De obstetriciis ad partum naturalem conducentibus tentamen historicumchirurgicum Thomae Cappellini chir. Pistoriensis

발행: 1792년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

61쪽

& ipsa vesica magis magisque vaginae inferiora Petit Hinc persecta uteri orificii dilatatione

membranae ob defectum parietis cervicis , di damnum distentionibus iteratis allatum debiIi

res factae vehementioribus dolorum conatuumque viribus cedunt, & dilacerantur: dummodo prius propter nimiam tenuitatem subtilitatemque, absque tamen plerumque etiam periculo disruptae non fuerint, vel ob nimiam densitatem viribus matricis resistentes foetum usque

ad auras non comitentur, circumdent, atque involvant.

Dilaceratis porro membranis impetuosae suunt aquae, si laceratio maiori in vagina con- vessitati vesicae respondet, earumque rapidus exitus pro quantitatis, & copiae ratione, aut diutius , aut brevius uterum inertem contractioni relinquit; paullo vero post iterum excitatur uteri actio vehementior; contra ac evenit, quum ad vesicae latus prope cervicis parietes Iaceratio essicitur; ex quo aquae ipsamet non

libere fluunt, sed in utero diutius quam par esset, detinentur: ideoque in quodam sere torpore , qui graviditatem comitatur, uterus semper remanet, unde rariores dolores, di nulla interdum per aliquod tempus uteri actio, absque tamen ullo matris, natique detrimento petenda sunt . Ruptis item membranis uterus ipsae sive contractionis vi, per quam disrumpuntur illae sive elasticitatis suae propriae robore statim laetum amplectitur, ipsumque ad

62쪽

orificium comprimit, ita ut aliquam partem sui praebeat, quam liceat attactu investigare;

quae pars foetus in pudendo matris caput est. Hoc autem sere semper fronte iuncturam sacro- iliacam dexteram respicit, occipite vero cavitatem cotiloideam sinistram , ita tamen ut medium suturae sagittalis centro superioris aper turae pelvis respondere soleat. Nec temere id evenire fere semper asseri potest; per observationes enim notum est, ex centum partubus,

in quibus caput primo praesesert foetus in octoginta, aut octoginta quinque sic esse positum; in decem tantum, vel ad summum quinis decim caput medio vertice centrum pelvis respicere, faciem vero sacro-iIiacam coniunctionem, & occiput dexteram cavitatem cotilotia deam dexteram. Hac porro positione rariores caeterae sunt, & rariores admodum, ut vix terque quaterve in nonaginta aut centum partubus observentur .

Post aquarum exitum ut iam praefati

sumus brevi dolores conquiescunt. Dum autem puerpera brevi intervallo ad quietem, &levamen fruitur , iterum exacuuntur dolores ut descensus laetus expediatur.

verum antea quam de foetus descensu verba faciamus , summi momenti videtur &revera res est statuere, in quo ossae cavitatis puncto ipsius foetus caput eo tempore, quo membranae dilacerantur, reapse sit. Asserunt quidam caput ad introitum , vel ad superiorem pelvis aperturam se sistere , atque commorari;

63쪽

quidam e ' contra , dum disrumpuntur membranae , caput ad inseriorem usque pelvis peripheriam perventum autumant . Temere utrique. Utinam tamen, sicuti hi cogitant, semper sese res in partubus haberet; quo magis enim in pelvim foetus descendit, antea quam vesica

dilaceretur eo minus mater, natusque patium

tur : quoniam matris partes dilatationi propriae 'magis magisque disponuntur, & a filio per quas compressio, & periculum avertitur. Nescio autem omnino , qua de caussa, quo tempore aquae fluunt, caput infantis esse ad pelvis introitum a primis asseri possit, animadvertentibus pelvim in quibusdam capaciorem esse, &membranas insueta crassitie praeditas . Nescio quoque cur ab aliis ad inferiorem pelvis peripheriam demittatur, considerantibus vix in quibusdam necessarium ad partum spatium servari, & membranas tenues , laxasque reperiri. Quibus si addantur variae singulis ad partes 'di Ia-tandas dispositiones, numerus natorum varius ,

fibra vel mollis vel rigida, nil veri afferi posse, quod praxis, & ratio continuo probent, manifeste patebit. In tot. tantisque rerum dubiis, e quibus nil certi deducere licet, probabile aliquid , sed

quadam ratione suffultum deducamus , ut nobis pro 'ositum, modo, quo poterimus illucescat. Primam autem sententiam lubenter, utpote quae communi est omnium intellectui accommodata, seligimus. Verum ante omnia est obse

vandum , descensum laetus quem admodum

64쪽

dilatatio orificii uteri lentior, aut promptior

evadit ob variam fibrarum rigiditatem, di caussas varias prout rigida, sive mollis vaginae externarumque genitalium partium conditio tulerit , lentiorem vel promptiorem haberi . Post itaque brevem dolorum cessationem

dolores perpetes, acrioreSque , quam antea vexavere, iterum consurgunt; primae tamen contractiones, quae , statim atque fluunt aquae , succedunt, non admodum validiores sunt, ideoque vehementissimos non comitantur dolores . Philosophice porro hasce contractiones Cori siderantes, non possumus quin instituta naturae

miremur, quae Satis moderatas nunc temporis

voluit , utpote per quas capiti ad exitum faciliorem melior positio erat tribuenda, neque enim revera aliud moliri videntur , praeter capitis foetus anteriora versus inclinationem , ut mentum sterno incumbat; a directione autem diagonali non avertunt: quod non modo vehementioribus contractionibus non consequeretur , verum etiam Iravi matris, natique periculo caput in pelvis caveam in apto situ descendere cogeretur .

