De obstetriciis ad partum naturalem conducentibus tentamen historicumchirurgicum Thomae Cappellini chir. Pistoriensis

발행: 1792년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

tate gestati fuerint, quaeunque de caussa per scissuram

in uteri fundo, aut in cervice, aut etiam in superiori vaginae parte contingentem abdominis caveam peti v xint , aliter sentiendum commonet; nam Semper experientia tantum uteri eiusque partium vulnus, etiam si per Caesaream sectionem educeretur laetus, nunquam matri pepercisse IPSI compertum fuit.

Porro autem quod ad tubarios, ovariosque conceptus pertinet, nec non qui inter ovarium, eiusque subeingentem tunicam, & in exteriorem tubae caveam, seu tentorium sedem habent aliquid pro ratione exitus inesse discriminis: ovarios scilicet, nee immerito semper lethales haberi; plerumque tubarios , ex eo quod foetus exsiccationi ovariorum substantia maximo, tubarum autem minori impedimento sit: caeteros plexumque non esse mortiferos , ac diutine tu teque gestari Posse relatae ipsus observationes ostendunt. Modo nonnulla de partu Caesareo dicenda forent. Ast iam multa retulimus. Tantum idcirco animadvertere praestat AUCTOREM nostrum Caesaream reiecit Ie sectionem, neque satis certo administratam credidisse . Atque ut suam tueatur sententiam, Vulnus, quod ovariorum, tubarum, uterique conceptus respicit, Iethiterum ob enormem ovariorum, tubarum, uterique

praegnantis ampliationem , dilatationemque appellavit: neque ipsum quidem nisi multis perpensis circumstantiis, quod ventralibus caeterisque graviditatibus prospicit permittendum voluit: voluit nempe solum in exterioribus ventralibusque conceptu bus, ubi laetus ad maturitatem pervenerit, & signa exeundi suppeditet, huiuscemodi vulnus esse necessarium: voluit insuper ex dictis in exsiccatis foetubus perniciosum haberi: mortiferum denique scilicet infans ad maturitatem pervenisset principalibus

tamen abdominis visceribus fuisset ad natus, immersus , atque cohaerens, ut ipse, quin viscera, vasaque maiora abrumperentur, divelli pollat, nuncupavit.

Tandem aliquando ad AMBROSIUΜ BER-

42쪽

TR ANDIUM 00 Caroli Emanuellς Sardiniae Regis

Chirurgum pervenimus virum profecto in arte celeberrimum toti litterario orbi notissimum, atque uno verbo ad illustrandam disciplinam Chirurgicam , &Obstetricam natum , quem adhuc florente aetate, de vita paucis abhinc annis decedentem amisimus. Cum IPSE itaque Taurini in Nos omio Divi Ioannis Bapti itae primarii Chirurgi, & obstetricis sungeretur ossicio ; & naturae progressus observandi & eum ipsa obstetriciuum libros conserendi haud ILLI defuerunt occasiones; hinc evenit, ut cum Chirurgiae, tum Artis nostrae praecepta in illius urbis Universitate tradere munus inisset, ipsammet naturam edocuerit. Dolendum idcirco est quod huius tanti UIRI praecepta ad utilitatem etiam exterarum gentium ante annum I79o in

lucem minime edita fuerint; licet ITALORUM quam

plurimi usque an anno I76a , calamo possiderent , iisque ad erudiendos iuvenes uterentur , exarata . Ipsa vero in praesens prae omnium manibus sunt,& quid boni contineant omnibus patet : quamobrem ea in medium non afferre putamus . Ad hoc tantum scire praeilabit , omnium Primum observasse femoris caput in foramine ovali propter luxationem positum foetus exitui obstaculum in vincibile offerre posse; ae de membrana flocculenta, sive HUN- 'TERI decidua pluribus in locis meminisse. Et tanti momenti doctrinae de obliquitate uteri ab ASPASIA,

trutinam revocatae, atque earum , quae ad placentam sunt habendae rationes, dilucidatio maxima ex parte debetur. Pedibus a recto naturalique tramite deflectentem semper educebat foetum, atque illud, ex quo suae praxeos felicitas petenda est, raro instr mentis etiam obtuss usus fuit.

43쪽

38 Crassioris profecto ignorantiae titulo, aut saltem ingrati animi vitio signarer, nisi hic de Praeceptore meo VINCENTIO MALACARNE a verba fecissem , cuius consito allectus, eruditione edoctus, libris rarioribus instructus , hoc opusculum plenius, alacrius ad ealeem adduxi: Huic ob humanitatem in me summam , insignem ob doctrinam toto ex animo gratus devineior . De attactu, quem ΙΡSE Explorationem dixit, librum anno superiore exaravit, in quo tangendi modus, usus, atque necessitas plenissime scribitur, ut inter caeteros, qui de hae re scripserunt, Auctores, lange praestare utendum omnibus sit.

