Censura generalis contra errores, quibus recentes haeretici sacram scripturam asperserunt, edita à supremo Senatu Inquisitionis, constituto aduersus haereticam prauitatem, & apostasiam in Hispania, & aliis regnis, & dominiis Caesareae Maiestati subie

발행: 1562년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

FERDINANDUS DE VAL

DES MISERATIONE DIVINA ARCHIEPIsCOPUS HIs PALENSIS, INQUISI-tor Aponolicus generalis, contra Haereticamprauitatem. O apostasia, in cunctis regnis mimis Ioanna Reginae, ac Carolo Imperatori et Regi, dominis nostris subiectis, etc. Vniuersis Osiingulis ecclesiis, monasteriis, collegiis, uniuerse - tatibus, ac singularibus personis, cuiuomque flatus, - conditionis, praeminentiae, in di Iis regnis Odominiis existentibus, salutem -stat Ograriam. fa

mum ad nos peruenit , a plerisque & uariis regionibus importatos esse in haec ipsa regna complures libros, uariis & di uersis praelis excusios, multis uitiis, erroribus, ac haeresibus refertos, in graue damnum & offensam orthodoxae fidei, ac Christianae religionis: curauimus diligenter ut ipsi li- , bri exquirerentur, atque adimerentur tam a collegiis & uniuersitatibus, quam a Bibliopolis, &aliis personis singularibus, penes quos eiusmodi libri essent, ac reperirentur, atque per edictum publicum cautum est, ne eiusmodi libri venundarentur , ne ue aliqui eisdem Vterentur. Praesertim uero interdiximus Biblias, & Testamen-

3쪽

, CENSURA CONTRA ta noua seorsum excuse & impressa, ab aliis libris

Bibliorum , quo ad videlicet visis , excussisq; e roribus in cildem contentis, dccretum ac dissinitum fuisset per viros tum probos, tum doctos, quid esset haereticum, aut in fide suspectum , vel male sonans, ct cuius lecitio minus esset conueniens, aut alioquin Olfendiculum & scandalum inter Christi fideles generaret .Idq; omne mature in Consilio generalis inquisitionis tractaretur , ac discerneretur quid de clusi di libris faciendum , aut alias provide de hac re statuendum esset. Et quoniam his diligenter peractis, interceptae fuere pleraeque Bibliae variarum excusonum, in quibus multi errores inueniuntur

praesertim in summanis,& additionibus, & indicibus aliquot, maxime autem in Bibliis quae ab anno Millesimo quingentesimo vigesimo octavo, utque UTA tempora typis repraesentatae prodierunt, atque itidem in ipsis cisdem Testamentis nouis seorsum a Bibliis impressis, in quivbus quidem Bibliis aut Novis Testamentis, quae

ab eodem tempore ad hunc usque diem sunt excusa, inueniuntur multi crrores, & loca depra uata, non legenda, nec communicanda fidelibus Christianis: quam os rena rure optimo prae-

cIpi Tnobis poterat, ut huiusmodi libri omnes

quibus tales errores insunt,vel conscinderentur, vel concremarentur, ita ut nullatenus apparerent. Veruntamen considerantes eiusmodi errores in ipso contextu sacrae paginae non inueniri ,

4쪽

HAERET. ERRORES. 3 sed tantum in summis, summariisque, additionibus, & indicibus, ut superius dictum est: prae

terea numerum carundem Bibliarum ingentem esse, quodq; multae ecclesiae, monasteria, uniuersitates,bibliopolae ac singulares personae conqueruntur, dicentes se graui damno allici, si eiusmodi libri omnino eisdem adimerentur, aut destruerentur. Re diligenter tractata in Senatu generalis inquisitionis, in consilium etiam adhibitis multis doctis viris tam ex uniuersitatibus Salmanticensi, & Complutens, quam aliorum insignium so .corum, ac deinde eadem re delata ad Serenissimum principem P H I L I P I3 v M, regnorum praesatorum gubernatorem , ac dominum nostrum et eius auctoritate decretum est, Censuram quandam fieri, qua indicarentur, & annotarentur in ipsis Bibliis& Testamentis nouis; loca omnia, quibus insunt errores, aut verba suspecta, Vt Viri

delicet eiusmodi locis exemptis vel deletis, & - lmnine obliteratis ta ut minime ita ossint, om Idine & forma irascriptis, permitterenturi tabe- iri, ac legi Bibliae ipsae, ac Testamenta noua quae hactenus in praefatis regnis & dominiis inueniuntur. Hac tamen lege, ut posthac non liceat importari, aut uendi alia quaepiam ex antedictis excusonibus contaminatis. Quibus omnibus uisis,

decretum fuit super hoc dari, & promulgari debere has nostras literas, siue hoc edictum, una cum ipsa Censura, tenoris sequentiS. PR1M V M igitur statuimus, & ordinamus, Ut nulla