Dum caput hoc modo a posterioribus in anteriora flectitur, sere quintam partem circuli describens , media saturae sagittalis portio , quae prius ad centrum, aperturae superioris pelvis locabatur , necessario in posteriora s Crum matris petit, & locum occipitis tuberositati cedit, quae tactu facile pertractatur, & ex qua optimum capitis situs signum acquirimus.

65쪽

Sie ad faeiliorem descensum caput Asp

stum, propter dolores , qui iterum vehementiores fiunt, descendere coepit secundum introitus axem, eodemque modo ad inferiora usque pelvis descenderet , si pelvim arctiorem non

. offenderet. Tunc autem uterus vehementer irritatus conatus maiores resistentiam vincendam

adhibet, & revera in singulis contractionibus ad inferiora caput paullulum impellit. Sed cum

uteri contractionibus immediate vis elastica os. sum calvariae succedat, oportet ut caput iterum aliquantulum in altum redeat . In his itaque motibus modo velocioribus modo tardioribus iuxta ossificationis eiusdem calvariae gradum, facies non modo ab obliqua spinarumischii directione , verum etiam ab ascendentibus pubis alis coacta disponitur, & converintitur ad ossis sacri caveam, occiput vero ad

arcum pubis sibi satis aptum, ut ex figura &dimensionibus patet; di hoc modo medius di meter capitis Betus directe in linea maioris diametri pelvis excavationis invenitur . Quod si excessu, vel desectu ossificationis ossium capitis quae cum minori elasticitate coniunguntur , aut deficiente vi contractionum uteri ii motus alterni de quibus nuper m

te sese habent, necessario partus lentior evadit , atque retardatur; & ni fallor magis

ex alterutra harum caussarum in laxioris temperamenti Meminis , & in iis , quae plures iam ediderunt foetus, lentum capitis descensum plerumque repetendum, quam a cavea pelvis

66쪽

6 Iarctiore, & immodico volamine eapitis, a pravo eiusdem situ, nisi tactus evidenter doceat. Ex quibus deducendum mihi videtur, summum

operis naturae viribus committendum esse, quod praxis, non modo tardiores partus naturae dumtaxat ope felices demonstravit, v rum etiam infelices effectus non necessariam obstetricis operam sunt comitati. Haud vero tamen naturae soli relinquenda, sed serio perpendenda quidam dolores, quaedam nervorum affectiones ingratae, sive torpores , quibus interdum puerperae in partibus anterioribus , & internis coxarum veXantur, cum circiter tertiam canalis osset partem caput descendens , percurrit ; si enim dolores, echaec affectiones compressione nervorum otiuratorum provenire solent, quaeque ab absoluta, aut relativa pelvis angustia , sive a- capitis mutato situ augeri possunt : quae omnia quamvis interdum ad partus proserendos maximo impedimento esse nequeant, puerperae tamen eo

magis si timida sit , & irritabilis ) tantum

perturbationis afferre valent , ut voluntari conatus edere ad foetus descensionem cooperandam non possit . In tanta igitur magni momenti re, ut intensitas harum affectionum imminuatur, oportet, frictionum sccarum usu, dummodo gravissimae caussae ad maiores apparatus iuxta artis, & praxeos praecepta non

urgeant .

Adimi pelvis cavitatem quum caput per venerit, non ultra procedit, sed dum distentio

67쪽

62 parietum uteri minuitur, ut vis fibris redeat,

in eadem cavea commoratur. Phaenomena quae

nunc succedunt, industriam, & studium obstetricis desiderant. Primo breve post tempus dolores evanescunt , uterus enim ad inertiam

revocatur, simili quo, post aquarum fluxum,

modo, tempore tamen graduque minorem, ac solummodo gravitans & dolorifica sensatio remanet ad inferiora pelvis, distentionis, &compressionis partium contentarum effectus. Secundo puerpera Supradictis nervorum affectionibus rursus vexatur in alterutra coxarum raro in ambabus compressioni nervorum proporti natis, & eo magis vehementibus, quo maior

angustia pelvis, aut capitis peior positio. Quibus omnibus ut artem decet prudentia, &studium obstetricis consulere debet. ob eandem etiam pressionem intestini recti exitus faecum

aliquando contingit; plerumque autem eas e. pellendi desiderium est illusorium , nec in utraque casu puerperae sella est permittenda, cum experientia doceat illud interdum ibi evanuisse; immo & gravi matris natique discrimine partum ibi evenisse; verum tamen Q minis placidis verbis est insistendum, dum timent ne saecibus grabatum inquinent, ut cinnatus voluntarios edant.

