Enchiridion piarum meditationum, in omnes dominicas, sanctorum festa, Christi Passionem, &c. in sequenti pagina comprehensa. ... Opera & studio Ioannis Busæi, Societatis Iesu, ..

발행: 1615년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ry et Veditationes de

ralis pendet ex corde, tanquam a principio,fic vita resigiosa,& esse religiosum pendet ab horum trium votorum obligatione.

. Considera hanc votorum obligationem

Deo esse gratissimam, i. quia illis quasi tribus

clauis voluntarie affigit cruci amore Dei, non per tres horas taruum,aud dies, sed per rutam vitam.Christus latronem in cruce secum pe dentem ad breue tempus, & pauca verba pie

eloquente statim fecit paradisi haeredem,quid 'ergo faciet tota vita pendenti Z i. quia illis se

totum offert Deo in holocaustum , teste B. homil Greg. saecularis homo bene agens tantum se 1 L in ctus dat Domino Deo: at religiosus dat arbo-Exis h. cum fructibus, idque in aeternum, quiae abrenunciat saeculo, & se totum dedicat diuia no seruitio 3.quia perfectillimo modo se do- nat Deo, ut nullum sibi ius & imperium reti-- neat, paratus Deo parere & superiori eius vicem tenenti quacumque in re, quando, ubi,&quantum libuerit. Et ideo sine sacrilegio si religiosus sis,non potes amplius voluntate & iu dicio tuo uti, quomodo & ubi libet, sed tan- . tum ad arbitrium Dei, cui es consecratus. Considera , clim religiosi inter omnes Dei seruos sint nobilissimi,ut pote ad perfectionem. vitae sanctae semper contendentes , iuxta illud Matth. monitum Christi: Ectore perfecti ,sicut ε. o vaner coelestis persectus Ur,dc illud, Si quis mula

16. venire post me,abneget semeti umoe. Pr sus conuenit, ut spondeant in tribus illis viri tutibus, ducem suum & Imperatorem Christum imitaturos. Quid enim pauperius , c stius, obedientius Gisto λ a. perpende, cum

iam nobilis sit religionis status , debere etiam

412쪽

votis religiosioram.

a religioso non vulgaria, sed heroica opera

exerceri, votis congruentia. Vt ratione paupertatis ita contemnere opes , Ut nec obulum

proprium habere velit, & si opus sit, aut regula postulet vili habitu incedere,&necessaria

ostiatiam emendicare. Ratione castitatis, virginitatem seruare intactam , nec ulli turpi cogitationi locum dare, nedum verbis aut factis. Ratione obedientias non solum voluntatem,

sed etiam iudicium in parendo superioribus quibunibet in quavis re submittere. Talis enim obedientia gratior est Deo omnibus vi-αmis & holocaustis. M E D I T ATIO II. utilitate votorum. Considera,sicut arbor,quo altius humi radices fixerit, & vitis quo recti his stipiti alligata est , hoc meliores producere fructus,

sic voluntatem humana quo plus firmata suerit in bono, hoc pr stantiora opera producere. Vota autem volunFatem in bono opere imprimis reddut firmiorem, ac proinde oc opera eius sunt Deo gratiora: & amplioris praemi, meritoria : hauci secus quam opus prauum a voluntate peruersa & obstinata profectum,d test bilius est aliis malis operibus,& grauioris poenae meritorium. Secundo perpende etiam si α religiosos per vota sibi imponat necessitatem seruandi castitatem, & alia, non tamen ideo tollete sibi libertatem & meritum , quia illa necessitas, non a natura, sed a voluntaria promissione profecta est, ideo D. Augustinus vocat illam necessitatem felicem quae ad meli ra, compellat, iacit enim opus voluntatis pe

413쪽

fectius & magis meritorium. Angeli siquidem natura sunt liberiores homine , & taimen eo beatiores sunt,quo mimis possent vel ad momentum faciem suam a diuinae maiestatis

conspectu auertere.

