De obstetriciis ad partum naturalem conducentibus tentamen historicumchirurgicum Thomae Cappellini chir. Pistoriensis

발행: 1792년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

71쪽

perinaei pareis potest. Tune conatus ex utero , & ex matre frequentissimi sunt, di vehementes adeo, ut omnes fere musculi eonvulsi videantur. Iterum vulva reseratur , nymphae

explicantur, & anus , & perinaeum propter vim lex dolore ad anteriora trahuntur, ibique

prominent.

Nunc temporis, & hisce momentis obsiditricem tota uti prudentia necesse est; perinaeum enim in periculo lacerationis versatur quam maxime ; & revera interdum matricis vires, di musculorum abdominis aegre serens praesertim si rigiditate sit affectum laceratur . Tenendum idcirco semper animo est, quod observatio confirmat, partus scilicet lentiores minus lacerationis periculo perinaeum subiicere. Haece igitur innixi ratione arceantur, dc ex lant, quae naturae obstant, omnes anxiae Obstetriciuum curae ad occipitis progressum sub arcu pubis impediendum, ne mentum per axem breviorem transeuns perinaeum distrahat. Exulent quoque Illarum vires , quibus ex inferioribus ad superiora perinaeum impellunt, ut occiput ad sese extollendum montem veneris versus cogatur. Melius ne capiti nimis sollicitum exi, tum impedire R Et, ut sensim sine sensu, &per gradus progrediatur, caput ipsum cogere PId autem lacile assequi possumus & applicatione volae manus sinistrae morbido panno involutae ; & ςurantes , ne foemina nimis conatus involuntarios voluntariae adaugeat, eam adloquendum in contractionis uterinae tempor

72쪽

cogendo; eam denique decipientes caput iam in lucem proditum asserendo, proindeque ipsam. inutiles non modo conatus, sed vitae foetus

noxios edituram .

Nunc vero si diligentiae, quas commendavimus lacerationem partis inferioris vaginae impedire potuerunt, cum a limine perinaei. loetus caput per aliquot pollices adhuc distat,

ad hoc prosecto non valebunt, cum caput marmgini ipsius perinaei summopere distenti incumbit . Tunc obstetrices sapientissimae aIteram. diligentiam commendant, quae fructus felicissimae praxeos esse videtur . Haec autem in eo consistit, ut partes extremas, & internas pollicum inter se iunctorum margini eidem distenta applicem , ut perinaeum contra pollices pluribus punctis contra nitatur , donec mentum partem vulvae inseriorem derelinquat. In hoc tamen summa prudentia esse oportet; aliquam do enim contingit, quod perinaeum, ipsumque foetus caput periculosis contusionibus sint assecta. Iam sensim sensimque ad lucem capuo duximus; iamque vestigia nympharum , & mir-tiformium caruncularum amplius non apparent, labiis interiecta rima propter fraeni lacerati nem in primi paris contingere solitam non amplius distinguitur, & extra vulvam mire exintensam caput plurimum protuberat. Nunc matris validiores conatus, voces acutae, & stri dentes, dolores vivissimi , pulsus valde agitati, ea lor, machinae ad eraremum que hulletur β

73쪽

& adeo nervorum systema agitatur, & commmvetur, ut tota simul contremiscit emina, ne que ulla uteri pars , & utero vicinia sine dolore sunt. Dum haec contingunt ab arcu pubis magis magisque occiput extollitur , atque ipsi firmius incumbit adeo, ut postica mediae diametri capitis extremitas motus totius capitis centrum fiat, ac proinde mentum ob virium directi nem uteri, quae in anteriorem , & superiorem eiusdem capitis partem tendit, facilius in a teriora seratur , & extra vulvam eXeat. Cum caput autem vix vulvam reliquerit , praecipuum est obstetricis ossicium, ut totum liberet, pubem versus extollendo, aut digitum ad latus mandibulae inserioris collocando; &cum totum e vulva prodierit, ad latera capitis eius manus applicet, & digitis minimis, &anularibus faciem sustineat, eamque ad quam eoxam matris tendit , dirigat . Plerumque per se facies ad dexteram volvitur; idque fit extorsione, quam collum passum est , quum ob

alternos motus pelvis eXcavationi caput sese accommodavit. Iuvat tamen ut aiebam faciem in directione propriae comitari ; haec autem diligentia quam plurimum prodest, ut humeri , sicuti caput, oblique, ad introitum pelvis sese offerant ; quamvis enim mala ipsorum positio plurimum partui non obstet, attamen ex eorum volumine aliquid resistentiae afferri potest, si parum adapte prodeant. Sic ad faciliorem exitum humeris . collo

eatis , quaestio est inter obstetrices, si caput

74쪽

ω manibus apprehensum trahi debet ex superi ribus ad inferiora hinc , & inde, ut naturae auxilietur, ct humerorum, caeterarumque foetus partium exitus promptior fiat: vel e contra si manibus tantummodo fulcrum capiti praeberi debet, & a doloribus, & a natura extremum laboris attendi . Simplicior , aptior hic revera modus, omnibus obvius , & providae naturae comparatus est; novae enim contractiones insurgunt, &nuIla vi per pelvim descendere incipiunt humeri , & mechanicam convolutionem c sicuti capiti contingit , perficiunt ita, qui oblique ad

