AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

DUN gradimur, sensim tenebras lux orta resolvit Et male fucati decrescit gloria vatis.

Numine calcato sedenim spoliisque superbus, Quam plenis cantabat ovans sua semina buccis laue Quiun tumide magni celebrabat Inanis honorem lJamque immortales Epicuri ad templa serebat Exuvias, viridi redimitus tempora lauro Victor; ob ereptum Superis & Manibus orbem,

Atque incantatas praeclaro carmine gentes.

o Moesta sequebatur manibus post terga revinctis Belligio, stipata choro lugente piorum; Victima sacrilegum cultro mactanda profano. Tum saltu atque jocis pubes insana micare,

Spargere purpureos fores myrtumque Virentem.

aue Nec deerant, Veneris Iectissima turba, puellae, Quae calathis ferrent uvas & Adonidis hortos. Iam duce tu gradiens Ratione, quid ille creparet Vidisti; fragiles nugas & Vana tropaea, Non sine despectu quodam tacitoque pudore

3O Miratus tenues dilabi prorsus in auras :Nec personatae steterunt mendacia Musae.

UNDE putas, Quinti, Vero tam dissita rerum Principia, aeternumque sibi pugnantia, tantam Invenisse fidem Quae vis arcana sequaces 3 s Traxit, & assuetis homines absterruit aris 'Namque ciere feras nunquam felicior Orpheus E sylvis, qua Threicius suit amnis in aequor ;Aut exultantes pelago Delphinas Arion: Auritos lapides cithara nec blandior olim qQ Ducere, Cadmaeas plectro qui condidit arces.

172쪽

LIBER QUARTUS. I

Quae nubes animos adeo caligine tetrii Obduxit, lucem ingenitam ut restinguere posset 'Ipsiusque nitens Veri jubar abderet umbra Sensuum adulatrix, & falsii lena Cupido. DEs, inquit, spatium cunctis penetrabile rebus, Ac sine fine patens; quod partes attamen imas, luperas habeat; quod stet vigeatque sua vi; Caetera par nihilo: des largam Materiae vim,

AEque infinitam; sed quae non impleat illud:

so Congeneres Atomos, varias tamen; atque figurisOmnibus insignes, cum simplicitatis honore; Extensas, non dividuas; sine partibus, & cum Partibus. Adjicias Totum non amplius esse Una parte sui; atque modos non esse modorum Is De genere: extemplo Mundum sine Numine condam. Credo equidem. Verum qui tot tibi monstra dedisset, I Iuic tres Anticyrae sanando non satis essent. AT quia corporibus non suffcit una creandis Materies, aliquis ni jungat semina motus , 6O Re super hac si non meliora Lucretius edet, Bilem grandiloquus doctor, risumve movebit.

Ergo, ne partem hanc leviter censoria virga Praetereat, quae praecipua est, minus ardua quamvis, Nunc inquirendum de Motibus. Hic Epicurum Cernimus erroris scopulo allisisie volentem. Namque animi dubius, cum naturale movendi

Principium causamque Atomis quaesisset in ipsis, Optaretque, ut multimodas dedit esse figuras, Sic quoque multimodis Atomos impulsibus omnes

173쪽

Io Urgeri; quo commodius transversa vagatae Obventare sibi ac coetus celebrare frequentes Inter se possent; solam, quae munus obiret, Invenit gravitatem. Et eam sic nexibus arctis omni Materiae conjunctam edixit, ab illa

TS Nunquam ut divelli quovis molimine posset;

Propria ceu reji natura atque intima virtus. VERuΜ Democrito quondam haec elementa docenti, Quae vetus ante omnes Leucippus tradidit auctor,

Si non & primum Phoenici debita Moscho, So Responsum fuerat, tali haud primordia motu

Misceri, nedum regredi, aut incurrere possent. Namque parallelis aeternum ductibus ibunt; Nec prior unquam Atomus potis expectare sequentem est. Unde simul nullis poterunt coalescere vinclis. 8 s Riserat objectum forte, ut ridere solebat Omnia Democritus; sedenim non solverat unquam: Et qui solvisset, manifesto lumine victus Pondere cuncta suo quoniam directa feruntur Ad perpendiculum, ni causa suborta vetabit. so At puro in Vacuo quae causa suborta vetaret Nam placidus ventis cum coelo decidit imber,

Gutta nequit superas praecurrens sistere guttas, Aut quatere a tergo, pulsasve reflectere sursum. Sed neque transversas una secum ima petenteS,

Ordine quo primum liquidis sunt nubibus actae, Ulla ferire potest, aliisve per aera necti.