Considera,proculdubio homini utilissimum fore, si domino uniuersitatis arctissime esset coniunctus,atqui religi'sus per votorum vincula arctissime alligatur Christo ac proinde &7. Cor. Christus Vieissim ipsi.mi autem adhar vn , stiriι- est , inquit Apostolus, si autem unuς spiritus est, quomodo non est particeps donorum beneficiorumque eius spiritualium3 an potest aliquis os appositum habere sonti& non bibere , manus igni admouere,& non - calefieriῖ x. perpende cum per vota nos totos Deo dedicem',& a Deo possideri incipiamus, fierique fili j Dei & haeredes Christi, fieri non posse,quin nobis benefaciat,cum non tam n bis,quam sibi hoc beneficium debeat. . Confidera, bona omnia opera ex voto facta plus mereri apud Dominum Deum quari quae non sunt ex voto fusta : I. quia fiunt ex affectione maiori : maior enim est affectio eius qui ita quippiam vult, ut sibi fas non sit aliud velle,quam eius, qui vult tantum aliud,

sic tamen ut liceat contrarium: L. quia ex duplici virtute procedunt, qui enim amore Dei sertrat castitatem,unam tantum exercet Virtutem nempe continentiam: qui . vero ieruae castitatem ex voto,exercer duas,continentiam, & religionem , 3 .quis qui, uouet, vel vovet uremittat votum & obliget se Deo, vel ut postea teneariir reddere quod vovit, ratione utriusque autem maxima sequitur meritum.

Primi

414쪽

Primi quidem, quia maxime voluntaria est actio, uc enim vult, ut non possit leviave ipsum velle. Secundi vero, quia velle reddere est actus latriae, qui est actus nobilissimus.

Considera, paupertatem Euagelicam,qua r. religiosus diuitias omnes ipsosque auri

montes quasi stercora,vt ait Paulus,abomina- Phil. D r,idque propter Dei amorem, spemque vitae aeternae,omnibus virtutibus eminere,& esse, t Libri s. Ambrosius loquitur, ordina primam , θ' quasi in Lucia aliarum virtutum Religiosus enim duin votiet illam, non solum omnibus facultatibus se exuit, & nudus nudum sequitur

Christum; sed ire eo statu se ponit, ut nihil proprij habere possit. Vnde Cassianus dixit

magnum crimen fuisse, si monachus dixisset, cap.33. codex meus, tunica mea. Q e & Christus Matthia inter octo beatitudines, id est, virtutes quae hominem in hac vita beatum faciunt,paupertatis principem locum dedit, eidemque summum praemiu,attribuit.Beati, inquiens, λώNerei stiritu, quonia ipsorum est regnu coelorum. Considera, praestantiam eius maxime sumi ab exemplo filij Dei,qui ut ait Apostolus,cum diues esset, factus est pro nobis egenus, & ita egenus, ut dixerit: Vulpes fouem babent,ctvolucres eaeli nido i ' plius veνo Dei non abet ubi caput suum reclinet. Vnde nec in domo, sed instabulo, eoque alieno nasci voluit, & licet in manu haberet omnes fines terrae alioru ele mosynis vivere,& stipem mendicato quaerere, ' paupe

415쪽

A 22 et riditationes de

pauperem habere matrem & patrem, nempe νη-- fabrum. Pauperes item discipulos. In pa 3 pertate demum & nuditate vitam claudere. Hunc sane statum, nisi sapientia Dei se diagnu cognouisset,non assumpsisset,nisi fetuisset paupertatem esse gemmam pretiosissimam, lieet mundo 'ilissimam,non ad eam quaerendam de e o descedisset, non per pauperes &nudos piscatores tanta miracula fecisset,& totum mundum conuertisset. Certe aut mundus errat magni secere pergens opes & diuitias, . aut Deus eas contemnens, at impossibile est Deum Errare, ergo turpissime errat mundus.

Considera ex iudicio mundi liquere eius praestantiam. Si enim quis ex paupere repente fiat diues, mundus non admodum miratur: at contra si quis ex diuite & copioso sponte fiat pauper & omnia deserat,agrOS,Vineas,vr- bes lummopere miratur, eo quod nihil putet diuitiis esse nobilius, nihil abiectius inopia. Secundo, perpende seculo, an reuera munisspassi cudi opibus omnibusque deliciis suisita exadurare cor humanum , ut acquiescatr

Non certe quia mundi sectatores, quo plus habent non amplius habere desiderant,& e limsatiari nequeant partis,ad veram animi quie- tem nunquam perueniunt. At religiosus, qui neque proprium quicquam habet neque habere desiderat, victu & amictu modico contentus vivit, eoque similior est beatis in coeso: ut enim hi sua gloria omnes contenti in coelo uiuum, sic ille paupertate religiosa contentus

λεβ tb, degit in terra, & ideo fortasse a Christo di-D chum est pauperum spiritu non futurum, sed

iam esse regnum ciniorum.