5쪽

CENSURA CONTRA nulla Ecclesia, Monasterium, Collegium, Universitas, aut persona sinsularis, in ipsis regnis &dominiis existens, cuiusuis status, conditionis, aut praeeminentiae fuerit, prat sumat habere, i gere, aut vendere aliquam Bibliam . aut Testamentum nouum ex notatis in ipsa Centura, dictarum impressionum deprauatarum , quae delata &importata sint usq; ad haec tempora in ipsa regna& dominia, nisi prius eadem exhibuerit Inquisitoribus loci, & districtus ubi ipse extiterit, seu pe sonae aut personis ab ipsis ad hoc deputatis, seu deputandis,aut Episcopo dioeceseos, vel eius ossiciali, aut Vicario generali quo videlicet deleant, oblitterent ac issimant ex huiusmodi libris nota tis per ipsam Censuram,indices, loca,& summaria,deprauata, & suspecta ita ut minime legi pos sint, atq; hoc fiat actis publicis coram Notario Atellibus, die, mense, & anno additis : Idq; facere teneantur insta sexaginta dies post publicationem literarum nostrarum,& Censurae, factam in metropoli, uel ecclesia cathedrali, vel in aliquo alio loco publico cuiusq; dioeceseos, Episcopatus vel ciuitatis: in libris tantum qui in praesentia reperiantur in praefatis regnis & dominiis: Atque

hoc ipso praestito, deinceps, possint habere & l

gere eadem volumina, ipsisq; uti: quae si interce pia aut sequestrata suerint,emendata ac repurg ta restituantur suis dominis .Volumus autem Biabliam Luthetiae impressam per Robertu Steph num cum duplici translatione vulgata & noua,

6쪽

I. HRE REM ERRORES. & cum apostillis Batabit in mediocri forma, an-lno Millestino quingetesimo quadragesinio quinto, a nemine possideri, nec minus legi Testamentum nouum eiusdem, quod quidem resertum est tot erroribus, Ut commode emendari aut deleri non possint. Caeterum vetus Tcstamentum eius.ldem Bibliae cum suis scholiis permittitur haberi S legi, idq; emcndatum iuxta normam Censurae,& absque ipso Testamento novo,& non alias. Praeterea volumus&iubemus, quod de caetero nullus Bibliopola, neque alius quispiam praesu mat inuehere in praefata regna & dominia, ubinos Inquisitoris generalis munere iungimur, Biblias vel Testamenta noua dictarum excusionum improbatarum, vel aliarum quae in se contineant aliquot errores, etiam si ipsi iidem errores sint de Zleti, & obli terati iuxta sormam Censurae, alioquin poenis subiacere se sciant, quas paulo post hic constituemus. Vt autem omnibus constet quae Bibliae &Testamenta noua sint ex recens importatis in ipsa regna& dominia, contra nostrum decretum, Volumus ut in omnibus Bibliis & Testamentis nouis, post deletos & obliteratos errores,addantur in tane vel in principio ipsorum librorum, acta publica, testantia quo die, mense, dc anno emendatus& redditus fuerit eiusmodi codex, quae quidem acta subscribat Inquisitor vel eius Commissarius ad id deputatus, & Notarius coram quo res ag

tur, vel quiuis ex dictis Epitcbpis aut Vicariis ge. I neralibus

7쪽

C E N S V RIAI C Ο Τ R Αneralibus ipsius dioeceseos, ubi ipse extiterit, cum Notario: quod fieri debeat in qualibet dioeces,&Episcopatu infra sexaginta dies post promulgatas has nostras literas & edictum , ut dictum est. Quae autem Biblia uel Testamentum nouum ex prohibitis apud aliquem reperientur clapso temmino praefato, quae rion sint eodem modo consignata, existimentur ex recens importatis in praelata regna & dominia, subeantq; domini eandem poenam quam per has literas illis constituimus, qui similes libros in haec regna inuexerint, utique in eos, & eorum bona instigendam. - Decernimus autem & statuimus, ut quisquis sit, quocunq; statu, gradu, ordine, & conditione, quacunque dignitate praefulgeat,apud quem inuenta fuerint aliqua aut Bibliorum, aut noui Testamenti volumina, in quibus praedicti err res deleti, aut obliterati non habeantur, aut non

sint sublatae summae, & indices, quos tolli iussimus, aut denique ea reiecta non fuerint, quae resecanda amputandaq; decrevimus, post elapsos sexaginta dies a publicatis nostris literis, quos iuxta iuris formam & ordinem, per uicenOS, ac ui .cenoS, & ultimum pro tertio, ac postremo, legitima & consueta canonica praemissa admonitio

ne assignamus, is inquam quisquis fuerit in maiorem cXcommunicationem latae sententiae eo

ipso quod contra secerit,incurrat, atque insuper in eum procedatur tanquam de haeresi. susilectu & praeter amissionem librorum, quos ita retinue

