Michaelis Nauei...Chronicon apparitionum et gestorum S. Michaelis Archangeli, a mundo condito ac deinceps per varias orbis partes in sex libros distinctum, cum summarijs ad finem operis librorum, & capitum, & tabula rerum memorabilium

발행: 1632년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

uauit, inquit scriptura, genua sua e traHeliana, & precatus est eum &c. Deum sese licet, verum, eiusque famulum honorans & idcirco monente angelo domini pepercit ei Helias,& descendit cum eo ad regem. Raptus porro Heliae prophetae describitur eiusdem i. q. c. a. qui cum pallio suo diuisis aquis Iordanis per siccum transijsset cum

Helizaeo, & ambo pergerent,& incedentes sermocinarentur, Ecce currus igneus, Mequi ignei diuiserunt utrumque, & ascendit Helias per turbinem in caesum. Heli-Σaeus autem videbat, & clamabat. Pater mi, pater mi, currus Israel,& aUriga eius. Et non vidit eum amplius. Quis autem

dici potest verius auriga Israel, quam et Us protector S. Michael, & qui Helia propheta adiutore Antichristum in fine Φculi est

oppugnaturus cum Enoch. Unde & S. Greg. Helias, inquit, in curru legitur ascendissie: ut videlicet aperte demonstraretur, quia homo purus adiutorio indigebat alieno. P er angelos quippe facta illa & ostensa sunt adiumenta, quia nec ad caelum quidem aereum per se ascendere poterat, que naturae suae infirmitas grauabat. ΗOmil. 29. in Evang. Idem autem angelus Enocti

62쪽

C A P. XII I. .

Tum circa populum Dei caΗω-

metari. - i

BLasius Viegas in Apocal. Primum, inquit, de Michaele accipiendum

J est illud Psalrn. 33. Immittet angelus domini in circuitu timentium eum, & eri piet eos.qUo loco, pro, Immittet, IO. rransi tulerunt, castrametabitur. & Hieronymus ex Hebraeo vertit: Circumdat in gyro. Vt opponatur S. Michael dadimoni, quieriani dicitur tanquam leo rugiens circuire. Ilaque significatur Michaelem angelos in morem exercitus instruere ad fidelium defensionem. Quod enim instar militum nos tueatur Ostendit ille locus Gen.3a .ubi cum Iacob angelos vidisset, dixit, Castra Dei sunt haec. & . Reg. 6. Mons erat plenus equorum &curruum in circuitu Helciari. α Christus Mattia. a6. An putas, quia non

C a possum

63쪽

possu rogare patre meu.& dabit mihi modo plusqua duodecim legiones angeloru8 Est igitur Michael supremus pro Deo imperator, sicut Lucifer daemonu. Nam quod daemones etiam in modum exercitus ordirinentur contra homines, Terrul. l. q. c. 2O. contra Marc. ex verbis illis Lucae s. ostendit, ubi daemon quaesitus a Christo, quodnam sibi nomen esset, respondit. Legio. quod nomen, uti diximus, militare est &C.

Sane qualis sit ista panopita & militia

coelestis, ipse vates Helietaeus prout habetur l. . Reg. cap. 6. famulo suo ostendit, cui cum mane in circuitu ciuitatis Dothain, in qua morabatur exercitus regis Syriae, &equos, & currus vidisset, timenti: Noli inquit Helizaeus, timere: plures enim nobisi cum sunt quam cum illis. Et aperuit Dominus oculos pueri, &vidit, & ecce mons plenUs eqUOrum,& curruum igneorum in circuitu Helizaei. Eius autem militiae quantuῖ sit vigor, capite sequenti indicatur. ubi rex Syriae Benadab, qui ciuitatem Samariae arctissime obsidebat, & ad eam extremitatem, inopiam e redigebat, ut matreS ab infantum arsu non abstinerent: memora

64쪽

CAP. XIV. 3Ttur cum toto suo exercitu in fugam se coniecisse : siquidem dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae, curruum, & equo- rum, & exercitus plurimi. Sunt&in Daniele &Ezechiele . ac Apocalypsi de hac coelesti militia permulta quae videri poterunt. & de quibus Christus plusquam duo, decim legiones sibi dandas si patrem suum

rogarer, asserebat.