MEDI

416쪽

MEDITATIO IV. De utilitare religiose paupextatis.

Considera mirabiles eius utilitates, nam primo tollit superbiam, & alia multa vitia quae homines oecasione opum committui, vel potentiae quae opes comitatur, 1. Valet ad peccata praeterita expianda & delenda hominem inutili rerum terrenarum solicitudine liberati . . virtutes fere omnes inducit ut tem- perantiam, modestiam ,& maximὸ humilitatem , quae est eius velut germana soror, mellit animum ab amore huius mundi , omniumque eius voluptat δέ traffert in amorem rerum coelestiu ut dicat: Non habemuου his Muntatem , sed futuram, quia in eoelo est,inquiri- min, 6. hominem pexsectum reddit in hac vita

omnia, & capacem magni thesauri in eoelo,ut ibidem additur: Et habebis thesaurum in coelo. Considera, qui religiosias voto paupertatisse & quicquid in mundo habere potuit, tradit Deo, & ne aliquando tergiversari queat voti, vinculo se ad paupertatem obstringit, Deum' vicissim se illi consecrare , & omnia ad vitam' necessaria stondere , sicut olim in peribna. Aaronis se facturum recepit, eum dixit se patrem & haereditatem eius fore , intelligens in I 3. hoc typo omnes religiossis. Nam si volacres tanto studio necessarium victum is pullis

conquirunt,. non putandum est creatorem V

lucrum & hominum , ac proprium religiosorum Patrem suorum religiosorum nitorum, quae in caenobiis velut auieulae in nidis

cibum quotidianum praestolantur obliuisci.

417쪽

a Meditationes de

Non credendum est, veste necetaria destis. tum eos,qui propter ipsum omnibus corporis commodis se exuerunt nihil retinentes proprium. Itaque si tu non desis DeQ, nee Deus deerit tibi. Considera etiam si religiosiis nihil proprium sibi vendicet, omnia tamcn nccessaria ad victum amictum & habitationem, ut cura, sit solutior,aliorum studio obiter ut verum sit illud Apostoli in eo, Nihil habemas is ominnia possidentes,et .si in alio iter instituat,omnea eiusdem ordinis fratres, licet ignoto omnia earitatis officia deferunt, eo Ib im nomine . quod audiant eiusdem esse matris, id est, rei gionis filium : & experitur verum esse promissum Christi de centuplo in hac vita, quia

centum imo mille domos reperit pro una,sua etiam meliores. 3 .cibus M potus etsi moderata sint, tamen ex amore et paratur,& ad mensam a seruis Dei desertur. Quicquid apponitur,edit S bibit omni suspicione seclusa, quod nullus potest Princeps. 4- in sene. maiori in reuerentia habetur, M tractatur, lices laborare non queat commodius perpenditur enim non quid praestet, sed olim praestiterit. s.in aegrit dine maiori studio & amore ei seruitur, quam, Dominis laeularibus. Medici praescripta ibi

accurate seruatur, s periculam vitae sit, tempestiue monetur, & sacramentis munitur noctu diuque praesto adsent custodes & monitores, omnium fiatrum precibus commendatur ac tandem septus orantium corona cum- indulgentia plenaria ordini concessa in morte ad coelum transinittitur.

MEDI

418쪽

MEDITATIO V.

De praestantia religiose ca litatis.

Considera primam eius excellentiam es- x. se, quod hominem, quoad fieri potest

restituat in priorem statum, in quo conditus est, eaque puritate Ornet, qua claruit in para diso terrestri, hoc est, ut caro obsequatur spiritui, nec quicquam homo turpe opere, verbo , vel cogitatione designet, & pars inferior

quae dicitur sentiens, non obstrepat superiori, hoc est,rationi. Secundo, est, quod reddat secundum omnes S. Patres simillimum angelis, eo quod carnis vinculis alligatum esse, L non secundum carnem vivere, ted secundum spiritum reputent,non humanum sed angelicum. Immo S. Bernardus , & s. Chrysostomus au- Di. x. dent affirmare aliqua ex tarte maiorem esse C.. de

