R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

32. . De Ciuo,se Mundo. Hanc sententiam multi hoc tempore indiscriminatim amplectuntur, amplexique sunt a tempore Aristotelis omnes sere Philosophi,& Mathematici; quae probari solet multis argumentis. Et quod non moueatur motu circulari demonstratur primo ex Seriptura Ecclesiast. cap. I. Terra autem maternum stat oriatur Sol,st occidit,st ad locu suum reuertitur, ibique ren scens orat per meridiem Et demdem Sole dicitur PS.

I 2. Exultauit ut Gjas ad curredam viam,ctc.Quod verum nullatenus esset, si Sole quiescente terra in or- ἰὸem circumuolueretur, quo certo ad rem praesentem

confirmandam nil clanus dici potuit. Ratione id ipsum probatur primo , quia nequit terra circulariter moueri naturaliter , nec inspuetur vita extrinseco impressa; nullo erm modo. Antecedens ostenditur, Terra enim natura, vix in te, & pondere deorsum se tur , ut constat ex partibus terrae , loco superioti d missis,& tamen eadem est inclinatio totius simplicis,& Mementaris, ac partium illius:ergo natura sua & a Virtute propria nequit terra circulariter volui; cum nequeat eidem corpyxi simplici duplex motus naturalis a principio intrinseco conuenire; sed neque Wrra mouetur in gyrum ab extrinseco, tum quia nullum

est moves, quo hoc motu moveatur tota terra,tum quia talis motus esset violentus, cum eueniret ab extrinseco reluctante propria grauitate, & nullum violentum perpetuitatem patitur. Prςterea probatur,quia si terra circulariter moueretur a Septentrione ad Meridiem,aut econuerso,fieret inde contra id,quod experimur , urbes horis singulis mutare distantiam ad polos,& nunc nos Articum intueri, postmodum An- tarticum: si vero ab occasu in ortum,vel e contrario, sequeretur singulis noctibus easdem stellas nobis diuerso tempore occidere, & nasci: nec certo posse ab astronia

552쪽

astronomis obseruari solis & lunae eclypsis. si quidem pro hemisphaeriorum diuersitate, planetarum, & θ-derum aspectus quo ad nos variari necesse est, quibus

sane manifestum experimentum aduersatur. Denique nullum corpus inanimatum a propita virture mouetur circulariter in proprio loco, nec a motore extrinseco in ordine ad propriam perfectionem ; cum liaec potius sita sit in permanentia in loco naturali,sed neque est finis extrinsecus , in quem motus circntaris terrae ordinari possir,sicut contingit in motu caelesti, igitur terrestris globus nulla ratione in orbem cietur,id quod ex dicendis amplius constabit. In uni uticium tamen,quod terra in medio mundi nulla ratione moueatur,probari potest primo ex sacris literis, quae omnimodam terrae immobilitatem videntur plane commendare. De ea enim dicitur Pial. 74. Ego confirmaui columnas eius, Iob 16. ui appendit terrambuper nihilum. Sed expressius Psal.91. Fimami orbem terra,qui non commouebitur idem habetur Psal. ros. Massi terra superstabiliatatem siuam , non inclinabitur in seculum s usi. Et Paralipom.cap. i6. Devi fundauit orbem -- mobile .Quid expressius pro praesenti instituto Ratione probatur de motu recto: nam aut terra moueretur

in medio mundi motu recto per propriam virturem, vel ab extrinseco inotore:yeutrum dici potest, quiencit igitur omnino. Antecedens probatur, quia virtus motiva naturalis terrae est sola grauitas, sed haec solupotest esse principi u motus deorsum, ergo per ea ne inquit terra sursum ascedere. Ast si terra in cerro mundi moueretur per lineam rectam,plane ascenderet, siquidem a centro mundi omnium locorum infimo recederet, accederetque ad locum caelo propinquiorem ac eleuariorem: proinde igitur repugnat naturae viribus in centro terram motu recto moueri a proprio