44쪽

Omibus , qui vix a limine obstetriciant

salutaverunt disciplinam, notum est, mulierum ventrem extrema properante graviditate paullatim imminui, atque decidere, adeo ut interis

dum obstetricibus ipsis primo inspectu dubium de ipsa graviditate relinquatur; neque ipsis pariter ignotum est, id consequi prosecto non

posse, quin foetus, qui superiora tenebat a dominis , ad inseriora admoveatur. Verum & si haec omnia ipsorum nemo non ignoret, eaque licet complures, & ut pene dixerim tota Obstetriciuum cohors tanquam phaenomenorum initium, quae ante partum accidere solent, fateantur , nihilo tamen minus ni fallor pa tui perutile esse, prudentissimumque naturae consultum , ut foetus in lucem prodiret, qua maiori fieri potest faei litate & ipsi, & matri, nunquam dictum suit. Nos vere ita rem se habere credimus , ut plurimum conserant . vixi porro incipit depressio abdominis , statim dc. ipse sequitur maior diaphragmatis motus, a que libertas, quod idem ac dicere est, respiratio facilior evadit, sanguinisque per pulmo-

45쪽

gones circuitus; ex quo sit ut foemina facilius, dum partus imminens est, in partum ipsum

nitatur. Ast his non concluduntur limitibus commoda, quae ab uteri pendent descensu , nopnulla adhuc alia remanent, & quidem non minoris momenti ; ultimis enim graviditatis

temporibus ob maiorem tum in urethra, tum in vagina, tum in uteri cervice Secretorum humorum copiam, & quantitatem genitalia foeminarum madidiora fiunt, adeo ut interdum in terram depluan: , fluoremque album mentiantur. Quae nam haec Θmnia sunt, nisi naturae consultum , ut cervix uteri dilatetur facilius , utque vagina laxabilis, & universa ab titero semita mollis, lenis, di lubrica ad faciliorem foetui praebendum exitum reddantur pUnde nam horum omnium caussa, nisi a vasorum , quae revehunt sanguinem, eorumque praesertim, quae e pelvi egrediuntur, compressione , & compressio, nisi ab uteri tunc temporis descensu petenda 8 Quod si quispiam assertum contenderet, atque hanc in abdomine mutationem , ex eo quod urinaria vesica , &intestinum quoque rectum provecta graviditate comprimantur, ut frequenter urinae faecisque egerendorum desiderium nasci, aut alias eorum excretionem impeditam viderit, molestam damnosamque appellaret, ObServet quaeso mecum ,

haec in iis plerumque foeminis , quarum pelvis nimia peccat latitudine evenire , & si in caeteris quod levissimum est , & cum maximis adnotatis utilitatibus minime comparandum

46쪽

I. accidant, in his , veluti in illis sive fascia a

domini superimposita , sive ad horizontem re ' pondente situ facile coerceri , tuteque moderari posse. Hoc igitur dum simplicissimo in foeminis

modo, ut in reliquis vivi parorum partubus vi rum praeparationem , quam certe humano artificio haud consequi valeremus, provida multos ante partum dies molitur natura, mulieres nonnullae , & praesertim primi parae modo magis, modo minus, prout ipsis nervorum conditio , nec non, quibus aliae in partubus oppressae fuere parientes , in sortuniorum cognitio est, anxietate, ceu quodam corripiuntur timore, ut caeterorum fere animalium ad instar domus latebras petant, cibum, ac potum recusent , &auxilium quasi fastidium sibi ipsis afferri videatur. Eodem autem tempore, sive alias paucos ante partum dies, frequentius autem dumtaxat horas paritura mulier circa renes dolores

percipere solet qui per vices ingruentes uterum percurrunt , quique passim adaucti, pubem versus , & os sacrum producuntur. Hi porro Ie-vissimi sunt, parum perdurant, sed molestissimi quoque , & iis praesertim , quae partubus non assuetae, quaeque maiori sensibilitate donantur. Hisce iuvenes foeminae primave gestatione praegnantes , quibus adhuc vaga de doloribus idea est, summopere hallucinantur, partum scilicet

propinquum annuntiant, antequam reapse proximus sit, obstetricem idcirco petunt sollicite, quandoque etiam variis nixibus agitantur: id

47쪽

quod nunquam vel saltem rarissime iis somminis , quae iam plures ediderunt filios ,

Contingere observatur. Quod vero horum ut aiunt praesagientium dolorum ad genesim pertinet , aeque ac illi, qui inri sive partum σῖ- cientes ab obstetricibus nuncupantur, eiusdem generis esse, eiusdemque naturae fateri oportet necessario. Nascuntur siquidem isti a fibrarum uteri contractione, & quae ipsis offertur resistentia; contractioni pariter uteri, & resistentiae originem illi debent, & caussam . Neque quod inter se patiuntur discriminis , aliud esse videtur, nisi robur, & mora, ex quibus evicitur , ut praesagientes ipsi ne minimum quidem quod tactu percipi possit, plerumque ais rant , licet reapse eorundem ope parietes Ce vicis uteri paullatim complanentur, atque ipsius

osculum sensim sensimque reseretur .

