장음표시 사용
531쪽
est manifestum: in eo igitur proculdubio, ut in naturali loco tcrra sua est. Secundo idem probat, quia ut Astronomicis obseruationibus compertum est, Ecclypses Lunares accidunt , quoties Sol, S. Luna per diametrum opponuntur, hoc est illis in punctis sibi aduersis existentibus:ast hoc contingere uota posset, nisi terra medium uniuersi obtineret, hoc ergo necessario fatendum est. Minor euidenter demonstratur,quia Ecclypsis Lunaris accidit ex interiectu terrae inter Lunam,& Solem.
sed impossibile est terram semper intercipi inter haec astra in punctis directe oppositis existentia, nisi ipsa existat in spatio aeque distanti ab omnibus artibus
caelestis sphaerae, in hoc ergo iacere dicenda est, id quod naturalis ipsis rerum dispositio suo iure exigebat, ut scilicet elementum infimae sortis infimum sibi vendicaret locum,& maxime , caelo dissitum, huiusmodi autem est centrum mundi. 'Cuius ratio a priori est,quia grauitas est principium motus deorsum , &quietis ini loco inferiori; igitur summa grauitas erit principium motus ad locum omnium infimum, &quietis in ipso rat terra est summe gratiis natura sua, ergo ad infimum locum, qualis est centrum mundi, naturali pondere fertur,& in eo quiescit.Vt enim docet Diuus Thomas 2.2.quq st. 23. arr.quarto,eadem est
causa,vi corpus moueatur in Jocu , & in eo quiescat. Quae veritas exprimitur in Scriptura dum dicitur Psalmo io 3.Terra fundata superstabilitatem suam,dca Deo firmari dicuntur columine eius, Psalmo 74. Et terra super nihilum appendi,tob. i 6. Hoc est,naturalis pondere terra in medio mundi constituitur,sine alterius corporis adminiculo. Hoc autem intelligi debet de globo ex terra,& aqua conflato, ut rationes priores probanI.
532쪽
seeunda assertio ; idem est centrum uniuersi cum
centro grauitatis terrae, non tamen cum centro ma
gnitudinis eiusdem. Probatur concluso quoad priorem partem , quae communis est Mathematicorum praesertim, quia centrum uniuersi est locus omnium insimus,& a superis maxime distans.Est enim punctus a quo lineae omnes ductae ad circumferentiam primi mobilis sunt aequales: ergo illud ex natura rei occupare exigit corpus graue, & quo grauius est, perfectius,&ideo grauiuimu corpus,perfectissime. Si enim grauitas principiu est seredi deorsum, & quiescedi in loco inferiori,maior grauitas perfectius principiu erit,& maxima persectiuina u. Ast terra est corpus summa prςditu grauitate,ut omnes fatentur,igitur natura sua exigit centru univcrsi perfectissimo modo, quatenus grauis est, obtinere,& id re ipsa consequitur,siquidem nihil naturaliter obest, sed perfectissi inus obtinendi modus est,ut centrum uniuersi intime penetrctur,seu identificetur cum centro grauitatis terrae. Hoc ergoneeessatio satendum est Minor haec ultima probatur: quia perfectissime corpus graue, & grauitas illius quiescet, si aeque secundum omnes partes grauitatis, ad centrum accedat, alias si versus aliquam partem circumferentiet sit excessus grauitatis,fecundum hanc partem,Vt pote grauiorem conabitur descendere:sed centrum grauitatis est puctus medius Lunae rectar diuidentis corpus in partes graues aeque ; igitu, runcterra,vi pote corpus semme graue, propriam sedem persectissime obtinebit,cum centrum grauitatis illius idem sit cum cetro totius uniuersi.Cum ergo nullum sit corpus,quod huic tendentiae obesse posiar, teriam re ipsa hoc situ sibi dubito gaudere necesse est. Quae ratio plane conuincit,non solum de vulgari quadam, laxa penetratione, ut recentiores nonnulli existi-
533쪽
marui.Sed de simultate Mathematica ad amussim, &exacte considerata,falso enim requirunt praedicti adstrictam hanc penetrationem, quod globus sit perse ste circularis,constans ex partibus ςqualis grauitatis: quamuis enim hoc necessarium sit, ut idem sit centrum magnitudinis, & grauitatis sphaerae inter se, &cum centro uniuersi, non tamen,vistidem centrum