stuod castra Asbriorum interemerit

SEquitur apud Pantaleonem: Iam vero

cum execrandus, ait, Sennacherib rex Assyriorum plurimas gentes redegisset in seruitutem, & multas Iudςae inimicas coepisset ciuitates; venit, & circumdedit Ierusalem cum maximis copijs,&statuit Rapsacen saeuissimum suum ducem ad piscinam viae superioris. & clamauit Hebraich ad Ezechiam, & Iudaeos, qui erant in ciuitate, blasphema verba, dicens αSatanica: Ηςc autem dicit vobis rex magnus Assyriorum: Quae est haec fiducia, qua con

fiditis quod dicitis, in Dominum Deum C 3 cos '

65쪽

considimus.Fgredimini ad dominu meum potentem regem Sennacherib, & vivetis da non moriemini, & comedet vir ficum suam, & vitem suam bibet: & accipiam ex vobis in terram meam, & glorificabo vn m de, & magniscabo. Et ne audiatis FE chiam, quia vos decepit dicens; Dominus nos liberabit. num liberantes liberarunt di igentium unusquisque suam regionem, limanu regis Assyriorum. Haec cum audisserFzechias, induit saccum. & ingressus est in

domum, fleuit vehementer dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super Churu-bin, & in orbem circumdaris, & glorificaris a Seraphin, & ab omnibus Sanctis

Angelis, tu Deus solus in omnibus regnis torrae: tu fecisti caelum dc terram & omnia, quae sunt in eis. Inclina Domine aurem tuam, audi: aperi oculos tuos, & vide, attende sermones Sennacherib, qui misit exprobrans Deum viventem: quoniam in veritate, Domi pe, desertas reddiderut gentes reges Assyriorum & nunc domine Deus noster. serua nos a manu eius & cognoscet ςmnia regna terrae, quod tu es dominus Deus solus. Et egressus est: angelus domini

poctς illa, ae interfecit ςx castris Asyri

ruin

66쪽

s A. R. XIV.

rum centum Octogintaquinque millia. M

cum mane surrexissent, inuenerunt corpora mortua. & dum auerteretur,& fugeret

Dei hostis: A ssyrius Sennacherib, . eum imteremerunt duo siij eius, grauiter gladio cum permansisset nulla ductus poenitentia. Cuius autem fuit hoc stupendum, praeclarumque, & admirabile sicinus, x po- γtentia λ Nonne omnium regis domini Sambaoth Principis copiarum Michaelisῖ qui non visus duxit exercitum & aduersarios temporis momento suo gladio aperte condit, in auxilium, & custodiam suorum, qui spem suam collocarui in Deum vivum ultionum, & qui lus potest saluare&c. Hactenus Pantaleon.

Vivebat eo tempore Isaias insignis propheta, is scilicet qui I .c. suae prophetiar de casu Luciferi narrationem fecit, de qua supra prolixe tractauimus. & c. 36. de hac evdem, Sennacherib historia.

67쪽

2MA Susannam per Daniele intres pueros liberauerit. SEcuta est transmigratio filiorum Iudae in Babyloniam sub rege Nabuchodonosor. In ea quid Daniel puer adhuc

existens gesserit, sic scribit Pantaleon Eun dem, ait, maximum militiae principem videt etiam Dei summus contemplator pro pheta Daniel, arguens sceleratos qui aduerint sum castam Susannam insanieratar,& dicit alteri eorum, expectat angelus Dei iam tenes gladium ut secet te medium. Danies.I3.