553쪽

pondere, & tamen illi non conuenit alia vis motrix, cum vni corpori simplici une mopiua facultas, unusque naturalis motus tantum competere possit, sicut constat,partibus ipsius terrae couenire. Quod aute ab extrinseco terra in centro no cietur, ex eo liquet pri- mo,quia talis motus estet violetus, ut pote ab extrinseco impressus,terra ipsa proprio pondere reluctante, ac per consequens nequiret esset diuturnus. Deinde non apparer, , quo terra extrinsece impelleretur,cum non sit aliud corpus grauius, quod eam cogat,l uminfimum deserere,nec a caelo is motus prouenire potest; si enim caelum raperet terram non linea recta,sed in orbem secum serret. Denique hanc partem efficacissime suadent experimenta illa Mathematicorum in secundo argumento adducto ad motum circularem terrae relegandam.

Haec secunda sententia communis Philosophorum verissima est,terrae siquidem immobilitatem, denatiua eius grauitas, & inclinatio persuadent, & experientia indicant ,& relata Scripturae testimonia ita confirmant, ut praedictum , terra motum excludere necesse videatur,vnde,quae de motu trepidationis ab

aliquibus Philosophis dicta magis ostendunt, disputantium acumen arguentium exercent ingenia, quam fidem mereantur, & terrae trepidationem sta biliant.

Et probatur primo,si enim terra cuiusuis ponderis accessu aliquo modo trepidaret, quo maior fieret additio, maior resultaret motus, qui nullo modo sensibus posset occultari , &cum tam multiplex sit indequaque in variis terrae partibus ponderis additio , ut dum copiosissimi exercitus inter sc praeliantur, aut

magnis ventorum flatibus aurres,aut cacumina montium concutiuntur aut terra paulo ante sicca plumali a

554쪽

libus aquis madida se ipsa grauior existit, tam multi-

Plex, variaque esset terrae trepidatio, ut non minus illa trepidationis motu , quam ventorum flatibus unda maris hinc inde agitaretur: at terra nec trepidare,

nec contremiscere sentitur: quis enim ex his, qui hocu struunt huiusmodi trepidationem expertus est, quo solum argumento Pythagoricum illum caelestium orbium concentum reiicit Arist. Probatur secundo ex solitis terret montibus,qui per vim rerrae solent accedere ex ingenti copia exhalati num terrae cauernis inclusa, siue ibi genita, siue aliu- de delata, quae Solis ardore, & maxime ratione anti- peristasivintrorsus collecta nimis rarefit:quapropter

sursum ascendere conatur, Occluso tamen exitu, nec

patentibus meatibus superpositam terrς partem magno impetu; nec sine ingenti strepitu interdum con- Cutit,agitat, sursumque ascendere cogit,de quibus ex instituto disserit Arist. i. Meteororum , c. 7. & experientia patet cum aer terrae inclusus conatur erumpere saepe concussis montium sundamentis ,& euulsa magna terrae parte, etiam urbibus excidio est, solum illam partem terrae,quam siua commotione concutit,& eruptione labefactat,contremiscere; reliquas vero

etiamsi propinquae sint, omnino quiescere,nullusque est huiusmodi violentus motus,qui non percipiatur. Quis ergo dicat minutissimi ponderis additione,

hanc terret bilancem in alteram partem vergere:tanta vero erumpentis aeris concussione eiusdem terraemotum non posse sentiri.

Probatur tertio,ex doctrina Aristotelis qui lib. 2.

caelo in fine docet, contra rationem esses terrae propriam quietem non concedere , sicut igni in propria sphaera, & cap. 3. eiusdem lib. docet, ex eo quod caelum circularitet mouetur, egere centro immobili, &