superiorem pelvis aperturam aderant, gradatim descendentes ad excavationem perveniunt, ut

alter sub symphys pubis, alter in cavea ossis sacri collocentur . Adde quod naturae opere commisso raro a violentia partes externae genitales afficiuntur ; minus etiam haec partes Iacerationibus ; vagina minus procidentiis subiectae s minus internae partes amictae, & distentae; earum idcirco inflammationes, & uteri prolapsus, & urinae retentiones removentur, Maior autem utilitas ut Prasita peritim res sentiunt in eo est, quod per naturales dolores placenta facilius, sensimque a vinculis solvatur, ideoque feliciores partus consequentiae evadant . E contra, cum sine ratione in laetum vim facimus, neque naturam sequimur . modo in collo, modo in corpore toto contractiones irregulares , & oppositae contingunt,

ex quibus non solum dolorum, quibus post

75쪽

o partum vexantur puerperae, causis repetenda est , verum etiam retentionis Secundarum , quae nonnisi spasmodicis contractionibus di muniitis discedunt.

Quod si foetus humeri, vel per se, vel

manuum ope aptam non assequantur positi nem , aut si assecuti ob maiorem ipsorum crassitiem, aut ob pelvis angustiam per solas naturae vires in suam caveam, & ex hac in vulvam descendere nequeant, manus Opera tunc necessaria fiet. Summa tamen utendum prudentia & moderatione modo dextrorsum, modo sinistrorsum trahendo, & a superioribus ad ima, donec caput a vulva aliquantulum distans indicis,& medii digiti ambarum manuum introductionem permittat, quibus vel humeri ad naturalem Gium componantur, vel unci ad instar sub axillis naturae contractionum momento auxilietur; quo in casu utillimum quoque erit obtuso unco uti, quum tamen nimium sit trunco obstaculum . Humeris natura vel artis ope in peIvis excavationem prolapsis , di optiIne positis , oportet, ut obstetrix continuo sustineat caput insantis , illudque primis urgentibus contracti nibus deprimat, ut humerus, qui pubem respicit , facilius arcum relinquat; quo facto caput extollatur, ut & alter ex parte sacri prodeat. Corpus plerumque, humeris extra vulvam positis, totum prodiret gravitate sua , nisi stistentaretur; quod si non accidat, iterum digitis in vulvam immissis ad partes trunci laterales integrum opus sensim sensimque perficiatur .

76쪽

V rum hic quoque animadvertendum , vim id fortum non esse faciendam, nisi conatuum actioi

nis tempore .

Infante in lucem iam toto prodito, puerperae quies placida' tandem succedit ; & Omnes matris Sensus laetitia occupat.' Suavissimo quodam fremitu loquitur ipsa, ae interdum motionibus animi quibusdam , quas ut reprimat , cogimur et eo quae tempore magna, pro varia parientium constitutionis ratione, sanguinis topia & aquae non nihil e vagina profluit. Toto iam prodito foetu obstetrici est illum manibus apprehendere, cauteque tractare, ne propter lubricitatem , quam mucus externae illitus ' superficiei praebet, e manibus labatur; postea in ore infantis digitum intromittendum Suademus, ut gluten , quo plerumque est lesertum , dimoveatur . His peractis adstanti c6mmittatur, vel foemoribus propriis obstetrix regat, vel puerpera in cubili degente, ipsi quoque molliter incumbat infans ; cavendo tamen , ne nimis a matre distet, ut iuniculus non extendatur, atque distrahatur ; neque nimis pro matrem , ne fluxus e vagina sanguinis & aquarum in os eius incidat, proindeque ipsius respiratio vix inchoata laedatur . Atque , ut incongrua omnia removeantur, haec fortassis melior eius positio erit; unum crus matris capiti infantis respondeat, alterum pedibus; dorsum vero neonati genitalia matris respiciat. Μodo si quae praestantiores etiam obstetrices tradidere de nexu, & sectione funiculi

77쪽

umbilicatis in partubus naturalibus Omnia re ferre vellemus, paullulum sane abesset , quarstatim praecepta, quibus hae operationes mo- Iiuntur, exponeremus. Verum sicut ex omnibus hisce partubus , in quibus a communi recedendum sententia est , aliquot excerpere utilius . videtur, idcirco ut nostra perceptu faciliora reddantur , animadvertere oportet, diversimode variis temporibus sese gessisse obstetrices, ut variae nati rationes serre videbantur . In tempora itaque antiquiora retro aspi

eientes HIPPOCRATEM videmus in dissici

libus partubus, in quibus instrumentis utebatur , funiculum nunquam Secantem, nisi priu infans voce, .vel sternutamento, aut mingendo vitae signum praebuisset ; ex quo consonum rationi videtur inferre in partubus naturalibus IPSUM statim ac foetus & placenta exiverint, funiculum obstrinxisse, atque secasse, etiam si

laetus vocem non edidisset, neque sternutasset, neque minxisset; neque pariter a veritate alie

num est , HIPPOCRATEM Ipsum in par

tubus ante placentam expulsam seniculum numquam secantem non modo ut facile, tuteque in descensum sese haberet placenta , verum

etiam, quae maxima integro funiculo ad maiorem foetus utilitatem conducit utilitas, cordi habuisse . Hanc porro ultimam circa seniculum ideam iperutilem modo congruis sit circumscripta limitibus & magis naturae consonam effectus , di consequentiae reapse confirmant. ve-

