- 아카이브

R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 580페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

s De Caelo, o Mundo.

Quamuis relata sententia probabilis satis sit, veti- similior tamen nobis apparet oppotita, quae scilicet

tenet,aqua S maris non eliceminentiores, sed depressiores potius ea parte terrae, quae aquis discooperta est. Hanc sententiam amplectunt ui Lyppomanus, Caietan.& Honcalaad caput 1. Genesis.AEgidius libro 2. Hexam eron, p.27 Contarenus lib. a.de elementis. Pater Clauius ad caput I. sphaerae , pag. 328. PP. CO-

in opere tertiς diei,circa illa verba Congregentur aqua, di prae omnibus P.Moli. I .par.tract. de opere sex dierum disputatione II .cum pluribus recentioribus , dc quod plus est eam tuentur D. Hieronym. in illud Psal. 3 2. Congregans cui in utre aquas maris. Diuos Chrysostomus Homilia 9 ad populum Antiochehu, D. Aug. in Psal. 3 31.& id e videtur sentire D. Dama lib. L. fidei Orthodoxae c. 9.& Io.Quae seni enita probatur primo ex sieris literis, quae ic stantur, Deum super aquas constituisse orbem terrarum, quod in alio sensu non

potest apte accipi, Psalmo 23. Ipse super maria Iundauit eum. Et Psalmo I 31. citi si auit terram super aquas. Dicuntur cliam ibidem qui nauigationi se tradunt , descendere, Psalmo to 6. Vui descendunt margin nauibus , & id ipsum comprobant plura loca allata pro priori sententia :& illud Psalmi 32. Gn.

regam sicut in utre aquas maris. Hoc est, in caui ratibus terrae. Idem habetur Iob 16.& 38. ubi dicitur Deus circumdedisse mare terminis, Ostiis, dc vectibus, quae intelligi nequeunt,nisi de terra, mari eleuatiori. Probatur praeterea nostra sententia duplici experimento,nam manifeste a nautis deprehensum est, cum nauis e portu si luit,aequali vento,uelocius ferri, suam cum portum petit. Praeterea, qui e veteri naui,

gant in nouam Hispaniam, quindecim gradibus tras-

actis

542쪽

Lib. III. CV. VIII E si III. st

actis obseruant,vna hora citius oriri, & Occidere Solem Lusitaniς incolis, sed neutrum contingere posset, nisi mare depressius esset terra, hoc igitur necessario asserendum est. Minor probatur, quia nauis aequalivemorum flatu velocius pergit, cum descendit ipso naturali pondere deorsum impellente , segnius vero, cum ascendit eodem pondere reluctante: at si mare in ' tumorem supra terram elevaretur , nauis, cum se in altum dat,proculdubio ascenderet, tardius igitur tunc

moueretur coutra experientiam. Altera v pro pars minori S ex eo liquet,quia existentibus in locis sublimio- ribus, etiamsi ab oriente longius absint, citius Sol

apparet, ut in montium fastigiis constat.Igitur,si mare supra terram elevaretur,non posterius,sed prius nauigantibus Sol oriretur , contra quod experiment compertum est.Deinde probatur ratione quia in medio maris plures visuntur insulae supra aquaS eleuatae, ergo in uniuersum terra discooperta sublimior est mari .ProbaIur consequentia,nam si aqua esset altior terra,& in tumorem globosum coirer, medium maris proculdubio eleuatius esset: ergo si in ipso maris medio,partes terret eminent,falsum omnino est,mare eL

se terra superius, sed oppositum fatendum est. Ulterius probatur, quia flumina omnia prono cursu inintrant in mare: sed fieri hoc nequit,nisi mare ipsum depressori loco iaceat; hoc igit ut asseredum est. Maior, praeterquam quod expressa est, in sacris litteris, nulli non ad sensum patet. Minor probatur, quia fluuiales

aquae naturaliter mouentur ab insita grauitate, ergo movemur motu deorsum ; alias ascendere dicerentur , non sine violentia: igitur mare, in quod tendunt,depressius terra est , unde descendunt. Maxime

cum non moueantur flumina, per cacumina montium,sed frequentius per inseriores vales. Ultimo

543쪽

Vltimo tandem a priori probamr,quia aquae poss- quam redactae sunt in unum locum eiusdem prorsus

naturae , & inclinationis naturalis sunt, ac in triduo, an requam congregarentur,cum eadem semper perstitem substat talis forma, ea de semper motrix facultas. Sed ante collectionem earum inclinabant ad centrum xniuersi,ad existendum videlicet, quo viciniores possent, centro , salua consistentia terrae circa illud ad decliuiora semper fluentes, alioqui tunc temporist. violenter detentae ellent aqilae tegentes terram; igitur ad idem modo etiam propendent. Quod etiam confirmat cui denter aquae motus naturalis, quo sublatis impedimentis per eandem omnino lineam,qua terra, quam breuissime in centrum uniuersi tendit: igitur fieri nequit naturae viribus ut aqua supbr terra es in tumorem eleuetur,sed inferior semper exister. Probatur Raec ultima consequentia , quia nullum habet impedimentum, quominus deorsum profluata ruet igitur& terr am operiet, vel saltem semper aqua niteretu terram obruere , & ab eo conatu inhibita perpetuam vim pateretur , Deo indesinenter miraculum

parrant '.