uniuersicum centro grauitatis terrae,quia in partibus inaequalis magnitudinis potest residere aequalis grauitas, ut per seaeuidens est. Quae ratio probat de centro grauitatis totius globi ex aqua , & terra conflati. Posterior conclusionis pars squam contra Fernelium in sua Cosmotheoria libro primo, capite primo, aliosque nonnullos, quibus fauent Patres Co- nimbricenses secundo de caelo, cap. I . quaestione tertia, articulo secundo, amplectuntur aliqui recentiores in euidenter probatur , quia terra non habet proprie centrum magnitudinis r ergo nec habere potest illud penetratum cum centro uniuersi. Euidens est consequentia, antecedens probatur: nam centrum magnitudinis est punctus medius lineae rectae diuidentis corpus , versus quamlibet partem , in duas magnitudines aequales : sed in globo terrae nullus est punctus lineae diuidentis illum in aequales magnitudines , saltem versus quamlibet circumferen-riae partem , ita ut ex illo ad quamlibet partem circumferentiae lineae aequales duci possint. Hoc enim nequit reperiri, nisi globus si perfecte circularis, ut per se patet: quod centrum est terrae non conuenire propter vallium depressiones ,& montium eminentiasmullum igitur est centrum magnitudinis terrae rigorose sumptum. Sed nec datur centrum terrae , sumptum pro puncto lineae, diuidentis corpus in
534쪽
Lib. III. Cap. VIII. Auaest. II. s i s
in duas aequales magnitudines vel sus aliquas partes : licet enim hoc fieri posset, sine fundamen xo tamen diceretur, in una medietate circumferentiae terrae easdem prorsus esse elationes, & profunditates terrae; ac in alia medietate. Praeterea, etiams daretur centrum magnitudinis terrae, probatur conclusio, quia centrum grauitatis terrae est idem cum centro uniuersi,vt probauimus: sed centrum magnitudinis terrς non est idem cum centro grauitatis eiusdem , ergo nec cum centro uniuersi. hi dens est consequentia, minor elucidatur. Nam partes Ierrestris globi non sunt aequalis grauitatis r ergo non est eadem proportio magnitudinis , & grauitatis earum,& totius globi. Antecedens constat, cum aliquae partes terrae solidiores sint aliis , & prae aliis humiditate, lapidibus, & metallibus refertae, quae inaequalem grauitatem prae se ferunt. Sine fundamento
enim quis fingerer, aequa proportione ea omnia verissus omnes circumferentiae partes esse distributa.Tandem probatur: nam vel sermo est de centro magnitudinis solius terrae, vel de centro magnitudinis totius globi ex rerra, & aqua compacti: ast neutrum potest esse idem cum centro uniuersi. Vera igitur omnino est nostra conclusio. Maior probatur de cen-rro solius terrae: nam terra ea parte, qua aquis tegitur depressior valde est, ut ex quaestione sequenti constabit : igitur minus habet profunditatis , ac proinde centrum magnitudinis illius non erit smul cum centro uniuersi. De centro autem magnitudinis totius globi similiter probatur. Primo,quia partes terrae , & aquae inaequalis sunt ponderisi: ergo non possunt habere idem cEtrum magnitudinis,& grauitatis. Cum igitur habeant idem centrum grauitatis cum centro uniuersi,nequeunt habere idem centrum ma-
535쪽
gnitudinis cum ipso.Deinde'in hoc globo,ut quaesti ne sequeti probabimus, excelsior est terra discooperta , depressior aqua:ergo non aeque distat superficies
convexa utriusque a centro uniuersi, atque adeo non
est idem centrum magnitudinis globi ex utraque coalescentis,& uniuersi. Addendum tamen est, praedictas globi inaequalitates prae illius mashitudine parum momenti habere , atque adeo communiter non censeri impedire illius rotunditatem, & ideo vulgari quadam aequa-btate dicuntur omnes circumferentiae parte. ad cenetrum uniuersi comparari: licet enim Occeani cauitas amplissima sit quoad longitudinem quoad profunditatem vero comparatione totius globi perexigua est, ut di imus quaestione i.& idem est de montium altitudine , & hac forte de causa communitet Mathematici asseruerunt,idem esse centrum magnitudinis & grauitatis, huius sphaerae inter se, & cum entro uniuersi: maxime, quia frequentius loquuntur de hoc globo , rqlati ad stellatos orbes, quorum Comparatione instar puncti se habere demonstrant. Si igitur globus integer in hac consideratione, insensibilem habet magnitudinem , illius depressiones, dc promineutiae non poterunt alicui*s momenti esse. Obiter tamen admonitos velim Philosophos nostros, ne facile moueantur quovis Mathematic rum asserto. Cum dicitur globus terrae ,&aquae instar punisti se habere comparatione caeli, non esse id accipiendum absolute, sed quoad nostrum aspectum: absolute enim verum habere nequit, cum diuisibilisse, de tot regionum spatiis longe, lateque diffusus,& proportionem cum caelo habeat,siquidem aliquoties repetitus caeli magnitudinem adaequabit; quae Puncto conuenire repugnat: intelbgitur ergo quo
536쪽