Idem loquens de tribus pueris. Hi, ait, soli Viri pij, etiamsi planδ infantes inducti e

sent in captiuitatem. Dei timorem semper habentes, non cum sui generis Pontificibux Scribis,&Pharisaeis ed deducti sunt, vic terent Deos qui non sunt. neque regium illum iusium timuerui, sed in Deum vivum, qui dat salutem. confidentes, cum ducti essent ad Tyrannum, audacter dixerunt. Notum tibi sit rex. quod Deos tuos non colimus, x imaginem auream, quam posui-

68쪽

sit, non adoramus. Tunc Nabuchodono sor rex in ira, & furore iniecit Ananiam,Rzariam, & Misael in fornacem ignis ardentem. Dei autem Angelus, Michael sci- licet,simul cum eis descendit in fornacem.& nec quidem omnino eos tetigit ignis, sed excussit angelus flammam fornacis, aettansijt ignis circum circa, & combussir viros omnes, qui ipsos iniecerant, hoc est ad ministros regis. Tunc tres tanqUam Vno ore laetantes laudabant. & benedicebant,ddsolum Deum glorificabant. Rex autem au . . . diuit ipsos Deum laudantes in medio fornacis, & cito surgens dixit magnatibus suis: Nunc tres viros vinctos iniecimUs in me dium ignis.&aspectus quarti est similis filio Dei. Tunc cum rex eos accersistet, egressi sunt illissi. Cum autem diuini pueri egressi essent absque ulla laesione coram eis adora-

Uit rex, de dixit: Benedictus dominus Deus Sidrac, Misac,& Abdenago. qui misit angelum suum, & eripuit pueros suos ex igne i fornacis ardentis. Tunc rex constituit eos principes. & maximo eos honore affecit cum propheta Daniele. Pulchidreueta diuinus cantor David psallit. Cast ameta- 'bitur angelus domini in circuitu time

rium

69쪽

a LIBERI.tium eum, & liberabit eos. Pergit idem

2uod Danuli in lacu leonum adfuerit, ad eum Abacuc portauer t. . .

SImile autem rursus miraculum osten ditinus admirabilium per gloriosum Archangelum suum Michaelem in famulo quoque suo Daniele iniecto in lacum leonum. Nam postquam regnauerunt reges alii a Nabuchodonosor, diligebatur ab omnibus sapientissimus Daniel; ut qui ex Deo somnia conjceret, Babylonii

autem inuidia moti insurrexerunt eo tempore aduersus Cyrum, qui tunc apud eos regnabat, sicut prius aduersus Darium, &dicunt ei: Rex da nobis ut morte assiciamus Hebraeum Danielςm, quoniam Bel Deum 'nostrum contriuit, & venerandum drac nem interfecit, & sacerdotes, & incanta rores nostros occidit. Sin minus te,udomum tuam, ut Iudaizantem interimemus. Cum vero vidisset rex.quod eum valde ει- gerent, coactus tradidit eis Danielem: illi aurem iniςcerunt eum in lasum leonum,

70쪽

& fuit ibi sex dies. Erant autem in lacu se-Prem leones , Occlusit vero Archangelus Nichael ora leonum, & non molestia affe- Cerunt Danielem, neque attigerunt Omnino corpus eius. Cum vero venisset rex septimo die, ut lugeret Danielem in lacu , inuenit salua, quae fecerat signacula,& lacu aperto videt Danielem stantem rectum 4, & , manys habentem extensas, & Deum laudantem, & dicentem. Benedictus es Deus, qui misisti angelum tuum, & obstruxir ora leonum, & mihi non nocuerunt, Tunc reκ cito cum gaudio Deum glorificans sustulit Daniele e lacu illaesu & adorauit eum, viros aute qui Daniele accusauerar, iniecit in laculeonum. Non prius autem fuerunt in solo lacus, quam eos inuadentes leones deuorarunt, & omnia Ossa eorum tanquam in puluerem comminuerunt. Hic ergo vir

desideriorum Daniel sanctissimum Archa- geli nomen ostendit, quod vocaretur Michael, id est, dux Dei exercitus, ut qui hoc mysterium acceperit ab alio angelo. Porro

vero spergit) A bacuc quoque propheta

erat in Iudaea. Ipse autem ceperat pulmen tum, & panes intinxerat ad nutrimentum

x ibat ut ferret suta messoribus. Angelus

autem

SEARCH

MENU NAVIGATION