Nec satisfacti Caietanus , respondens, ideo aquas

non defc endere ad operiendam terram', et si eleuatiores sint,noc violenter detineri.quia in figuram circularem natiara sua effinguntur, nam in primis inde fieret, aqinis in prima conditione violenter terram uniuersam operui fle, S: ideo prcduinas non fuisse in statu narurali, quod absurdum est, & contra Augustinum lib.7. de cinitate Dei c. 3o.& idem dicedum esset de tempore diluuij. unde tunc duplex contigisset mi raculum ; immo sup rflueret ruptio cataractarum caeli,cum ad id sussiceret, mare terra eminentius supra ipsam descedcre.Praeterea ex eo quod aqua descende-

544쪽

Lib. BL Cap. VIII. Eu . III. 12 F

ret,dc Operiret terram, non admitteret circularem figuram,sed eam haberet, sicut habuit in prima conditione,denique licet modica aqua figuram cssiciat cir- ,

cularem,ut a contrariis tuetur,eam tamen nequit retinere in magna quantitate accessu grauitatis appetitum illud longe superante,ut experimento liquet, &alias flumina in mare non laberentur nec dcfluerent, aquae ad terram depressiorem operiendam,sed in circularem figuram super terram extollerentur. Et contra responsem , & doctrinam Caietani manifeste reuincitur ex motu aquae ad centrum uniuersi per lineam rectam.

Et aquam non extolli supra terram in figuram globosam demonstrant etiam duae rationes initio allatae ad ostendendum ex terra, & aqua unum essici globum. Quamuis igitur initio temporum aquae ut natura elementorum postulabat, undique operirent superficiem terrae omni ex parte rotundae , teste Damasceno supra tertio iam creationis die in unum locum segregat sunt,terra discooperta maxima ex parte relicta , id naturali fine in quem condita est

exigete,visseticet, apta redderetur,ad h9minu,terrestriumque animalium,ac volatilium habitationem,&Procreationem , nec non ad frugum , plantarumque generationem. Id quod in hunc modum rerum conditor Deus effecit,extulit quibusdam ex partibus terram,ita ut super aquas emineret, manercntque caditates maximae inter terram hinc inde variis in locis eleuatam, & tunc naturali motu aquae defluxerunt ad cauitates interceptas,quibus ut alueis continerentur,& per varios anfractus terram serme totam permearent , quo etiam ipsis elementis prouisum est, vi se terrae partes magis inter se humore aqueo cohaererer&fructus inferaciores redderentur. Aquqetia conti- nua

Disit

545쪽

De Ciuo, se Mundo.

nita aeris inclusi in terrest tibus cauernis conuersone iacturam ex Solis,&astrorum virtute prouenientem indesinenter resarcirent. Quomodo omnia quidem recte constant,iuxta ipsarum rerum naturas, & inditam exigentiam,quod amplius ex argumentorum solutione constabit.

Ad quorum primum desumptum ex variis Scriptum locis respondetur, ex doctrina Caietani ibidem, Psalmo illo Io 3. usque ad illa verba, ab incirepatione tua fugient, loqui Vatem Regium de terra, & aquis, ut erant ii principio, antequam rertia die separatentur in unum locum; ut pendenti Psalmum illud fiet manifessum,in sequentibus vero,de ipsarum congregatione,& de termino illis posito. Sumitur autem futurum, stabunt, & fugient, pro praeterito imperfecto, teste Eugubino, ibidem, quia illo carent Hebraei, dicitur,super montes, hoc est super terram , quae nunc in montes extollitur. Praeterea dicitur altitudo maris profunditas illius non quia sit terra eminentius: cum vero aqua stetisse dicitur,ut congeries: intelligitur bene a Lyrano de aqua Iordanis,& maris Rubri,in trans tu filiorum Israel, unde nihil contra nos colligitur. Et licet intelligeretur de prima illa congregarione aquarum in unum locum, pro nobis locus staret, statim enim additur: sicut exceptoria aquarum,id est, Calaitates extiterunt, in quibus aquae congregarae sunt .PO- stetiora Scripturae loca nostram confirmant sententiam, siquidem in illis dicitu GDeus terram , ut termionum aquis posuisse , ad quod eleuatior este debuit: commendatur tamen diuina potetia, in eo,quod cum

natura elementorum exigat, ut aqua terram Operiar,

Deus sua potcntia in terrae cauitatibus aquam incluserit,terram super aquas eleuando, quam fluctus mantis intumescentis non transgrediantur.

