R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

I 42. De Caelo , se Mundo.

'graurrat, quippe summe leuis quatuot igitur sunt di ferentiae qualitatum mori icium, & totidem materiae, secundae videlicet quadruplici vi motiua assie .

Textus Aristotelis.

Figurae autem cause non sunt, ut auisursum, aut deorsum absolute ferantur,oc. Expositio textus. A Liquorum sententia reiecta, duplicem dubit,

tionem Aristotelis proponit , & soluit in hoc capite.Falso itaque existimarunt nonnulli, figuras in causa esse,cur alia sursum,deorsum alia serantur.Licet enim figurae multum conferant ad motuum celerita tom,& tarditatem,ipsos tame motus per se haudquaquam efficiunt.in dubium diando vocat Philosophux cur grave' corpus latae figurae aquis innatet, cum tumen aliud milius graue rotunda , seu oblonga figura

praeditum submergitur'Cur item particulae grauium corporum in aere suspense volitem λ Quibus dubiis x pondet Aristoteles rete solutione Democriti, iδae ducentis ad atomos calidas ab aqua emissas utriusque rationem esse inquiens , quia ut corpus per aerem,vel aquam descendat, ea diuidit, & rumpit, sed corpus latae figurae difficilius diuidit elementum se tectum , quam alia aliis figuris praedita,cum sua latitudine multum de subiecto corpore comprehendat, quod proinde magis sectioni resistit: minutissimum etiam corpus in aere suspensum minoris virtutis est ad dirumpendum acrem, Is aquam, quam haec , Ut

562쪽

Lib. IV. Cap. VT. Qui s. I. diuisioni repugnent. Mirum ergo non est, si suspensa

sustineantur.

De Miuragrauitatis, Hr leuitatis simplicium

corporum. O Mnia, quae his sex praecedentibus capitibus tradit Aristoteles, duplici quaestione examinanda

sunt,ita ut nihil eorum , quae ad naturam facultatum motricium elementorum enodandam spectent, missum faciamus;& in hac quaestione breuiter explananda est natura grauitatis,& leuitatis. Quid scilicet grauitas,& leuitas sint, & quomodo inter se, & ab alii differant,circa quod communis sententia est , grauitatem,&leuitatem esse qualitates secundet speciei realiter,& specie distinctas inter se, & , substantia. Primum probatur, quia istae virtutes simi principia immediata lationis a medio, & ad medium. Ast omnis facultas, quae est principium proximum operationis, spectat ad secundam qualitatis speciem,cum potentia sit, vel in potentia,ad eam igitur pertinet grauitas , &leuitas.Quod vero realiter distinguantur a substantia,

inter se,demonstrat mutua separatio experimento comperta.Est enim leuitas in uno subiecto, & graui tas in altero,& utraque deperditur,aut remittitur, eadem persistente substaotia aqu*v. g.vel aeris: immo econtrario etiam euenit, ut videre est in speciebus consecratis,in quibus grauitas, de leuitas percipitur, cum tamen substantia panis , & vini iam evanuerit. Cuius ratio a priori est,quia grauitas, dc leuitas teste Aristotele secundo de partibus animalium, cap. I. t

laque annuente schola Philosophorum, cosequunchr

563쪽

qualitates activas elementctrum. At hae separari optime queunt ab illorum substantiis, & inter se naturae viribus.& separatae existere absoluta factoris lege: igitur,& facultates istae motiuae utrunque habere possunt, ac proinde realiter a substantia, & inter se distinguuntur, ut res a te: hoc enim euidenter conuiniscit mutua extremorum separatio .Denique quod grauitas, & leuitas specie inter se differant, probatur sasubstantia enim non modo specie,sed &praedicamento dissidere nullus iam ambigit in primo ex Aristotele qui id expresse docuit 1.Physicorum cap. 6. lib. 8. cap.

8.& lib. I. de caelo,cap. L.& 3.vbi D.Thom.& cum illis Omnes alij Doctores. Deinde ratione,quia hς faculta, tes consequuntur per se corpora essentialiter diuersa,& diuersam semper exigunt primarum qualitatum temperiem in ordine ad diuersum motum locumque diuersum,& oppositum occupandum: essentialiter ergo inter se differunt. Ex principiis enim adeo diuersis in ordine ad fines, & effectus etiam diuersos , nequit per se eadem vis ortum ducere. Id quo confirmatur ex diuersitate motuum sursum, & deorsum, quorum sunt principia:vel enim,ut s. Phy sicorum qu st. I.probauimus, hi motus differunt specie, vel saltem modus

adeo diuersus causandi illos sussiciens est ad distinctionem specificam principiorum inter se inducendam,aut inserendam.

