장음표시 사용
51쪽
6 svicem protrahi satis aperte demonstrat. Alias autem contra quod rarissimum est umbilici,
aut hypocondriorum arcentur finibus , alias tantum femoribus insident. Hi porro a praesagientibus , ut diximus , non tantum vi, moraque disserunt, sed quoque disserunt inter se . Primi, qui primo laboris urgent initio, sunt omnium leviores, brevioresque , & longiora intervalla reliquunt. Progrediente labore, se sim sensimque crescit ipsorum vehementia, di liasque perdurant, ac brevissimis temporis dividuntur momentis , adeoque crescit, ut Sangui
nem mmmovere non tantum, Verum etiam
vehementi pressura , & acerbitate totius corporis, ac praesertim genuum, artuumque inseriorum coucullionem tremoremque excitare
Quod si in iis , quae partum non Cogn
Seunt , quaeque magno corporis robore sunt
praeditae , foeminis , ab hoc communi per agendi methodo natura discesserit, ut extremo labore letaores dolores vividioribus misceantur alternis, proindeque partus tardior reddatur, cavendum, ne duores isti, quorum effectus consistit in eo , quod uteri cervix dilatetur, eaque dilatata Betum propellant in lucem, excitentur a nobis, neque avara manu ut mox statisque erit dicendum , matricis hiatum obliniendo eiusdem dilatationem intempestive promoveamus . Namque in partu tardiore dummodo mora nullo gignatur morbo quam quae celeriores, melius se habere postea observatio monstravid.
52쪽
Cum vero foeminam praesagientibus paullulum vividiores, crebriores diuturnioresque exercere dolores incipiunt, ut contractionis momento matrix dura sese attactui exhibeat, genuinis
ipsam premi doloribus dubitandi locus est . Ast
sicuti parientes nonnullae, quae iam plures ediderunt foetus , vix interdum per dolorum iam commemoratos gradus gradatim percurrere visae sunt, & statim ac paullulum acerbi, v hementesque dolores ipsas urgerent, quin tempus ad partus necessaria comparandi superesset, foetum in lucem propulerunt, & sicuti alias validiores etiam dolores, qui a vulgo ut pro ximi partus signa tenentur, in iis, quae nou dum pepererunt , foeminis, vix aliquam contractionem insuffcientem & fugacem comitem habuerunt, adeo ut proximo, quando reapse non erat, deceptae partu obstetrices, foeminas in partum , ipsum non sine gravi matris , Quintusve damno niti hortarentur; hinc evidenter apparet, quam bonum hoc tempore necessi riumque sit, ut vere, si foemina veris vexetur doloribus, sive si vexptur, quantum in labore profecerit, recteque noscatur, ad tactum illico,
sive, ut aiunt, parientis explorationem confugere . Atque ut Artem decet, quo id assequi possit , unguibus resectis , & digitis uidistis ,
unum vel alterum digitum in vaginam usque ad os tincae intromitti debet, eoque uteri oscu- Ium explorari, ac undique , ut vera de ipsius serma sit idea, contrectari, quod, dum inri urgent dolores , dum scilicet matricis adest coa-
53쪽
tractio, paullulum coarctatum constrictumque,
membranaeque humores continentes tensae re periuntur ; eaque vero uteri contractione demissa orificium ipsum in maiorem quam antea dilatationem haberi, attenuari, molliri, membranasque pariter laxari optime distincteque
Modo equidem inris doloribus expositis unusquisque facillime comprehendere poterit , sub spuriorum nomine omnia abdominis , licet periodica, vehementiaque sint, recenseri tormina , quae sub graviditatis potissimum finem , modo antrorsum , modo retrorsum , sive in
lumbis, sive in dorso, sive demum ad umbilicum foeminas excruciant, quaeque nullum expellendi foetum conatum creant ; quin imo , dum ipsorum actio viget, parietes cervicis uteri ad se invicem propius accedunt, ipsiusque orificium , prout si Betus exitui sese opponere vellet, coarctatur, constrictamque etiam remissis iis per breve tempus & occlusum remanet. Quod si vero horum dolorum caussam per quirere lubeat, aliunde prorsus quam ab uteri contractione erit petenda. Hic interea prius monere praestat hos ipsos dolores praeoccupare oportere , eosque a Ueris cognoscere , atque distinguere, ne in partum foeminas niti ho laremur, neque proinde citius, quam natura constituit, dolores partum praematurum efficientes excitando detrimenti maximum pariturae ipsi & foetui simus allaturi. Hoc autem Semper attingere opus, hic labor est; dolores siquidem
54쪽
dem isti eum veris tantum similitudinis interdum habent , ut, nisi ad explorationem confugiatur , atque de iis attentae minutaeque instituantur observationes, dissicillima ipsorum cognitio est. Atque ne nimis in iudicando praeeipites simus, sequentia animo teneamus oportet, quod scilicet membranae foetum involventes horum dolorum actionis haud tenduntur momento , neque uteri osculum, dum Sese remittere incipiunt , ut diximus, dilatatur, neque magna illa illinientis humoris, ut in veris doloribus, eos praecedit, & comitatur copia, iisque demum quod linteis calidis, clysteribusque dum hisce veri dolores potius exasperantur auxiliis plerumque aut partim compescuntur, aut penitus