8쪽

iit deprauatos, mulctetur poena viginti ducatorum, quorum tertia pars cedat dem unciam i , tertia huius sacri ossicii sumptibus, reliqua vero tertia iudici qui de ea re sentcntiam tulerit. Eandem etiam poenam irrogari mandamus Bibliopolis, aut aliis quicunque post hanc nostram prohibitionem praedictas Biblias, aut nouum Testamentum importauerint in dicta regna, & domi nia curae nostrae commissa, quamuis ii dem errores ut supra diximus in illis obliterati sint, aut in boliti. Item praecipimus, ut is cui curae fuerit corrupta illa loca delere, aut obliterare, addereq; , insuperacta codicibus, & lubsicribere: pro sua & Notarii opera in singulas Biblias, tantum accipiat dimidium argenteum. pro singulis autem nouis Testamentis, octo dipondia, idest,quartam partem V-Diu Sargentei, monetae regnorum Castellae. Ad haec volumus & iubemus, Ut Typographus,aut Bibliopola qui vendiderit ipsam Censuram, non pluris uendat quadraginta marapeti- σnis regia sanctione laxatis, poena uiginti ducatorum, iii mptibus sancti ossicii applicanda, pro qualibet Censura ultra pretium taxatum uendita. Vt autem uniuersa haec & singula a emine ignorari possint, sed omnibus nota & manifesta sint: praecipimus & mandamus reuerendis Inquisitoribus, tam huius oppidi Vallesoleti, quain aliorum quaecuque dictis regnis & dominiis clauduntur, ut hoc nostrum decretum , & Censuram

B publicari i

9쪽

CENMVRA C o N TRApublicari quisque faciat in uniuersis officii sui lo

cis, praeserti in in ecclesiis cathedralibus, & aliis ecclesiis & monasteriis, in suggestibus, per uerbi dei concio natores,academiis, & publicis Biblio thecis, dc quoties eadem loca uisitauerint,edicto suo mulctam ac poenam indicant, omnibus & singulis qui praedictas Biblias aut noua Testamenta suppresserint, occultauerit, aut quoquo modo habuerint. Similiter & iis, qui utcunque sciuerint ea de supprimi, occultari, aut quoquomodoliaberi apud aliquem priuatum homine, aut in ecclesiis, monastellis, collegiis, academiis, aut denique alio loco & non simul rem cognitam ad eosdem Inquisitores detulerint, quos poenis &Censuris quibus magis uisum fuerit expedire, admoneant& adstringant, & uniuersos puniant, qui aliquomodo aut ratione redarguentur deliquisse, poenas constitutas ab eisdem seuerissime exigentes. In cuius fidei testimonium praesentes literas manu nostra subscriptas, & per Secretari u sanctae gen 'alis Inquisitionis consilii referendatas, concedimus. Dat. in oppido Vallesoleti, die.XX. mcnsis Augusti Anno Domini Millesimo Quingentei De mandato Ill rissimi Domini mei Archiepiscopi.

simo Quinquagesimo quarto

F. Hispalor

uarto. i Tetrus de Tapia

10쪽

INCENSURA M.

I xidici queat, quanto discrimine . Christianae religionis, & Catholicorum omnium,haeretici nostrorum temporum hQc malum machinentur, ut & sua falsa dogmata per uniuersas Christiani orbis prouincias disseminent:& pro sacra scriptura uenditent,atque haberi contendant. Nam eo uesaniae progressi liint, ut non soluin ausi fuerint pestifero multarum literesum ueneno omnia inficere: sed nec uereantur noua nunc reperta tecsna iisque adeo sacram scripturam deprauare, tantamq; illi uim in serre, ut iam ipsas sacras literas loqui cogant quod illi uolunt , & quicquid impietatis

commenti sunt. Vt quemadmodum imperitam plebem permissa uiuendi licentia & impunitate, auera fide amarunt, ita nunc aduersus eruditiores grauiorem pugnam meditentur,dum sua dogmata per annotationes, summaria, & titulos f cro textui adscribentes, conantur ostendere, aut eadem omnino esse cum diuinis, aut manifeste ab ipsis eruta atque desumpta: utentes nimirum eorum fraude qui Tum clam uenenum alicui praebere cupiunt, mulso temperare solet: ut prius I, occulta eius ut intercipiatur, quam dolum intel-

SEARCH

MENU NAVIGATION