Rogabit fortasse quispiam, an grauitas terrae , &aqua specie inter se differant,& similiter leuitas ignis& aeris:&assirmantem partem multis probant recentiores aliqui,quorum praecipuum fundamentum est,

quia grauitas terrae, Zc aqua: & idem est de leuitate ignis,& aeriua diuersis principiis essentialibus , & adiueisa primarum qualitatum temperie, per se dima--nt, ac in diuersa loca natura sua inclinant, nempe gra

564쪽

grauitas terrae ad centrum uniuerit, grauitas vero

aquae ad superficiem conuexam terrae: igitur specie inter se differunt, ob hanc enim rationem specie dii stinguitur grauitas a leuitate. Confit matur,quia grauitas aquae,& leuitas aeris non sunt simplices iacultates,sed mixtae;grauitas vero terrae,& leuitas ignis simplices sunt. Ast facultas simplex, & mixta nequeunt esse eiusdem speciei ,,ut in aliis omnibus per se pater, igitur nec gr uiras terrae,& aquae, aut leuitas ignis,&aeri; eiusdem sunt speciei. Maior videtur exprcssa ab Arist.cap. .& s. proxime praecedentibus,asserente aerem,& aquam partim esse grauia, partim leuia,& extremorum naturam participare,quae quidem elementa extrema simpliciter talia sunt; id quod ex eo etiam constat, quod aqua a loco terrae ascendit,& aer a loco ignis id escendit: sacultas ergo motrix cuiuslibet elementi medii principium est motus sursum, deor

sum, ac proinde mixta, & specie distincta a facultate

cognomina elementi extremi.

Mihi tamen probabilior semper est visa opposita sententia, quam tradit Philop.ut refert Simplicius a.

huius operis commentario II. & communiter reiscipiunt recentiores. Ratio vero,quae me ad hoc asserendum impellit, sic efformatur.Nefas est multiplicare entitates, perfectionesve essentiales,nulla urgente necessitate; ast necessitas nulla cogit constituere duas grauitandi , aut leuitandi potentias specie distinctas, fas igitur non est, eas distinguere. Minor in qua tota posita est difficultas elucidatur, quia grauitas, teste Arist. cap. i .huius libri,& sequentibus, cui Omnes co- sentiunt, est principium motus deorsum, seu ad mediumin leuitas principium motus sursum, seu a m dio : grauitas terrae aquae sunt principia: morus deorsum eodem modo,& lcuitas aeris S ignis olusi Mm

565쪽

sursum ; ergo non sunt ponenda principia specie diuersa. Minor proxime praecedens demonstratur, quia pars aquae E superiori loco dilapsa innato pondere seorsum fertur per eandem omnino lineam, qua desicenderet terra indidem emissa, solo intercedente di scrimine maioris, vel minoris Veiositatis, quod ce tum est non sufficere ad distinctionem specificam

principiorum inferendam.Confirmatur,quia grauitas aquae non solum est principium naturale motus deo sum,sed etiam motus ad centrum uniuersi, quantum est ex se,si grauius aliud corpus non supponatur: igutur tqra tua est causa motus deorsum in eundem locum,& eodem modo, ac grauitas terrae,ac proindς eiusdem speciei cum illa. Illustratur antecedes,nam si terra superna vi a loco inferiori extraheretur,vel corrumperetur , aut in ea foramen aliquod ad centrum seque mundi constitueretur proculdubio aqua suae relicta naturae, ea, qua pollet grauitate, ad centrum occupandum descenderet; ex quo euidenter inferri videtur, grauitatem aquae, & terrae eiusdem esse speciei , & talum accidentaliter differre penes maiorem vel minorem intensionem,& idem prorses est deleuitate ignis, & aeris, id quod ex solutione fundamenti

oppositae sententiae constabit clarius:cuius prior antecedentis pars distinguenda est: principium enim grauitatis terxae, & aqua tam remotum quam proximum diuersum essentialiter est secundum se, & quasi

materi aliter,non xame formaliter,& in ratione principii illius : est enim substantia aquae, & propria priNInarum qualitarum conivgatio grauitatis principium

in ordine ad motum deorsum eiusdem omnino rationis cum motu naturali terrae, ac proinde in ratione

sermali principi, utraq; conuenit.Quod autem additur de loeoru diuersitate,ex dictis constat,esse intelli-