ad nostrum aspectuin,& adhuc non relate ad inferiores orbes:comparatione enim orbis Veneris. Mercu-
xij, & Lunae fatentur Mathematici habere hunc globum notabilem magnitudinem, & ratio id demon strat,quia terra,vi ex Geographorum disciplina constat,multo maior est quam Luna.Ast Luna comparatione sui orbis nobis non apparet instar puncti, sed Iensibilem exhibet quantitatem igitur id potiori iure de sphaera terrae , & aquae afferendum est. Quae ratio accommodari potest orbibus Veneris, & Mercu- rq , & idem suo modo admittunt Mathematici de sphaeris Martis, Zc Solis, licet comparatione horum paruae admodum magnitudinis globus noster videatur. Comparatas igitur ad domplexum filmamenti Iouis etiam , & Saturni instar piracti se habet nobis non ostentans sensibilem magnitudinem;
quod uno consensu tradunt Mathematiti cum Aristotele ii Meteororum capite i . ut testatui Pater Clauius ad caput I. sphaerae,pagina I 49. & Patres Conimbricenses lib. 2.de caelo ad caput IA. quae stione 2. articulo χ.Probatur,quia quaelibet stcllarum, quae in firmamento micant,se habet ad nostrum aspectum instar puncti indivisibilis , sed quaelibet stella
firmam εti,quae visu percipi potest, magnitudine vincit terram , de aquam simul sumptas, Astrologis testantibus sphaera igitur terrae , & aquae non plus momenti habebit coni paratione firmamenti, quam pun-
Etum .praeterea ex quavis terrae parte eode m tempore
eadem magnitudo,& distantia eiusdem stellae deprehenditur a diuersis Astronomis, sed hoc non posset euenire, si nostri globi magnitudo alicuius momenti esser,comparatione caeli quoad nostrum aspectum,ut per se liquet: igitur quamuis terrae partes iniet se di iastae sint ι nullam habent sensibilem distantiam, re-
537쪽
spectis, firmamenti. Tertio denique ex quacumque tgrrae, marisque plaga, medietas caeli, & sex signa Zodiaci, supra Orizontem apparent, sex aliis infra absconditis , ac proinde caelum d. viditurin duas partes aequales,quoad nostrum aspectum , ut obseruant M thematici, igitur globus terrae, & aquae habet se ad circuitum firmamenti , ut quidpiam indivisibile ; probatur consequutio, quia si haec sphaera comparatione firmamenti aliquid haberet magnitudinis sensu perceptibilis , etiam ea sphaerae portio, quae inter ei centrum, & extimam superficiem intercipitur : alicuius esset quantitatis, ac proinde haec superficies vitima non diuideret caelum in duas aequales partes , sicut diuideret oculus in centro existens contra manifestam Mathematicam obseruationem. Concludamus ergo, globum ex terra & mari compactum instar puncti se habere, quoad nostrum aspectum relate ad firmamentum. & idem est , si referatur ad sphaeram Iouis, & Saturni, secus comparatione aliorum orbium, ut diximus.
An terra sit altior mari, depressoris. Conueniunt Doctores Philosophi, & Mathema
tici communiter ex terra,& aqua, num componi globum , eodem communi circulo conclusum: Quamuis enim aquae natura sua totam terram tegere exposcerent , & illis prima die creationis undique globus persecte circularis terrae fuerit coopertus, Ut tradi videtur Genesis I .& docet D. Demascenus a.de fide,cap.9.& Io.Pater Molina I .par. tractatu de Ope-
538쪽
Lib. III. Cup. VIII. Eu . m. yis
re sex dierum disputatione I I .licet D. Tho. I. par.qu. 69. ad 2.oppositum indicet.Ob animalium tamen habitationem,hominum praesertim,in unum locum,teristia die redactae sunt , ex ipsis, & terra unica sphaera compacta. Quod ex eo demonstratur a Patre Claui ad caput r. sphaerae, quia aqua , & terra demissae per eandem lineam quam breuissiinam sublatis impediamentis deorsum feruntur,non minus quam duae par-IES terrae, ut experimento constat manifesto : at hoc nullatenus stare potest,nisi idem esset utriusque centrum , cum nequeant diuersa centra eadem via occupari,igitur aqua,& terra idem petunt centrum,& eundem globum conflant. Secundo idem conuincitur, ex Lunari ecclypsi, quia eam non patitur Luna,nisi cum ex diametro Soli opponitur, & tunc unica tantum obscuratur umbra, sed si alius esset globus distinctus aquae,duplex in Luna umbra deprehenderetur,& his planetis existentibus, sine diametrali oppositione, ecclypsis contingeret , siquidem posset globus aquae extra centrum mundi situs illis interponi: manifestum igitur est, ex utroque isto elemento virum confici globum,etsi non
ad Geometricam rotunditatem perfectum, emine tiae tamen, & inaequalitatis non magni momenti.
