuntur: apparuit enim uxori Manue Angelus Domini h bens vultum angelicum terribilem nimis.

54쪽

fimae re quium duodecim uribus coaetra omiscam tribum mniamin cadere Hanam i foederis in manus hoHium venire pemiseris ν Saulem abiecerit. UR autem in pugna duodecim tri buum contra unicam tribum Bes, iamin math rebellantem, bis succumbere, & graui internecione affligi vndecim illas tribus, in bona licet causa, ipse synagogae princeps, existens :& protector permiserit, ratio est, quia sutc.ao.Versu 22. indicatur) in sua multitudine, & viribus considebant. Item quod a Philisthaeis arca sorderis intercepta fuerit, peccatis populi,

di filiorum Heli est ascribendum.Sed quod

55쪽

α8 LIBER I ,

apud hostes multis miraculis, & idolorum ruina rriumphauit & honorifice , ac cum muneribus restituta fuerit, intelligi potest: non sine nutu principis synagogae accidiΩse. Noluit ut Heli magis honoraret filios suos, quam Deum. Porro arca foederis erat signaculum, & iocale praecipuum totius synagogae. De Samuele dici multa possent. De Saule vero quomodo bonus ei spiritus datus fuerit, .& postea, quodHicto domini obediens non esset,is ab eo, iudicio Dei ablatus fuerit, facile est colligere illum principe Archangelo fuisse reiectum. Quod autem Goliath superbissimus gigas ab eodem humi quoque stratus fuerit

non mirum: is enim arroganter admodum

exprobrauerat agminibus d frael, M in dijs suis quasi potentioribus maledixerat con tra se venienti puero David, qui id ferre nullatenus valens, ex bono Dei zelo, ut sciat, inquit, omnis terra quia est Dominus Deus in Israel ipsius enim bellum &c. Hanc expositionem,ne quis in similibus haesitare velit, Pantaleon his uerbis edisserit: Erat enim, inquit, militiae princeps, qui etiam in Goliath pone est iaculatus,& eum pr

num prostrauit, quando diuina funda fuit

pera

56쪽

Angelus Domini eum ponὸ percussisset. supinus in fronte ceciditat: Hae c ille ι Consentit Iosephus lib. s. antiq. c. III Huic David, timuit, impigra occurrit, occultum Uiutorem Do δε- eum in certamen duces. De reliquis autem eiusdem David gloriosis victorijs, & quomodo quod Samson coeperat,ipse perfecit.

domando, & subiugando persdos Phile-Ab ipse populum psilentia sub Daulia te cussum fuisse. ,

Is lud tantum addemus exti. a. Reg. 2 . Eundem fuisse Angelum percutientem, a quo pestilentia Leuiente occisa fuerunt in populo septuaginta millia virorum. Cumque extendisset manum suam Angelus Domini super Ierusalem ut dis. perderet eam, misertus est dominus supee

57쪽

ΜLIBER Lassiustionem & ait angelo percutienti pO

pulum : Suffcit nunc. contine manum tuam. Erat autem angelus iuxta aream Areuna Iebu Zei. Simile quid accidisse sub Gregor. Magno Papa, suo loco dicemus Quod & sancto Michaeli de quo nimirum Dominus Exo. 23.Non dimittet cum peccaueris &c. romana traditio ascribit. Notan dum autem hic, & in locis similibus per Angelum Domini antonomastice intelliis gi Michaelem in scripturis.

. C A P. XI.

Ne Davide deinde poΗ peccatum commissum, lanitente ita Pantaleon.

OVin exi m. inquit, postquam venit

in mentem Dei parenti & regi Da uid facti ab eo peccati, & egregiam illam compunctionem , & poenitentiam cito ostendit, cum qua flens ex profundo corde clamauit, Peccavi Domino. Postquam vidit propheta Nathan Angelum, qui erat paratus, recessisse dixit diuino Dauidi: Dominus quoque abstulit peccatum tuum, non morieris: magnam, & ineffabi- lem

58쪽

C A P. XI. 33 i

tem Dei bonitatem &annuncians, &eum consolans. Vbi Pantaleon vel respicit ad a. Reg. cap. a . & ibi non quod ex verbis ipsis verius apparet Nathan, sed Gad propheta ad Dauidem mittitur: vel ad a. Reg. c. I a. & ibi angelicae apparitionis nulla fit mentio; quanquam fori δ& angelum ibi prophetae apparuisse, uti & Danieli senes dijudicanti, licet scriptura non exprimat.

probabiliter dici possit.

C A P. XII.

Te recessu, pinu, re raptu Helia ter Usum. DF recessu autem Heliae.& pastu eius,

ac raptu in curru igneo alijsque opearchangelica mirabilibus gestis habetur terti, Reg. c. I . b sequentibus usque ad C. 3. l. . Et factum est inquit scriptura c. illo II.) verbum Domini ad eum Heliam Thesbyten dicens: Recede hinc M , vade contra Orientem, & abscondere in torrente Carith qui est contra Iordanem,& ibi de torrente bibes, corvisque praece pi, ut pascant te ibi. A bijt ergo, di fecit iuxta

59쪽

ta verbum Domini, cumque abiisset, se die

in torrente Carith qui est contra Iordanem: Corui quoque deferebant ei panem,& car . nes mane, si militer panem, & carnes vesperi. & bibebat de torrente &c. Haec aUtem& sequentia angeli sui ministerio. domi- . num disposuisse & peregisse, apertius indicatur infra c. I9. ubi dicitur, Timuit ergo Helias, & surgens abijt, quocumque eum ferebat voluntas, venitque in Bersabeae Iuda,&dimisit ibi puerum, & perrexit in desertum viam unius diei Cumque venisset, & sederet subter unam Iuniperum, pe- iij t animae suae ut moreretur, & ait: Suffcit mihi domine, tolle animam meam&c. pro iecitque se. & obdormiuit in umbra iuniperi: Et ecce angelus domini tetigit eum,& dixit illi: Surge, & comede . Respexit, Mecce ad caput suum subcinericius panis vas aquae. Comedit ergo,& bibit,& rursum obdormivit. Reversusque est angelus domini secundo, & tetigit eum, dixitque illi: Surge, & comede: grandis enim tibi restat

via. ' ' , - .....

Angelum autem istum domini suisse Michaelem Archangelum qui nimirum,& Iacob Patriarcham a facie tratris sui Esau

60쪽

timetem,& Iosue, & Gedςonem, aliosque.

ut ante dictum est animauit,& confortauit. non ςst cur inficiemur. dissertim cum Helias propheta magnus, ut ipse, honoris Dei ne lator & propugnator fuerit, ope scilicet.&4nstinctu cincti eiusdem Archangeli. Vnde post occisos Prophetas Baalim, post

duro, & saepius correptos regem Achab, MIezabel, in lib. 3. Reg. capitibus praeallegatis & c. I. libri sequentis ita dicitur: Angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesibyten durens: Surge, & ascende in occursum nunciorum regis Syriae,& dices ad eo et Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron Z quamobrem haec dicit dominus: de 'lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris &c. Et ibidem postea ad quinquagenarios a regemitas, ac dicentes: homo Dei, rex praecepit,vi de scendas: Si homo Dei sum, inquit, descendat ignis de caelo, & deuoret te, & quinquaginta tuos. Et ad alterum quinquagena rium locutus est similiter, fueruntque ambo ab igne de caelo descendente cum suis omnibus, ut ibi dicitur deuorati. Tertius vero quinquagenarius cum venisset, cur-C uauit,

SEARCH

MENU NAVIGATION