555쪽

lib. .c. I.docet,terram In superum locum non tende-

te.Testimoniis autem eiusdem Aristotelis, quae in co-trariism citari solent facillime potest satisfieri, de ini- pulsu enim virtuali.& de propensione natiua terrae ad 1uum centrum accipienda sunt,ut legenti aperte con stabit. Illis enim Philosophus terrae propita quierem potius probar, quam aliquem ipsius motum stabiliat. Probatur quarto, quia globus ex terra, marique compactus ut altitudines montium, valliumque depressiones manifestant non mathematice,sed physice considerandus est,quamuis ergo addito,aut detracto quolibet pondere centrum terrae mathematice sum ptum variari concedamus, & ita censeatur terra ponderibus librata suis, ex mathematica consideratione motus physicus eliciendus non est,sicut ex non dissi- , mili argumentatione male inferebat Zenon, 3. Physim possibilitatem motus per continuum ob infinitatem partium & punctorum,quq redderet spatium impertransibile,quem Aristoteles confutauit,& nos,nostra, ipsiusque experientia facillime consutamus, qua experimur nos moueri,& spatium quodcumque pertransire, ita adstruentes, talem trepidationem nostra& ipsorum quiete conuincemus. Nativa ergo grauitas terrae cum maxima sit θ essi. eit,ut ea locum maxime , caelo remotum,hoc est,meis dium mundi apperat.& naturali nutu eo feratur, ibique fixa conquiescat, ne aliorsum , nisi per vim educi possit:siquidem oporreret illam,quocumque motu vel trepidatione e cen- Iro vergerer,contra nat amascendere.

ARIS

556쪽

ARISTOTELIS

STAGIRITAE, DE CAELO,

Rosequitur Philosophus in hoc libro eandem simplicium corporum disputationem, de eorum praesertim facultatibus motivis, grauitate scilicet, & leuitate accurate tractans, nec non de locis,ad quae his virtutibus feruntur,& hic est praesentis libri scopus, qui proinde longiori non indiget praefatiuncula.

Textus Aristotelis.

Degraui autem atque leui, quid es utrumque, dro quanam es natura i orum, consi

deremm oportet c. Breuis expositio textu S. Ρostquam Philosophus in capitis limine demonstrauit disputationem de elementis quatenus grauia.& leuia sunt, ad naturalem Philosophum propria pertinere,cum ad motum ordinentur, cuius consideratio,ad illum spectati docet graue, & leue non com parate solu accipi debere,ut antiqui usuparunt,sed et-

557쪽

1 3 8 De Caelo, o Mundo.

iam absolute,pro eo scilicet, quod naturaliter tendit in medium,&quod a medio sursum fertur. Sine fundamento enim antiquiores aliqui inficiati sunt , dati locum sursum,& deorsum: exuremitas namque, qua est ad concauum caelestis sphaerae, plane sursum existit, deorsum vero , quod illi respondet in medio

uniuersi.

. Textus AristoteliS. . Eorum igitur, qui prius ad horum consederatione, venerunt, sec. Expositio te Xtus; REfert Aristoteles in hoc capite aliorum Philosophorum placita circa corpora grauia, & leuia qui quidem non exposuerunt,quid graue, aut leue sit absolute,sed comparate ad alia. Plato in Timaeo asseruir, grauius id esse, quod ex pluribus partibus eiusdem generis constat; leuius, quod ex paucioribus: quod ex eo coarguit Arist.quia nullam facit metione de corpore simpliciter graui, & leui; cu tamen ista cς-teris natura priora sint: deinde, quia ex eo sequeretur, quod maior ignis plus grauitatis haberet, minor plus leuitatis:immo & maior portio aeris grauior esiser,quim minor aquae,quod patet esse falsum,& ideo Democritus. & Leucippus propius ad veritatem accedentes,arbitrati sunt;causam grauitatis, & leuitatis esse solida in aliorum compositionem venientia, ita tamen ut grauitas a pleno corporum proueniat, le- uuas vero . vacuo corporibus intercepto. Quod veiu

558쪽

Lib. IV. Cap. III. Textin expositis. y 3 9

insessiciens refutat Aristoteles. Potest enim' esse maius solidum cum maiori vacui copia, & in magno igne tot possimi esse partes solidi ,quot in exigua terrae portione:cum tamen haec grauior sit, vel ipso testante experimento,nonnulli, qui vacuum negarunt aut grauitatis, & leuitatis non meminerunt , aut illoώxum causas non attigere.

. CAPUT III.