566쪽

gendum ex suppositione, quod terra grauior in centro uniuersi constituatur secus vero si inde extrahatur aut locus detur aquae descendeti,tunc enim ad centruVsque aqua pertingeret,quod aliter accidit in corpore leui,&graui,ut per se constat,& ideo grauitas, & leuitas specie inter se dissidet,ut diximus. Ad confirmationem vero neganda est prior pars maioris propositionis,quod scilicet grauitas, & leuitas aquae,& aeris mixtae sint,quin potius sunt omnino simplices, ut co-tra Niphium, & alios docet Mai sit.a.de generatione qu.7. Alberi.de Saxonia lib. 3.de caelo quaest. I.& supponit D.Thoatb i. huius operis lectione 4.& amplectuntur recentiores.Probatique poteritum quia qualitas mixta secunda est propria corporis mixti suppones mixtionem primarum qualitatum contrariarum, rum, quia auctore Arist. I. de caelo c.a. corpori simplici,quale est quodlibet elementumAcinuenit motusiimplex: de huius autem ratione est, ab una simplici Potentia prouenire. Arist. verδ in confirmationem maioris adductus solum contendit, aquam non esse simpliciter grauem,& aerem simpliciter levem com

paratione extremorum,hoc est aquam non esse maxi, me grauem, sed comparatione terrae leuem reputari,no quia in se aliquid leuinatis habeat, sed quia minori grauitate quam terra praedita est. Eo modo, quo in praedicamento qualitatis potentiam debilem comparatione potentiae perfectioris impotentiam appellainuit.Cum igitur aqua 1 loco terrae ascendit,& descenis dit aer ab ignis loco, non a propriis virtutibus moi uis id euenis ed ab extrinseco impellente, terra scilicet,aut igne ratione maioris grauitatis,vel leuitatis: neque aliud principium confingere necessarium est, cum assignatum sussiciat, maxime cum grauitas non sit principium contrariorum motuum, & idem est det

567쪽

s S De Caelo Munda.

leuitate. Ascensus tamen aquae v.g. loco rerrat vere contrariatur descensui eiusdem ad eundem locum, immo ab eo differt specie,ut s. Physicorum probaminmus, igitur nequeunt prouenire ab eadem grauitate, vel ab eadem leuitate, in quo nobis non probatur sententia Patrum Conimbricensiu hic quaest.2.art. 2 Quinimo in uniuersum mihi verum videtur, nullam grauitatem, aut leuitatem, etiam mixtorum corporum proprie mixtam este, sed simplicem,ac proinde omnes grauitates inter se esse eiusdem speciei, &omnes inter se leuitates. Probatur assumptum, quia licet grauitas, δ4 leuitas possim simul eodem mixto corpori secundu diuersas partes, aut etiam secundum eandem in gradibus remissis,conuenire,& ex mixtione quatuor primarum qualitatum ortum ducere; n quam tamen grauitas secundum se dicitur propriὸ mixta leuitati, neque leuitas grauitati,neque hoc neri potest, sicut neque quod calor secundum se misceatur frigori,utpote,quae diuersae qu*litates sint,& contrariae ad effectus contrarios inclinantes. Quod autem subiectum mixtum sit, ac mixtione primarum qualitatum affectum extrinsecum est grauitati,& leuitati.& quod parum naturas,& entitates intrinsece no immurat : atque adeo grauitas, & leuitas secundum se

semper sunt qualitates simplices, sicut calor,& frigus; ac proinde gr uitas quaelibet quantumuis remissa, &simul existens in subiecto cum leuitare, semper est eiusdem speciei,& leuitas similiter. Quamuis verum sit, has facultates extrinsece dici posse aliquomodo mixtas, scilicet ratione subiecti mixti, & mixtionis primarum qualitatum,etsi in se maneant eiusdem r/tionis semper subiectum tamen utranque participas, aut virtus motiva illius, quarenus grauitatem,& leuitatem compkctitur,proprius rationem mixti sortiuntur.

568쪽

tur.Ex quibus constar, ea quae diximus de grauitate, α leuitate simplicium corporum optime adaptari posse grauitati,& leuitati mixtorum secundum se,quet ex illis coalescunt.