Haec reputans & mente cavens Epicurus acuta , Declinare Atomos ait, & descendere motu

Obliquo. bic fortuitis occursibus ansam

174쪽

LIBER QUARTUS. III

Ioo Praebuit; optatisque ratus nil de re tandem, Et patre Democrito longe solertior, ire Detortas Atomos jussit, quo pondera ferrent. Ex PROBRARE uiro nolim, quod &ipse libenter Confessiis vitium proprio emendare reperto Os Nititur: haud illi probro est quod desiipit alter. Culpam igitur veterem sileo; sed in hocce repertum. Invehor, & quam sit fallax & inutile, dicam. Nam vel cuncta simul corpuscula sponte cadendo Declinant simili descensu, & passibus aequis,DO Atque parallelo motu sunt percita; tumque Nil agit, ast eadem redeunt incommoda semper; Semina quandoquidem disjunctim, ut diximus, ibunt, Nec se unquam attingent: Vel quaedam obliqua moventur, Quaedam non; & sic, ut distant plurima formis, Is Distabunt pariter motu: provincia Cuique Jam dabitur: bifidumque Atomi scindentur in agmen,

Tramite currentum obliquo , rectoque cadentum.

Unde ergo accipiunt proprii divortia lapsus; Etsi naturae paris, etsi nescia causae l ao Nam quaecunque pari sunt mobilitate, parique

Praedita natura, nulloque auctore moventur,

Non est ut motus in se discrimina gignant. O Epicure pateri Vellet si talia credi

Belligio, quantis eadem Commenta cachinnis ras Exciperest Matrem dixisti saepe malorum, Ast errorum etiam & potiori jure Vocares. Materiae sic ipsa tuae primordia vertis

Ad libitumi Quidni, quoniam te sculpere multas

175쪽

Non puduit primis individuisque figuras 13 o Principiis, totidem simul ausis indere motus

Namque rotare alia, atque alia intorquere per omnes Curvarum amfractus , per qualescunque figuras,

A moto quotquot describi corpore possunt, Per spiras, rhombos, & flexus atque reflexus δ3s Fulguris in morem, aut colubri repentis in herba, Nunc dc reticuli, telae nunC textilis instar, 'Ducere sic poteras, Velut inclinare parumper. Quandoquidem Natura, Deo quam subtrahis omnem Nutibus ipsa tuis famulatur, pronaque servit. Ponere vis Mundo leges, at ponere nescis. Qui regnum assectas, quin firmius utere regno pSobrius imperii, saltem hac in parte, videris

Atque verecundus; neque opes impendis abunde, Omnipotens Epicure. Atomi, tua maxima cura, IEI Parce Congenitas per te accepere figuras; Parcius & motum. Tamen hunc variare decebat Pluribus innumerisque modis: ut nempe tot inter Dissimiles, imo adversos, Cum deforet UnUS, Alter opem subito ferret; Casuque venirent Ia Quidam opportuni, per quos occurrere tandem Agmina pugnantum , simul dc concrescere possent. Nam licet innumeras miro trahat ordine turmas Impiger, dc variis fulgens exercitus armis

Spiret bella ferox, seu sortes ille maniplos II J Explicat in Campo, seu cogitur ire viritim a Ac per pontis iter deducitur agmine longo a

Proelia non miscet, si non erit obvius hostis:

Nec stagnat, nullo qui defluit objice, rivus

176쪽

CONTINUO Obtrudes, id per me non stetit unquam: 16o At similes Atomi natura, & sponte cadentCS, Per se non poterant sic in diversa vagari. Certe non poterant. Sed Cur potuere cadendo, Partim flectere iter, partim procedere recta lNon minor est ratio si pro ratione voluntas 16s Cur varie exagites, quam cur deflectere cogas.