Ad horum autem dolorum curationem quod spectat, eo dirigi remedia debent, unde illis exortus & incrementum extiterat; sic ex. gr. in doloribus immodico corporis motu ortis quies commendanda videtur; sic matricis irritationes ex nimia vasorum distentione , ut in plethoricis seeminis evenire solet, prudentes, moderatasque sanguinis missiones expostulant ; sic spasmodicae intestinorum , musculorumque a dominis contractiones, & alvi raritas clysteribus , & opio mulcentur ; sic incommodae obliquitati uteri opposita parientis actione coninsulitur ; sic demum de caeteris . Sed iam verus nobis in partu labor est considerandus. Cum igitur uteri cervix ob praevios
55쪽
praesagientes dolores adeo attenuata est, ut viribus contractionum resistere . nequeat, uterus
vehementius contrahitur, & paullulum maiores excitat dolores, qui haud rapide sibi succedunt , sed pro circumstantiis intervalla modo maiora , modo minora relinquunt. Hos vero frequenter dolores quidam perpauca temporis momenta praecedunt aut comitantur rigores cum quadam, nec ne frigoris sensatione coniuncti , adauctae probabiliter irritabilitatis indicia, quae machinae partes ad hoc summam functionis disponit, atque ut ita dicam invitat. Aliis contra hoc tempore foeminis & praesertim sensibilibus , debilitates, sive
inguinum, & partium Superiorum coxarum tre
Hisce doloribus immediate succedit maior, quem ab initio diximus, materiarum muc Sarum fluxus, qui crescente labore fit rubeus guttulis quibusdam sanguinis admixtis, di ad extremamrisque laboris perducitur . Horum humorum partim separant innumerae glandulae in cervicis uteri superficie conspersae , ad quas maiori copia hoc. tempore fluit sanguis ; partim vero Iaesio aliquorum vasorum, per quae emterna Ovi membrana a graviditatis primordio est adnexa . Quamvis vero humor hic non raro quantitate, coloreque si varius in variis, ex eo tamen consequentia nulla ad felicitatem partus
auspicandam deduci potest , etiamsi interdum nimia ipsius copia fluxerit in iis , quibus labor. acer ab initio fuit, parientibus , quibusque
56쪽
prope matricis hiatum fuit adnexa placenta. Quomodocunque vero sese habeat res, verum tamen est, quod illius copia maior, & quantitas generatim optimae partium non tantum ad sese dilatandas dispositionis signum est, sed etiam eos maximopere disponit . Huiuscemodi vero phaenomenis ita sese habentibus , si fiat consuetis cautionibus exploratis , haec apparebunt. Doloris in primis permanente vi uteri cervix non tantum coarctatur , sed etiam attollitur, & retroflectitur, neque adhuc ipsius osculum apertum, ut membranas aquas continentes admittat, plerumque est, aut sit interdum propter ipsarum tenuitatem, aut debilitatem exiguam earum portiunculam ad mittit, vix earum tensio, & laxatio distinguitur; apparebit insuper, quod contractioue r missa cervix ipsa sed non tam quam antea erat demittitur, nec non ipsius orificium magis quam antea dilatatur . Haec porro quae ad uterum pertinent, in omnibus mulieribus plus minusve constanter evenire attactu ipso monemur. Et revera haec sese habent, ut res ipsa postulat necestario , ex eo quod a mechanica uteri structura pendeant . Uterus enim cum paullo maius quam in praesagientibus doloribus contrahatur, contractio ipsius in omnibus
partibus indistincte fit , ut tamen fundi actio
ob seriem fibrarum numerosiorem actione colli maior, sortior, & diuturnior evadat, evenit, quod cervix in contractionis suae tempore paul- Iulum cedat, potentiorique obtemperet lando,
57쪽
proinde cervix ipsa attollatur, eaque postea eiusdem cervicis remissa, & fundi adhuc perm
nente contractione ipsius osculum reseretur, ut
fundi robur expostulat. Dilatatio vero haec caeteris paribus lentior est in muliere fibra forti, et robusta praedita, quam in alia laxioris temperamenti , & lentior itidem in primo partu quant in succedentibus, qnoniam alias uterus hanc dilatationem iam pertulit . Ast quoniam dolores hoc tempore adhuc leves, breves habita ad suturos ratione sunt, atque longa intervalla relinquunt , idcirco lenta quoque evadit dilatatio. Res quidem aliter sese habet quum contractiones sortiores , & diuturniores fiant; tunc enim ipsa. dilatatio acceleratur, adeo ut si Iicet ex generali observatione aliquam plausibilem assertionem deducere si quinque, aut sex temporis horae , ut diameter orificii uteri
duorum pollicum longitudinem aequet, neces sariae Sunt, tres, aut quatuor horas in progressu laboris , ut uteri orificium in integrum dilatetur dummodo ipsius uteri regulari incremento procedat , quinimo & minorem temporis impensam requiri. Pro ratione autem dilatationis orificii membranae aquas continentes, quae iam ab initio dilatationis, ob spasmodicas uteri contractiones, . ab ipsius interna snperficie separari coeperunt,& quo minorem resistentiam patiuntur, eo Sub quovis dolore ab amios liquore pulsae vergunt , uteri nimirum ad orificium admoventur, incumbunt, ac deinde paullatim ipsum pene-
58쪽
trant, sic dictam aquarum vesicam efformantegextensionem variam, variamque figuram praeseserentem.
