장음표시 사용
11쪽
que ullam de medicis habent neeestatem. & I. morbi, cap. T. Dico ergo, quod unusiquisique disii si sanum esse, dum polit ad praeter ustum Impedimentum faciat operationes. AvicennaS I. Can. fen x. doctr. I. cap. I. sic sanitatem definit: Santivi est habitus , vel di Iositio, ex qua omnes operationes subjecti ipsiuM Fame proveniunt.
item T. can. fen 2. doctr. I. cap. a. Sanitas tes di Iositio, per quam corpus hom,nis in sivi complectione re compo*ione tale existis, ut ex eo op rationes ejus omnes proveniant incolumes. item et
Est dispositio, per quam immediate perficiuntur
operationes viventis. AverrhoeS 2. Coll. cap. I.
dicit sanitatem esse disspositionem bonam in membra , cum qua Usum operatur operationem, quam habet agere per Fui naturam , S patitur passionem, quam habet pati. Haec tamen definitio videtur potius partis uniust usque corporis, non autem totius: sed quia , ut partes se habent , ita Sc totum, recte descriptio haec de sanitate totius corporis explicari potest. Alii dicunt, sanitatem esse corporis temperationem , quum ea congruunt inter se, o quibus constamus: alii constitutionem rectam Corporis naturalis in ordine ad operationeS exm .ercendas, actu , vel potentia. Atque hae deinfinitiones, quamvis terminis diserepent, idem tamen explicant secundum uniuscujusque dicendi modum ; in eo stilicet conveniunt om
12쪽
nes , quod sanitas sit potentia exercendi operationes naturales. His alteram ego definitionem siubjungo , non eruditiorem, aut clariorem, sed nec absurdam,aut ceteris contrariam rneque enim tam acri Percussit th rs laudis stes magna meum cor , ut melius a me medicinae
principia explicari existimem,& apolactizando viris eruditissimis adversari velim. illud solum mihi concedi expecto, quod omnibus& concedi laudabile , & ultro offerri aequum est ; sanitatem nimirum meo etiam dicendi modo definire. est autem haec definitio : Sanitas est aptitudo caloris naturalis, perpetuo resistendi causis morbificis. Explicatione non
indiget, cum & clara, & vulgaris sit ; siquidem apud omnes probatum , atque universa medicorum clamat schola, virtute caloris naturalis mortales, & cuncta animantia vigere, operari, & morbis resistere : affirmante hoc quoque Galeno T. comment. aph. Is . cum dicit , calore naturali omnia fieri tam in animantibus, quam stirpibus ; probante etiam id ipsum Avicenna T. can. sen. Σ. doctr. 3.eap. 3. de signis complectionum, ubi ait, calorem innatum naturalem vocamus) esse virtutum omnium instrumentum. item: esse illum quinaturales humores tuetur, ne ei caliditates extra
neae dominentur. Recte igitur sanitatem definivimus per potentiam, seu aptitudinem , cum sani-
13쪽
sanitas non sit actus , seu resistentia ipsa , non enim dicimus sanitatem resistere morbis, sed quod sanum est, adversari affectibus praete naturalibus, atque operari. Vnde ex his cognoscis causam vitae brevioris, longiorisve,& senii: defectum nimirum caloris, & ejus imminutionem factam a rebus externis, nobis quidem ad vivendum necessariis; sed non recte administratis. atque in his consistit ratio conservandae sanitatis, ut ea quae calorem illum naturalem fovent, sedulo curemus, quae vero contraria fiant, negligamus: de quibus omnibus dicturi sumus.
De calore naturali, seu calido innato
C A Ρ V T II. IN tradendis praeceptis de ratione conseris
vandae sanitatis , parum referebat , Rus definititionem omittere, velut superfluam, quod vulgo scire, quomodo definiatur sanitas, non conferat ad morbos pellendos: neque enim quis morbo liberatus fuit, qui definitionem. sanitatis pro remedio adhibuit ; sed qui ea omisit, quae sanitati adversabantur, sanatus fuit: minus etiam refert , quidquam dicere de calore naturali, cum vulgus id capere non possit, aut minus
14쪽
seitu necessarium existimet. Uerum non omnia quae traduntur, aut scribuntur , vulgi gratia fauni ; multa quidem ei, plura vero aliis exarantur. sic olim triclinia multa quidem paravit amicis Lucullus, plura vero sibi, dum Lucullo etiam sine convivis carnandum esset. Rem arduam me suscepisse videbor dicturus aliquid de calore naturali, quod a viris eruditissimis aut non definitum , aut omnino intactum adhuc, & incertum relictum est. conistra tameia audentior ibo , non bullatu ut mihi nugis Pagina turgescat; sed ut quae naturae beneficio fiunt, comprehendantur, & quae Ca lesti munere subsistunt, suspiciantur. Dico igitur T. calorem naturalemiquem calidum innatum vocant,) esse elementarem, nullo persuasus firmo argumento, principium corporis viventis esse posse alterius naturae,
quam id , cujus est principium. a. distribui
per totum corpus a conviperi quidem hac , aut illa parte parcius qui abundantius; sed totum in aliqua parte praecipua locari , ut ab ea, velut ab oeconomo, in alias postmodum diastribuatur, non adeo comprobatum videri. 3. non totum fiascipi in ortu , seu semine parentum , quem habiturus unus quisque sit toto