Utilior tibi, cum strueres vice Numinis Orbcm, Fabula, sed Vero magis haud aliena fuisset. Cur tua tam discors pugnat sententia secum Usque adeo in laqueos ultro se se induit erroria o Nempe negas alio impulsu per Inane quietum Veloces Atomos, proprio quam pondere , serri; Et perpendiculi ad normam simul omne fateris Delabi, substrata vetant nisi corpora, corpus: Ast idem quis crediderit legum ipse tuarum 17s Immemor, has Atomos labentes, objice nullo, Declinare jubes. Et sunt qui nomen adorent, O fallax Epicure, tuum l Quibus esse videris Naturae solus Mystes, Verique sacerdos lQuorsum igitur delira tua haec corpuscula tendunt lx8o An sic ire volunt ' Invitane torquet Inane; Aut ventus quidam Holio fugitivus ab antro Nonne vides, ut jam in formis ostendimus antehac, Posse nihil reji, per se se quae stat, adeste Conjunctum, nisi quod cum illa non esse repugnet. a 8 s Ergo si quasdam per se procedere recta Vis Atomos, omnes per se sic ire necesse est: Si quasdam inflectas, inflectere cogeris omnes. Atque ideo, cum quaeque Atomus, te judice, serri Possit utroque modo, per se neutrum esse lateris.

177쪽

I9O Alterutrum, quasi congenitum assirmare, profecto Desipere est; utrumque simul, quo nomine dicam ADDE quod oblique soleat res mota Vocari, Cum locus unde venit nobis haud esie videtur II regione ; licci vere directa sit in se. Quadrati latus aspicio; quodcunque per illud Venerit, hoc ad me recta procedere dicam: Per diagonalem vero si venerit, etsi Tramite directo, quia non convertor ad illam Unde venit partem, subito procedere dicamaoo Corpus id oblique. Matis autem deinde futurum est, . Si diagonalem, qua nascitur aut cadit, illuc Transi ato percurram oculo; tunc namquc vicissim Ibit in obliquum quadri latus omne videnti; Quaeque erat obliquo tractu via, recta futura est.

ao 1 Sic AEquatori inclinata est orbita Solis, Olli dum AEquator simul inclinatur & ipse.

Obliquas igitur, quarum te nomine jactas Inventor, rectasque vias quod discrepat inter, Hoc totum inde oritur quod sint data puncta secundum a Io Aspectus varios. At Inanis gurgite vasto, Immensisque locis, age, dic, ubi terminus a quo Discedant Atomi celeres; ubi terminus ad quem Perveniant ' Quo respectu, qua parte locorum Oblique potius, quam directe; aut vice versa et is Pergere dicamus ' Quae te dementia cepit, Ut, quae prima jacis veluti fundamina sectae , In te versa ruant, proprio & te pondere frangant lE x infinito veniunt mea semina , dices a

178쪽

LIBER QUARTUS. I

Ac Terrae centrum versus gravitate seruntur. aeto Infinitum ergo tibi circulus esse videtur, In quo Terra locum centri tenet. Ast Ogo nuper Iam satis ostendi, quam sit contraria Vero, Quamque pudenda tuae super hoc sententia mentis. Verum esto: neque enim hoc, si dem, tua dicta juvabit. aas Scilicet ad centrum quae linea tendit ab oris, Recta venit breviore via: si torta veniret, Prorsus aberraret centro. Si proinde cadentes Tempore ab aeterno, perque insinita locorum Deflectes Atomos, arcus describere chordam x3o Cogentur, minime radium: gravitate remota Ad centrum non pervenient: clinamine tanto Extra delatae, procul a regione viarum Excedent. Res mira, locum, quo semina mittis,