Explanatio teXtus. ACcedit iam Aristoteles ad propriam sententiam explanandam,& prius supponit lationem, sicut

alij motus versari inter contraria, & non e quouis in I, quod uis tendere,& lationis sursum,& deorsum , non omnia corpora capacia naturalitet e Isse, sed grauia dumtaxat,& leuia,quae ad hos motus, & illorum terminos , dicuntur esse in potentia, & ideo per illos perfici, dum 1 fenerante movemur, quia proprius . locus propria corporis perfectio est, continens enim habet rationem actus , & persectionis: grauia igitur& leuia deorsum feruntur, & sursum, quia ad talem motum saeuitatem naturalem grauitatis, &leuitatis sortita sunt,& qui de valde perfectam,re ideo latio absolutissimus motus est,ut pote ortus a re suam persectionem absolutionemque obtinente. Ratione ergo harum facultatum corpora in loco inseriori , vel supero , consistunt, aut ad illa tendunt, nullo existente impedimento ; & quia hae virtutes cum substantialibus formis a progenitoribas concessae sunt, ideo

559쪽

s go De Cato, se undae

ideo motus grauis & leuis a generanti prouenire di

cuntur.

Textus Aristotelis.

Disserentias autem, se ea quae, accidunt circa ipse; nunc dicamus oportet,ctc. Explanatio textus. Assignat Aristoteles discrimen simplicium corinporum inter se,prout grauia,& leuia sunt, quo rum aliqua,terra scilicet, & ignis , simpliciter grauia, & leuia existunt: alia vero, ut aer, & ignis talia sunt comparate,leuia scilicet, collata ad terram, & grauia Comparatione ignis , quas affectiones mixta participat pro diuersitate simpliciu,ex quibus c5stant.Quod aute ignis sit leuis simpliciter,& terra simpliciter grauis, ex eo probat Arist.quia ille super omnia corpora naturae impetu fertur hςc vero ad mediu uniuersi omnium infimum,unde nec ignis aliquid grauitatis, nec terra leuitatis quidpiam continet: sed haec summe grauis,summe leuis ille censeri debet,squidem ad ex rema loca opposita pergunt quae determinata existere compertum est,tum quia nequit corpus in infini- tuin in in determinatum tedere,ium quia quo magis leuia asced ut,& descediit grauia,minus inter se distar, per aequales angulos sibi appropinquando, ac proinde coniungi in aliquo puncto remoto obice necesse est. Inter cxtrema autem pugnantia medium dari oportet,quod utriusque naturam sapiat, huiusmodi est graue,& leue comparate, er scilicet, aqua inter

560쪽

Lib. IV Cap. V. Tenus expositio. IAI

quae simplicia corpora is seruatur ordo,ut superius,&perfectius rationam sortiatur formae , Ut pote continens , ac terminans, quod eorum materiis suo modo conuenit, pro ut diuersas elementorum formas inpotentia habent, etsi secundum se eiusdem naturae

Textus Aristotelis. Id igitur quod talem materiam habet leue est semperquesursum si 'sec.

Breuis expositio textu S.

ΕX superius dictis infert Philosophus,quaternarium elemetorum numerum,quia corpus habens materiam perfecte dispositam ad leuitatem est simpliciter leue, & omilia supereminet, quod vero contrariam habet affectionem graue est simpliciter, omnibusque substat.Oportet autem duo alia intermediacile,quq medio modo se h beant,& extremoru naturam participent, ac proinde grauiue leuia sim.c9p rate:& totidem sunt materiae affectae quadruplici ci spositione,non solum primarum qualitatum, sed gra uitatis etiam & leuitatis.Ex elementis media, isquipArist.in propriis locis grauitat, si enim inseriora ele, menta subtrahantur, tedunt deorsum,ut aqua in locuterrς,& in locu aquq aer:cu tame sulsum no ascendat, nisi ad supplendum vacuum , habent enim materiam in hoc similem terrae: terra vero in superum locum non tendit,neque ignis in inseriorem,quia nec illa in troprio loco leuitat, ut pote summe grauis , nec hic

SEARCH

MENU NAVIGATION