Quod i sensus globosam figuram non discernit, sed potius planam esse iudicat, ideo est, quia magnitudo huius globi ita sensim in tumorem se attollit, ut per
, Verum in hac globi inaequalitate explicanda magnum est inter Doctores dissidium, quidam existimant, mare eleuatius esse terra , hoc est , conuexam
aquae superficiem distantiorem esse a centro mundi, propinqui oremque cicto,quimeam superficiem terrς, quae aquis discooperta est. Ita Burgensis ad caput I
539쪽
Ge ne sis, Ibidem Catherinus, addens non putare sequenquam sapientem unquam de hoc dubitasse. Accedit Tullius libro a. de na ara deorum. Et fauet D.
ThOm. I. pari. quaest. 69.arr. . ad 2. necnon Diuus Bainsilius homil. . Hexameron, quamuis non eodem modo id explicent. Probari potest primo haec sententia, ex sacra pagina,in qua saepe significari videtur, aquas
esse terra altiores,& non sine miraculo, & Dei imperio cohiberi,ne iterum operiant terram. Prius habetur Psal. ros. Abessus sicut vestimentum amictis eius, id est terrae. Super montes stabunt aquae: hoc est, eminentiores erum montibus, & eos tegent, idem significa. tur Psal. 68. Veni in altitudinem maris, & Ecclcs. 3 9.Dverbo eius stetit aqua, sicut congeries:quae plane indicant mare eminuntius esse littore Et posterius traditur infra : Terminumposivisti, quem non transgredientur: neque
conuertentur operire terram. Id ipsum sumitur ex Proues. 8. Lege ponebat aquis,ne transirent fines suos.Denique Ieremiae i dicit Deus:Me non timetis,qui posui arena terminos mari, praceptu empitemu,quoa non praeter bit. Si autem terra esset eleuatior mari, quid mirum si aquis non operirctur aut in quo potentia Dei commendaretur λ cum terrae altitudo naturaliter aquae ne id faceret,impediret, Secundo probatur,quia fluminac maci ducunt originem, iuxta illud Ecclesiastes Adto um unde exeunt, flumina reuertuntur , ut iterum Ilia.wt--Igiriu altius est mare quam terra. Probatur Consequentia. quia flumina e montium fastigiis frequentius effluunt , ast aquae natura sua ascendere Me queunt. Vt pore graues, & quae non plus per meatus , & venas ascendant, quim prius descenderint, ut testatur experientia Igitur mare,unde exire dicuntur , eleuatius est montibus, ac per consequens uniueris terrae globo,id quod experientia confirmat, o-
540쪽
Lib. III. Cap. VIII. Eu . III. I, I
stat enim sensuum iudieio, teste Basilio supra, marerum brum terra altius esse,& in uniuersum id nauigates affirmant,quibus ad littus properantibus teria infra mare videtur iacere, dc quo magis accedunt, eo montium vertices v. g. magis attolli videntur, quod neutiquam eueniret, nisi terra mari esset depressior.
Tertio a priori probare videtur,quia iuxta naturas rerum , corpus minus graue constitui debet supra illud, quod grauius est: sed aqua minus grauis est, quam terra,teste Aristotele primo de caelo capite octavo,&Diuo Thoma ibidem,communique sensu: igitur natura sua suapra terram quiescere exigit Siccrgo a natura , naIuraeve auctore constitutum est , cum fieri potuerit e & alias neutrum elementum in naturali sede resideret,sed perpetuo essent violentia,cum necessario ad hoc fuerit, terrae partes attollere, ut aquae in earum cauitatibus exciperentur ac proinde frustra
esset aquς inclinatio concella, ut supra terram sisteret,& terrae, ve supponeretur aquis. Quarto donique haec sententia corroboratur.quia, ut quaestione pr cedenti diximus, centrum grauitatis huius globi ex terra, dc aqua compacti,debet esse simul cum centro uniuersi, sed hoc fieri nequit,nisi aqua elatior sit terra. hoc igitur fatedum cst. Minor,in quo tota est difficultas elucidatur , quia cum globus constet partibus inaequalis
grauitatis,ita ut versus aliquam pat tem Circumserentiae partos grauiores existant,versus aliam minus gramues, implicat, idem esse centrum magnitudinis illius globi,& grauitatis eiusdemini ex dictis supra constat. At partes aquae minus graues sunt,quam partes terrς, igitur secundum illam partem circumferentiae,qua est aqua,eleuatior est globus iste, ut sic partium multitudine compensetur desectus granitatis, & huius centrum cum centro uniu*rsi penetretur.