Declinare jubest Obstas, ne justa facessanti 23 s Siccine Democriti mendum sarcire putabas lIpse tegis vitium vitio, frustraque his erras. FUTILIOR A quidem petis argumenta, repertum Hunc motum Ut statuas, e nostra in rebus agendis Libertate. Novum Logicae genus i Est homo liber, asto Inquis: agit quae vult; quae non vult, sponte relinquit: Ergo declinant Alomi; fit serva Voluntas, Si non declinant. At ridiculum esie probavi Clinamen. Quod si facilis concedere vellem, Hinc libertatis nunquam peteretur origo.

qs Singula ponamus deflecti semina. Quid tum

Hinc homo liber erit, dicis. Quae copula nectit Haec efiata ' Nihil video, quod suadeat unum Ex alio nasci: quin & contraria cerno.

179쪽

13s AN ΤΙ- LUCRETIUS,

Nam si declinent Atomi per Inane vaganteS, IO Natura, propriis & viribus, ac sine causa, Declinant ideo, quia declinare necesse est. Aut si, dum currunt ita, libertate fruuntur, Quam dare corporibus possint exinde creatis, Tunc non solus homo tali potietur honore, a Is Qui proprius mentis tamen est, velut ipse fateris; Libera erunt pariter quae Corpora cunque videmus. Unda per acclives proprio non pondere ripas Curret, at interdum stagnans resupina sedebit. Non nunquam errabit stipulis innoxia flamma, afo Invisasque domos tantum, vel ligna cremabit, Si volet. Iste lapis quem immotum mille per annos Saecla vident hominum, summo de Culmine turris Sponte cadet, cum stare loco fastidiet alto. Si libeat Soli, Sol non orietur; & umbras 6s Pellere nocturnas Luna indignata negabit. Quidquid in orbe vides, ne jam Contingere casu Ne vi Naturae, ne motu denique dicas, Verum ex arbitrio, propriaque libidine rerum ;Si dotem eximiam, qua gens humana potitur, Iro omnibus ex aequo rebus Natura creatrix Indulsit, proprio neque nos hoc munere donat. Ss D libertatem cunctis dum prodigus aeque Corporibus tribuis, Cur nobis invidus aufers lNam, bene si memini sectae documenta profanae ,

27 s Quidquid agas, licet ipse putes te posse reapse Non agere id quod agis, solius Materiae vi, Atque ignoratis impulsibus illud agetur; Nec poterit non esse quod est: quia sive movetur

180쪽

LIBER QUAR ΤUS. I

oblique, seu recta meat, non libera currit 2SO Materies, aeque nobis causa unica motus,

Ac Soli & Lunae, lapidi, fluvioque, vel igni.

Propterea nobis indeclinabile Fatum Incumbet: Fatum omniparens, cui tanta potestas In Superos ipsumque Jovem celebrata Poetis, 28s Quanta Iovi Superisque in nos olim esse putata est. Hoc detestatus simul adstruis, omnia motu Materiae dum vis sieri & clinamine caeco; Ac solas Atomos interno pondere presias Instituis rorum causas, quaecunque genuntur. 29O Quis etiam nil fortuito contingere posset. Unde ruit Casus Divum pater atque hominum rex Ille tuus. Neque enim casu est quod jam esse necesse est. Nempe improviso Concursu & viribus aequis, Dum tibi nunc temere & nullo cogente videntur 9s Innecti, quae sponte moves primordia Mundi Per vacuum; tamen est, quare innectantur, in illis Causa latens & certa; nequit qua stante volando

Quaeque Atomus non huic jungi, cui jungitur: idque Lex quasi lata soret: quia tali concita nisu 3 O Non vitare potest aliam, quae pondere tali

Labitur: & tali decurrens tempore, eodem Tempore decurrentem ostendat oportet, eodem Inque loco. Tali si sit demum utraque forma, Ut coeant; certe nequeunt utrinque revelli:

aos Si secus; haud ullo poterunt concresccre nexu. Et quoniam inde oritur quidquid, sic sat oportet Ut mixtura dedit, manifestum linquitur ex te, Naturae legem cunctis incumbcro rebus ;

SEARCH

MENU NAVIGATION