Paullulum hinc vero distante labore, quo hisce praesagientibus doloribus paullo magis adam ctis, S cum vi deprimente in uterum, & muliebria tendentibus praegnans cruciatur, matricis os, quod in vagina adhuc alte prominebat magis magisque demittitur ; iisque ingravescentibus , ac deprimentibus humorem viscidum glutinosum interdumque etiam rubro sanguin tinctum e vagina profluere conspicitur; quique

Iicet fluxus fere semper nec immerito imminentis laboris indicium existimetur, nihilo

tamen minus interdum nonnullos ante partum dies supervenire visus fuit. Quae usque adhuc retulimus alia partum

48쪽

aliquot iam hebdomadis, aIIa diebus, alia tam

tum horis antecedere solent. Verum enim vera non minoris equidem ponderis, ne silentio praetermittantur, nonnulla alia videntur e phaenomena, quae sive propter consensum cum utero, aut compressionem , aut alia non satis

Perspicua de caussa iam iam veri laboris imminente tempore vicinia uteri nobis consideranda suppeditant. In primis igitur urinae incontinentia, aut& frequentior mictus ea sunt , quibus nunc temporis saepissime puerperae vexantur: quae licet frequentiora, & aliquid per se molestiae afferant, partui tamen optime conducunt. Quis enim non videt, quo magis est urinae vacua vesica , eo magis per pelvim facilem foetus descensum reddi pCaetera vero contra, scilicet dolores vesicae, spasmi, disuria, ischuria vera, quibus pariter puerperae corripiuntur, huic selicitati sunt noxia ; sed quod maximum bonorum est, rariora etiam sunt. Rara enim vitia conformationis pelvium, & rara foetus capitis in utero prava positio, & eo minus noxia , si dum in foemina, ut in villicis contingant , quae pauca sensibilitate sunt donatae.

uum igitur his mulier incipiat vexars, &compressione maior caeterarum caussarum comcursus & effectus habeatur, multum a pharmacis in huiuscemodi casu sperandum est, quae Medicina prodit: non debet attamen negligi, ut minuatur, vel prorsus auseratur compresso

49쪽

ε illa, quae potentioribiis caussis eomitantibus tantorum est fons malorum . Si autem haec contra potius a compres sone, quam a caeteris caussis procedant, aequius ab eius diminutione id quod assequemur

mulierem horizontaliter collocantes , di in superiora manu caput foetus impellentes quam ab internis pharmacis sperandum erit. Et si quid ex hisce detrimenti partui oriretur ab eorum pertinaci vi, oportet in ischuria cathethere uti; in caeteris vero phaenomenis fortioribus internis remediis, ut Artis est , & occasio postulat. Neque aliter profecto , quod ad caussas attinet , diiudicandum est si hoc ipso tempore terque quaterque, nec ne, mulier alvum deponat . Optimum vero ut partus felicitati consulat, hoc a natura praestitum est, optimumque ab aliquibus, qui ipsius naturae defectu. iubent foeminae aut uno, aut pluribus clyst ribus emollientibus, aut leniter purgandi facultate donatis ima intestina protinus elui; nullis siquidem rectum praesertim scatere faecibuS, quae in eo concretae partum retardare , doloresque augere queunt necesse est; optimum inquam ab aliquibus factum, namque irritationes ita non tantum mitigantur, faecesque

Temoventur retentae, verum etiam ad dilatationem vicinia magis magisque disponuntur ;dico praeterea protinus, cum protracto labore inanes prorsus, ne dicam damnosi, ex eo quod excipi ob compressiim intestinum amplius non possint, clysteres evenirent.

50쪽

Hisce vero expositis , quibus tirones studere deberent quam maxime , ne nimia festinatione partum praematurum eXcitent, quem avertendi satagere debent, ea nunc operae pretium est, quae Uerum , ut aiunt, laborem comitantur , phaenomena exponere. verum an

tequam id aggrediamur , nonnulla prius de doloribus, qui partum comitantur, in medium

afferre non pauco emolumento esse credimus; his siquidem quae in posterum dicturi erimus, perceptu faciliora reddentur . Dolorer prosecto ad partum naturalem edendum sunt necessarii , immo dolores ipsi & conatus praecipuam veri sic dicti laboris partem constituere omnes aperte testantur obstetrices. Astquamvis seemina, quin doloribus crucietur, reapse secundum naturam parere non possit, tamen dolores omnes in extrema graviditate , quamvis vividi diuturni, & per vices veluti statuta lege parituram aggrediantur, proximi partus signa semper haberi inserendum non est. Uaria, & interdum etiam inter se invicem opposita hoc tempore dolores producere valent, quamobrem , qui ab uteri actione originem ducunt, iure meritoque υeri si1ve partum eff- cientes, caeterique omnes spurii, seu fassi dicti fuere, quorum primis indulgere, reliquos vero sedare opus est . Dolores itaque veri a lumbis incipiunt i de per totum extenduntur abdomen, ac deni-.que in pubem, & os sacrum finem habent;

id quod ipsos ab uteri fundo nasci, & in cer-

SEARCH

MENU NAVIGATION