78쪽

rum fortassis, quod parum accurate de hac re HIPPOC ATES locutus est, tunc quod n

turae in partubus studere noluerunt obstetriisces, idcirco ipsius suniculi sero commoda cognoverunt. Cum vero postremis hisce temporibus a nonnullis sic actum sit, ut funiculum paullulum perpenderent, eum, donec arteri rum pulsatio adesset, semper in quacumque foetus conditione asservari dixerunt, prout si haec sola agendi methodus nulla habita ratione persecta suisset, ac nil aliud, quam

solus integer funiculus omnia, quae detrimenti foetus capere potest, removere valuisset.

Non autem ita pridem utile foetui habitum est illico post ipsius ortum umbilicum o stringere, atque secare, & eo citius id agi oportere, quo debilioribus infans vitae viribus fungeretur; cum enim ad apopIexiam in hoc statu tendere foetum crederent, sic & per B Xum sanguinis ob sectionem iuniculi mortis periculum auferri posse existimabant.

Verum enim vero hac usae methodo compens stiones naturae destrui non cognoverunt

Obstetrices. Circulum revera per funiculi art rias , & venam post Ortum foetus hic naturam ipSam Servasse consonum rationi est, ut inde novus in foetu circuIus, & respiratio perficiam tur facilius , & ut quaedam compensatio ad

moram eorum, aut impedimentum esset; eoque magis consentaneum videtur , cum in partubus naturalibus cum persecta foetus vitae vi san-gia nis circulus per funiculum sensim sensimque

79쪽

animiatui' pro ratione transitus eiusdem sat .guinis per pulmones, & pro ratione persectimnis respirationis Eetus; & demum pereat, cum respiratio, novumque sanguinis iter in ipsomet foetu persecta sunt Hisce sese habentibus , si cum hac nova vita nondum utitur foetus, iuniculus Secetur, evidenter patet, sanguinem e vena umbilicati non amplius cor foetus adire, neque pulm nes ,: ut respirationem coadiuvet; ex quo foe-rum licet sanitate, & sorti corporis constiturione gaudeat, mori necesse est, ut necessario, qui ad apoplexiam vergunt, citiusque perituri Ex dictis autem non satis apparet nos opinari in foetubus etiam ad apoplexiam pendentibus dum in primis summae prudentiae est funiculum integrum servari debere usque ad persectam respirationem , & ad funiculi ipsius absolutam pulsationem ; hae enim in hoc

postremo casu contemporaneae non sunt , 6cflaccidus fit idem umbilicus, ante quam foetus gaudeat respiratione. Male itaque sese gereret obstetrix , si diutius sectionem funicu Ii protraheret , sique sere non apparente pulsatione , nec facili reddita respiratione credens funiculum integrum ad utilitatem foetus sufficere posse , cum aliunde validiora auxilia quae nostrum non est modo referre effectum iam iam extinctae pulsationis funiculi superant. 'Quarundam denique obstetriciuum praxis suit, & viget adhuc, foetum inter matris coxas colloeare, ibique per aliquod tempus retinere,

80쪽

eum ad Iucem prodiret pallidus membris, de

uiribus extenuatus, cumque uno verbo asphixia Iaboraret, antequam funiculum constringerem atque secarent: quin imo sanguinem digitorum ope per vices e placenta ad filium per funic

itum ipsum impellebant: idque vel si post λο-

tum adhuc placenta mansisset in utero, vel si doloribus continuatis ipsum sequeretur foetum, vel si ad fortem haemorragiam reparandam ab obstetrice extracta fuisset . Verum licet haec methodus in praxi laude sit digna ex eo quod vitales foetus excitentur potentiae in hac positione tamen diu multumque morari non debet; delicatulis enim pulmonibus, quam plura damna aer rarefactus, septicisque particulis gravidus , quae e materi bus faeculentis, & a matre perspiratis exhalant, inferri possunt, ideoque respirationi facillimae obstare , cui purus aer, & temperatus calor

favent

Meliorem itaque, aptioremque obstetricis sese habendi modum, quod ad funiculum , eiusque constrictionem spebat , fere nolentes retulimus . His omnibus addere perutile credimus, plerosque ex primi paris foetus, quamvis notissima plethorae signa non praebeant , tamen pr pter lentum per pelvim descensum plethoricos in lucem reapse prodire; neque idcirca. frequentis mortis eiusmodi foetum caussam repeti ex hac ipsa ple thora alienum a veritate existimantes , funiculum , antequam sit ipsius pulsatio absoluta, abscindimus ; melius enim pI

SEARCH

MENU NAVIGATION