546쪽

Lib. III. Cap. VIII. G si In yr

Ad sicundum argumentum multi multipliciter respondent : aliqui fatontur flumina proxima , &per se ex mari oriri , & ideo altius esse mare his terrae partibus,in quibus fontes, & flumina nascuntur. Ab tutelam este depressius,quia non effvent ex partibus terrae : quae prope mare discoopertae sunt, verum haec solutio ab omnibus fere refellitur , & merito quidem: cum enim ex terra,& aqua unicus Conficiatur globus, . t diximus si terra secundum partes discoopertas prope ipsum mare, & flumina altior est aqua , reliquae omnes partes teris, eadem cum illis superficie contentae, propinquiores erunt caelo, &a centro mundi distantiores, quam aqua, ac proinde non poterit in illas aqua maioris erumpere, nisi aDcendendo. Et ideo respondet Diuus Thomas in secundo , distinctione 14. quaestione Prima , articulo . primo ad quartum cum aliis , aquam fluviorum emari sursum trahi vu tute corporum caelestium; mmunis boni gratia , quae responsio dissicilis apparet ex eo quod ad virtutem occultam, ut ad asylum confugit , non apparet , cur caelorum influxu in hoc potius , quam in alio loco continuo erumpant aquae , sursumque euocentur , maxime eum influendi ratio pro diuersitate caelestis motus , .accessus, & recessus stella m , respectu eiusdem loci passim diuersificetur. Quapropter recentiores nonnulli doctissimi in huius solutionis ex. plicationem addiderunt , licet verum sit , aquam non plus natura sua posse ascendere , quam descenderit caeteris partibus , i ratione tamen extrin- seci impellentis optime id posse contingere dc hac de causa fontes , & flumina e mari oriuntur in partibus terrae eminentioribus,quia scilicet dum aqua maris per terrae criptas,& cauernas descendit,& quasi

547쪽

s 18 De Caelo, o Mundo.

transeollatur , subtilior fit,& minus grauis , depositareri estrium concretionum admixtione, unde ex ama

ra, & salsa redditur dulcis:cu igitur pars aquae praec dens desecatior , & leuior sit posteriore,illi cedit, &locum relinquit,& quoties aliunde non paret aditus, sursum ascendit per terrae cauitates,impellente posteriori ratione suae grauitatis, & densitatis,id quod insontibus arte factis non te mel vidimus , & quia in montibus maiores esse solent terrae anfractus , & λ- ramina,hinc prouenit,ut ex illis facilius fiumina prae- rumpant. Quae solutio mihi valde arridet , & non videtur aptior alia excogitari posse , in doctrina sancti Thomae , existimantis flumina, & perennes fontes ςopiosos e mari proxime oriri, quas quidem multum consonat, & sacris litteris, & rationi: incredibile enim videtur , tam ingentem & perennem aquae copiam effari non egredi , sed aliunde perpe-xuo generari. Si autem amplectamur sententia Arist. i. Meteoro Tum c. 13. quam profitetur schola Parisiensium,& cum aliis pluribus Pater Molina supra,asserentem,sumina non immediate a mari ortum ducere Mullius momenti esset argumentum factum. Quae quidem sententia congruenter satis,& magna comprobabili rate defendi potest hac ratione: terra, utpote sicca, vim habet attrahendi ad se humorem.eum quasi sugendo, ut in aliis rebηs siccis,spongia v. g. videre est,quae virtus in aliquibus terrae partibus magis vigere potest, ratione cuius humiditatis, & vaporum , qui virtute Solis in aliquibus terrae cauernis, excitantur & aggregantur, aer, ibide inclusus in aqua cotinuo conuertitur,& se. ras erumpit,ad quod plurimum iuuat pluuialis aqua, tum quia in eisdem cauernis recipitur, unde paulatimulabit. r.&: ad orificium sontis accurrit etiam pe

548쪽

Lib. III. Cap. VIII. A UZΠI. st '

terrae superficiem undique ad fluviorum alueos profluit. Tum quia inde maior vaporum copia, quae in aquam conuertatur , extat: tum denique, quia terra pluuialibus aquis madefacta, minus consumit aquae pluuialis,& ex vaporibus,& aeris condensati intra ipsam genitae , potentiorque euadit, ad maiorem acris copiam condensandam, & in aquam conuertendam: quoniam vero tam aqua pluuialis, quam subterranea ex vaporibus,& humore, ac frigiditate aquea ortum ducit,ideo merito dicuntur sontes & flumina ex mari exire,ad quod iterum reuertuntur. Vnolgitur, aut alio philosophemur modo , nihil probat argumentum. Ad experimenta vero in illius confirmationem adducta respondeo,neganda prius,& pari ratione ne gari posset posterius,verum utroque dato respondenis dum est,plane decipi sensum, cuius deceptionis causa ea est, quia terra comparatione maris, atra fere videtur,qui color iuxta candidiorem positus profundior,

di depressior apparet, ob quod pictores putei, aut

alterius rei, profunditatem colore atro depinguiar, circumposito candido, seu ad candorem. magis accedenti.