Utilitatis hic vero maxime in praxi est, scitu digna, figuram plus minuSve conicam aquarum vesica efformatam ut iamdiu creditum fuit a praesentia semper unius, vel alterius extremitatis non pendere, verum non nunquam a membranarum ipsam efformantium laxitate, sive quod segmentum uteri inferius superiora pelvis aperturae haud perfecte respondeat. Quod autem attinet ad illorum mentem , qui orificii uteri dilatationem ab actione huius vesicae mechanica in peripheriam hiatus uteri fieri e cogitant, iam quid apud nos polleat, prius dicta demonstrant. Uerum ut res nostra verius, clariusque elucescat ad impugnandam addere sufficiat , orificium ipsum dilatari incipere, ae persequi, quum nondum , aut vix idem orificium membranae introeant: simul ac considerando dilatationem haberi, quum aquae ob nimiam membranarum tenuitatem praemature fluunt, & licet per idem orificium pars nulla foetus sese introducere queat. Quibus ex omnibus itaque vesicae praesentia non absolute necessaria dicenda, verum haud negandum faciliorem dilatationem reddere posse , atque breviorem ἔorificium enim uteri & vaginam comprimens
ad dilatationem magis magisque disponit. Ut igitur virtuteque talarum uteri hostici ad pollicem unum cum dimidio circiter, aut pollices duos dilatato maiori co2ia fluit hu-
59쪽
mor, de quo 'uries effati sumus, globulis
sanguinis numerosioribus admixtus, re uno quoque ingruente dolore, per quem & orificium constringitur, vesicaeque intenduntur membranae , pars , qua foetus orificium petebat, ab aquis expulsa discedit , & fundum versus retrogreditur, ut iterum absente dolore ad orificium redeat. Tunc autem temporis membra-nosus sacculus flaccidus , laxusque efficitur , ut attactu, quae pars foetus orificium adeat, cognosci possit.
Dum talia contingunt in utero parientis situm debet componere obstetrix inter sedentis , & recumbentis in dorsum , vel in lecto , vel in sella idonea ; doneturque ei quidquid manu constringat, ut unoquoque Superveniente dolore validius ad expellendum foetum niti queat. Interim ttimor ventris, qui adhuc alte prominebat, magis magisque subs1det , uterique osculum pudendi labiis appropinquatur . Tunc itidem ob imminutam fibrarum cervicis resistentiam uterus ipse tenes-mo quodam afficitur , proindeque in frequentiorem validioremque contractionem agitur, ex quo patiens invito spiritum retinere animo cogitur: quod actionem uteri utpote compositam cum musculorum abdominis , & diaphragmatis actione maiorem reddit, eique auxiliatur, unde foetus, cuius positio naturae legibus spondet, ad orificium urgetur , ac membranae foetum involventes magis magisque orifi-eium penetrant ad maiorem mucilaginis co-
60쪽
plam, quae Iubricam magis semitam efficit,
comparandam. Tota hinc concalescit mulier, rubentque genae ob vehementes premitus, &quoddam fastidium frequentissime in conatibus eam vexat, ipsamque sibi ipsi molinam reddit . Hisce stipatur symptomatibus orificii dilatatio , quae in quibusdam Beminis , quamvis sensim, & fastidiose procedat, non tamen
promoveri debet continuo, & in vaginam saepe introducendo manus, non violente orificium
distrahendo, non denique assiduis unctionibus , quibus imperitae obstetrices nimis infeliciter
utuntur . Huiuscemodi enim unctionibus, de saepe manu tangendo, quin dilatatione partium foetui faveant , orificium uteri potius laedunt, vaginamque irritant; hinc irritationi inflammatio , & non raro mors inflammationi succedit;
quid quod in Meminis quibusdam admodum
irritabilibus huiuscemodi contrectationes , ad sutum, positionemque foetus mutandam suffecisse, atque ita partum per Se naturalem, in contra naturam, aut didicium vertisse silentio praeter undum non est . Cum autem tempus accedit, quo laboris ad Summum ventum est, ut dicta iam iam frequentiora vehementioraque facta phaenomena, & interdum etiam vomitus hisce momentis
perutilis comprobant , uteri orificium ad pe sectam dilatationem properat, adeo ut simul cum utero, & vagina quae ad modum pariter dilatatur unum continuum , aequalemque canalem efficiat; dum aquarum tunc temporis