tauomodo elementis facultas motrix conueniat, ct an in naturalisus sedibus grauitent, imel leuitent. CIxca priorem propositae quaestionis partem,pauiscis statuamus oportet id, quod communi Doctorum calculo cum Arist.cap . proxime praecedentis recipitur, videlicet ex elementis duo esse leuia, duo grauia, alterum summe & simpliciter leue, alte. xum summe & simpliciter graue, id quod hac ratione demonstrari potest. Nam illud corpus dicitur graue, ut etiam tradit Aristoteles i. huius Operis capitul. 3. quod ad medium mouetur, & aliis naturaliter. subest; leue vero, quod mouetur a medio, &aliis supereminet : sed terra, & aqua ad medium seruntur, aerique, & igni subesse exigunt, aer, & ignis cientur a medio, & aliis naturae lege praeeminent:illa' igitur grauia, leuia haec asseramus, Oportet. Praeterea ex eodem Aristotele supra , grauissimum corpus, seu quod idem est, graue simpliciter , est quod aliis omisnibus substat,leuissimum vero, aut letie simpliciter, quod supereminet omnibus,quae sursum feruntur: ast illud tantum conuenit terrae,hoc igni,ut per se costar, curn illa ad centrum uniuersi,hic ad Lunae concauum sponte propria seraturrigitur elementum terrae summe graue, ignis vero summe leue necessatio existin hoc aurem intelligendum est de elementis suae natu-

569쪽

y s o De Caelo,o Mundo.

rae relictiς, aut in sua puritate , sic enim nihil terra

grauius, aut igne leuuis reperietur, cu eorum beneficio mixta grauia, dc leuia existant. Secus est, si viciniorum elementorum concretione permixta sint, Zeideo plumbum , aurum, argentum, & quaedam alia grauiora sunt terra,quae apud nos est,non tamen terra prope centrum Oblitescente:terrestris etiam ignis, ad concauum Lunae non ascendit,& propter contrariorum Obsistentiam,& ob exhalationem terrestrium per mixtionem. Praeterea animaduertendum est, duo elementa

media non excludi ratione summae grauitatis, &su inmae leuitatis, ex eo quod aqua aliquid habeat leuitatis, & aer aliquid grauitatis: hoc enim plane falsum est, alioqui non conueniret illis motus simplex, cum hic , virtute motrici simplici effici debeati

ut supra ex Aristotele tradidimus ,& haec elementa non simplicia corpora, sed mixta potius essent appellanda : nec ad unum tantum locum per unam sim plicem lineam nata essent moueri, quae plane absurda sunt, & naturae corporis simplici manifeste Contraria. Dicuntur igitur elementa media, dc non summe , aut simpliciter gravia', nec leuia, quia me dium sua natura exigunt locum, & non subesse omnibus,aut praeminere:Ob quam tantum rationem appellantur ab Aristotele capit. . leuia,vel grauia comparate , quia sedes elementi medii respectu inferioris superior , respectu superioris inferior merito

dicitur, unde virtus motiva aquae comparatione terrae quodammodo leuitas apparet, quia ad locum supra terram inclinat, relate.tamen ad ignem , vel aerem grauitas nuncupatur, quia ad inferiorem locumducit, & idem est de facultate motrice aeris, si conferatur ad extrema elomenta, ut patet: secundum

570쪽

Lib. IV. Cap. n. Ei 2. II. 1, i

te tamen, ac simpliciter terra grauis est, leuis aer , ut diximus. ' . Ex dictis inferre licet, quinam motus naturalis

sint elemetis,qui violenti,qui praeter naturam:in Vniuersum enim quoties elementum graue descendit proprio pondere naturaliter mouetur, utpote innata facultate, idem est, quoties leue ascendit: cum tamen graue sursum, deorsum leue tendit, per vim id accedit, nisi forte ad supplendum vacuum id contingat,si quidem in eo casu motus euenit a principio extrinseco pata proprio pondere active renitente, quod verum habet de quolibet ascesu grauis, & des censu leuis, etiam si aqua a loco terrae ascendat, des Cendat aer ab ignis sphaera , semper enim elusinodi

motus erunt contra internum impetum propriae grauitatis, vel leuitatis, quae determinate sursum inclinat, aut deorsum , At diximus civ. i. si vero motus Eueniat circa proprium elementi iocur ita ut nec st 1centus, nec descensius,led partes cum eadem prorsus distantia inter se,& ad centrum,qua relictae quiescerent omnino, in orbem moueantur, ut contingit

in motu, quo ignis rapitur ab orbe lunae, elusinodi

motu S, nec naturalis, nec violemus dicendus est,sed Praeter naturam,quia nec a principio intrinseco acti-uo, nec passivo,cum ad id elementum nullatenus inclinetur , nec ab extrinseco cum reluctantia passi. cum nec sit contra virtutem motricem elementi propriam , neque alia virtus obsistens apareati. Superest igitur , illum motum futurum praeter naturam elementi, hoc est nec nat ura ipsa exigente, neque Iehbtente. Ex quibus principiis haud dissicile erit , silai- 'cium ferre in specie de singulis elementorum moribus , quos sigillatim recensere, & operosum & uita, tile cenicos

SEARCH

MENU NAVIGATION