Ut itaque uteri restituta, & per se maiori iam facta , quam antea , & per conatus puerperae nunc temporis in voluntarios caput ad iter, ut exeat, prosequendum cogitur. Sed quoniam pars ossis sacri inserior antica curva-

68쪽

tura descensioni eiusdem iuxta primam directionem obstaculum praebet, di quoddam insuper initium plani inclinati a posterioribus in

anteriora constituit , quod complent coccix , perin eum , & laterales partes pelvis ; di quoniam ad anteriora propter vacuum quod ab ossibus ischiorum, & pubis, ut arcus quidam efformetur, occipiti nulla ad sese extollendum, exeundumque resistentia affertur, nemo noa videt, qua de caussa caput , quod adhuc usque per pelvim iuxta superioris aperturae pelvis axim descenderat, ob sequentes contractiones per uinuum planum inclinatum iter prosequi coactum sit; notum 6c pariter eadem de caussa virium uteri directionem, quae in maioris foetus axis Iongitudinalem usque adhuc transierat, post ali quot dolores mutandam esse; hae vires enim, quod ad Qetum ex sacro tendere modo ad ver licem , modo ad anterius fonticulum , modo ad partem frontis auteriorem debent, prout curSulaboris plus , minusve mentum discesserit a thorace , quo usque adhuc incumbebat, ut sub

arcu pubis occiput extolleretur. Primae revera contractiones , anteaquam mentum a thorace recedat per axim foetus a

sacro ad occipiat tendunt, ex quo pars posterior superior vaginae vi doloris ad ima, reposteriora impellitur in superficiem perinaei internam , quod ad exteriora prominet . Quia inde mentum ob plani nuper dicti inclinationem, & quia occiput paullulum elatum, re arcui appositum, & quia denique uteri vires

69쪽

in partem capitis foetus anteriorem, eamque: Superiorem tendunt, vertex, re anterius sonticulum progrediuntur cuiusque doloris actione adeo rapide , ut ut vulva circulum referre videatur , perinaeum attollatur hemisphaerii ad instar circiter ad duorum vel trium pollicum altitudinem, & singulis momentis caput exire videretur. Attamen remisso dolore clauditur vulva, deprimitur perinaeum, & vertex cum

fronte posterius ascendunt Sacrum versus , ubi fere ante contractionem morabantur. Verum

cum ascensui menti, & verticis , inclinatio plani resistentiam afferat, vertex, dc mentum idcirco locum humiliorem quam ante singulas contractiones occupant. Idem de occipite, ast minus evidenter contingit. Huiuscemodi motus alterni, quorum pars ab actione uteri, & pars ab ela ilicitate ossium cranii Metus pendet, ut consideremus in eis,& miremur naturae leges ad foetus expulsi nem, conducunt, quin potius circum collum

foetus actionem funiculi retorti minus sedulo perpendamus. Cui enim primo quoque inspectu parum licet in obstetriciis versato latebit, vaginam & externas genitalium partes , ut sine

lacerationem tantam distentionem paterentur,

extendi, & dilatari lente, & per gradus debuisse, quo tempore caput ipsum foetus singulis contractionibus has partes distendit, & retrocedens , nec prima loca petens, premit paullatim sensimque premit , & ad sese magis

magisque dilatandas disponit. Iu

70쪽

In praxi quoque est animadvertendum ad

sententiam hanc comprobandam, quo diuturniore temporis intervallo caput ad partes e ternas descendit, eo minus puerperas vaginae ,

di perinaei lacerationibus amigi, etiam si i

terdum caput foetus immodico volumine pavLlulum a natura discedat. Si autem haec omnia quotidiana nos do. cet observatio, quid immoramur, ut diligentiae omnes , quae ab initio ad finem laboris ad dilatationem partium proponuntur, a praxi Πωstra removeantur; partes enim inflammant, α rigidiores reddunt adeo, ut facilius laceratione assiciantur. Raro occasio opem digitorum pinstulat , & partes per semetipsas instrumenta moliuntur, per quae ad sui dilatationem disponuntur . Huiuscemodi est mucus, quo plus minusve sunt obductae , quo nemo ex obstetriciuum familia aliquid praestantius inveniet. Quam ob rem si mucus non in suffcientiquantitate ex hisce partibus vel ob iniuriam assistentium, vel ob aliam catissam rigidior

bus, & praeter modum calidis separetur ,'apponenda utiliter erunt sementa , di vapores

emollientes, materies quoque mucilaginosae supra locum, ut ad secretionem congruam Iaxentur, ac disponantur.

Cum porro post tot iteratos , & alternos

motus foetus occipiat paulluIum extollatur ex arcu pubis, quumque eius parietates protuberantiae protuberositates ischiaticas superaverint, caput non amplius retrocedere, nec elasticitatie

SEARCH

MENU NAVIGATION