Iaudem hominis casti, quam geli, huius si Vietiis. quidem castitate esse sceliciorem quidem, sed' illius fortiorem, huius nauuralem quasi & nece Variam, illius vero liberam & voluntariam. Considera & tertiam excellentiam, quod hominem religiosum, ut vult S. Basilius, &Climaehus,Deo reddat simillimum,quantum quidem fas sit homini, Deus enim natura incorporeus est, incorruptibilis & purissimus, cum ergo anima ipsa natura incorruptibilis 3e pura ipsum corpus ad eandem euritatem &integritatem per castitatem attrahere conetur

non aliud facis,quam quod similitudinem Dei. incorruptibilis in se velut in speculo mundissi- mo exprimat, & hominem quasi diuinum faciat , in carne carnis quasi eXPenem. 2. nota Q

419쪽

adi os altatrones aehoc bonum tantiim, tam fuisse a natura humana desideratum, ut antiquus serpens in paradiso nihil aptius repererit ad primos pa-Gene.3. rentes illiciendos, quam promittendo : E ita

sicut Dy.Sed quod falso promissum est ab eo,

qui praestare non poterat,& ea via qua praestari non poterat, hoc per castitatem religi sus vere tenet & possidet: eoque perfectius quo eius castitas est persectior aliorum, ut

εoniugum, viduarum & Virginum castitate. . Considera quartam excellentiam eius esse quod haec castitas inter eximia Dei dona,quae non humana, sed diuina tantum virtute nobis - contingunt,numeratur.Vnde Sapiens : Sciuit, Sap. I. quoniam aliter non possum esse continent , nisi Dein det. Vnde S. Patres docent illam virtuistem supra naturam,& supra omnem legem,&ideo neque in veteri, neque in noua lege imperatam. Excellentia autem huius virtutis nascitur ex summa difficultate,quam anima horiminis habet in coercendis ic frangendis importunis hostis duplicis insultibus, domestici videlicet, id est carnis, quae continuo noctu . diuque pugnat aduersius spiritum,& pugnabitusque in finem vitae. Deinde externi, id est, daemonis, qui nullo alio peccato pIus gaudere. dicitur secundum quosdam , quam impudicitiae : ob quam pugnam exclamat Apostolus, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore

mortis huims.

De υι ilitate religiose cassisatis.

I. Onsidera eo nomine relisiose utilissima esse,quod eius beneficio .infinitis libere-

- . ' tur

420쪽

Religiosorum. a

tur molestiis:& primo quidem earnis, quae ubi vel minimum obtinet imperium,etiam sapie tes, ut liquet in Salomone in barathrum viti rum praecipites agit. Deinde, familiae gubernandae, quae tantas is pe dissicultates adiunctas habet,ut redigat ad desperationem. Patri familias enim incumbit curanda uxor,liber Ium educatio, collocatio filiarum, necessariarum rerum procuratio, ut famuli & ancillae ossicio tuo fungantur, ut omnes probi sint &pij. Taceo varia incommoda & infaustos ea-ius, qui quotidie vel uxotis protervae, & litigiose, vel liberorum inobedientium, vel cognatorum litigantium causa incidunt. Religiosus autem velut coeli ciuis sua vocatione contentus aliis necessaria ei curantibus tantum suae saluti procurandae vacat.

Considera, si quis noctu diuque cum imitiani fera commoraretur, eum in luculento vitae discrimine futurum, ne aut morsu, aut veneno conficeretur, nisi os ei occludere possit, ne morderet, aut virus effunderet. Lias ergo seram nullam ferociorem, aut virulentiorem esse carne nostra , eum qua quoniam continentur versari cogimur, non dubium est quin anima nostra in magno versetur periculo. Vt ab hoc periculo eam vindicat castitas, nam concupiscentiam eius, quae est Os

belluae vinculo voti abstringens, facit ut mor dere vel venena fundere non p6ssit. Secundo, Perpende castitatem beneficio religionis Maliis praesidiis munitam, ut fortius crucifigere per eam possit religiosus carnem cum con cupiscentiis, ac etiam omnia mundi & daemona ela ignea ad eandem inflammadam coniici

SEARCH

MENU NAVIGATION