Ad tertium respondetur. integrum syllogismum

probare de elementis , iuxta propriae naturae exigen-riamin de triduo creationis,non deinceps ilicet enim aqua natura sua terram tegere postularet, in eum finem, quem diximus , in unum locum terrae tarminis inclusa redacta est,& ideo virumque elementum non remansit ex toto in sua nativa sede, neutrum tamen violentiam patitur, quia terra non nititur aquae, nec haec habet supra se, nisi aerem, sicut in puteis, nequo aqua inserior, neque superior terra circumdpias concauum purei violenta est, quia scilicor haec non aquae,

sed terrae inferiori existcnti perpondiculaxiter versus

549쪽

centrum innititur , & aqua solum supra se aerem habetineque ideo frustra est inclinatio aquae, ut terram tegat, cum initio , α diluuii tempore eam ambierit, maxime, quia aqua non exigit per se primo terram circumdare,sed versus centrum moueri,& prope illud quam proxime possit,quiescere,nullo corpore minus leui interiecto , & ideo si terra subtraheretur, & via

aquae ad centrum pateret,illuc usque naturaliter moueretur, in eoque naturaliter quiescerer, tum igitur contra naturam utriusque elementi esset, si grauius, Nempe terra,ab aqua minus graui sestent retur,quod nullatenus hic accidit,ideoque argumentu non Urget. Ad quartum respondetur,maiori admissa,negando minorem, Sc ad illius confirmationem dicendum est, maiorem illam veram esse,si aliunde illa maior grauitas non compensetur, ut in praesenti contingit, partes enim terrae, quae aquis subiacent , ratione humoris aquςi,absenteἰetiam ventorum amatu,& Solis ardore plus habent densitaris, & grauitatis,quam sicciores aliae,quae stupereminent,ut per se constat,& ideo licet minoris sint prosunditatis,& aqua tegens minus grauis,quam terra, utraque simul aequalis grauitatis est, cum alia circumferetia terrς aquis discooperta, ideoque optimε potest esse idem centru grauitatis huius globi,& uniuersi,quamuis terra eleuatior sit aqua. Si vero aliquis nobis obiiciar,quod,praeter morem nostrum amplexi simus opinionem contrariam S. Τhom. & D. Basilio, huic facile respondemus,quamuis S. Doctor oppositam insinuauerit, non tamen ex instituto docuisse, sed ad soluendum quoddam argumentum; ad quod eligi ispe solet. Et sussicit opiniorantum probabilis.& ideo ipsius commentator Caleistanus supra nostram tradidit sententiam , existimans dubio an hoc RThom. non contrariari. Basilius

autem

550쪽

autem non de re ipsa,sed de eo , quod sensibus apparet,loquutus videtur.Cum tamen plures Patres supra citati nostram sententiam perspicue tradiderint.

Vtrum terra in medio mundi qmescat, vel aliquo

modo moueatur.

QVamuis ex superius dictis breui possit haee con

trouersia definiri: tamen vi clarius eius sensus innotescat,operaepretium erit,diuersia auctorum placita circa ipsam referre,quae quidem tot fere extitere, quot capita. Fuit enim de hac re magnum apud auctores antiquiores praesertim dissidium,ut aperte co- stat ex Aristotele supra libr.χ. cap.I3. & ΙΑ. Nicheas enim Syracusius existimanit, terra summa velocitate volui,cui addidit Philolaus in gyrum verti instar So- Iis & Lunae,circum ignem tamen. Ponticus Heracliades.& Lephantus iudicarunt,terram velut rotam agi circa ipsius centrum ab oriente in occidentem Aliqui vero ex Mathematicis recentioribus non dubitarunt pronunciare,terram circulariter cieti ab occasu in otium eorporibus caelestibus omnino immotis. Democritus ipsam a prima origine aberrantem posuit ob exiguitatem , leuitatemque Thales denique credidit, terram aquis more nauigij vehi. Quorum omnium fundamentum ex aliquibus obseruationibus desiumptum videtur. Αlij vero ex opposito asseruerunt, terram omnino immotam semper persistere,ex diuerso tamen prino, pio,vi ex Aristotele lib.2.cap. I 3. retulimus,ubi diuer-lae huiusce rei explicationes, & earum refutationes vuderi possunt, neque enim hoc loco repetere fas est

SEARCH

MENU NAVIGATION