vitae spatio ; sed augeri, & minui per-anni
Primum satis probabitur consideranti, cum
15쪽
cta animantia , imo quaecunque viventia patenim est utrobique ratio ) ex elementis componi ; id est , ita inter se miseeri atque temperari , ut inde corpora humana generari, stirpes nasti, insecta fieri animadvertamus. Neque dicemus, elementa vi alia quadam coelesti, vel divina compingi atque ferruminari, aut apta ad compositionem reddi, quam ea naturali, quam summus rerum Moderator ab aeterno rebus a se creatis concessit: siquidem quaecunque degunt, naturali virtute degunt, nec coelesti adminiculo opus habent, velut alterius cujusdam elementi perfectioris, majorisve activitatis ut ajunt vi necessario conis servata. Hinc velim longe religionis Censeres abesse , ne mihi obtrudant haeresis cujuslam, aut impietatis semina ; quasi vero negem, totius universi Conditorem atque Conservatorem esse causam: primam rerum omnium ,
quando dico, elementa sua natura agere M pati,absque ulla coelesti aut divina virtute ad hibita t hic selum contendo, Deum quidem tribuisse unicuique rei creatae propriam quandam naturam, non autem secundo i quodam actu juvare aut sebvenire homini v. g. generando, aut equo , vel stirpi crestenti. Quaero praetexea ordinem rerum naturalium , non divinarum , cum medici sit investigare natu ras rerum, secundum quas in medendo diria
16쪽
gitur et absit igitur hinc longius religionis
Fervulus. sed redeamus ad nostrum orbem. Quod si ergo caduca & corruptibilia ita fiant, nulla profecto necessitas erit fingendi nescio quod elementum novum , quod Fernelio est prorsus coeleste & divinum, Aristoteli vero neque elementum, neque quid coeleste ; sed solum analogum astris, vel stellis, ut mox in ipso ejus textu videbimus: cum calor clementaris satis per se sit idoneus ad omnia generabilia , ut videmus in hoc rerum
universo, quod plane nihil est aliud, quam
quatuordes ementorum inter se concinne permixtoru ompages, seu quoddam compositum,cujus caula efficiens sit calor ille igneus, seu clementaris; affirmante ipso Aristotele , ignem , seu calorem, esse maxime agentem. Cur enim solus calor sit tam debilis, ut ei aliunde adminiculum quaeratur p at perinde est corpus simplex atque cetera tria elementarquia, inquis, ex Aristotele ignis nullum animal generat; ergo ineptus est, & minime proportionatus vitae animantium, & generationi quae producendo perficitur. Sed respondeo Aristotelem loqui de igne nostro materiali . qui ex pabulo constat, non autem de
calore, seu igne illo simplici, qui principium
vitae dicitur: hic enim purus est atque sincerus, ut quem quaecunque viventia summopere deside-
17쪽
desiderant, peritura sabito, si hoc destituaniatur. Ille vero materialis non adeo inutilis est generationi, ut assi at Aristoteles, cum experientia constet. eum siro calore fovere mortales , cum maxime vigent frigora, ne frigoro emoriantur. quid enim aliud praestare dices foco assidenti, quam suppetias calori sibi sit mili in corpore dc membris contento frustra alias contrarium expeteremus, cum jam frigus ad extinctionem viventis sumeret,si corpora ab igne prodeuntia in corpus nostrum permeabile non penetrarent , ut inde calor intus auctus majori virtute frigori inimico resistere posset. An non etiam nos bullierculae quotidiano usu docent, hunc calorem fiassicere, dum ova in fornacibus calidis cogunt m turius exire in pullos, docente eas hoc furtum ampliori foenore scimus enim, apud Gallos, apud quos vigent cupediae, atque apud alios hoc fieri, ut etiam extra tempestatem gulae
ex illecebris nihil desit. Apud Italos, & apud quos est copia bombycum, corpuscula illa,
seu punctula, quae bombycum ova dicuntur, nonne cubiculo tepidiori effecto in vermiculos coguntur, mox in papiliones , parietibus etiam ex his omnino tectis quod Ane arguit,
virtute caloris in cubiculo contenti, non coelestis cujusdam immissi; sed e prunis & casebonibus , aut aliquo alio combustibili productii
18쪽
cti, punctula illa bombyces effectos esse, ova pullos erupisse. Ergo frustra , ut diximus, finingitur alius calor coelestis subsidiarius elemen- rari, cum per se sussiciat, capax cujuscunque actionis naturalis: unde qui hoc modo philosophantur , melius causas & effectus naturales explicant, quam qui
operum causas nulla ratione videre i Possunt, haec fers divino numine rentur.
. Verum gravissime instat eruditissimus Fe nelius cum Aristotele .quem libro de calore M spiritibus cap. r. &lib. a. de abditis rerum
causis cap. 7. citat, & textum illum cap. 3. lib. a. de gener anim. explicat. est autem hic textus : aedis,m omnis animae sive virtu3 sive potentia, eorpus aliud participare videtur: idque magu divinum , quam ea quae elementa appella tur. 'rum prout nobilitate obscuritateve animae
inter se dissrunt, ita S ejus eorporis dissert. ine stenim in semine omnium , quod facit ut faecunda sintsemina , pidelicet quod eator vocatur: idquemn ignis, non talis faculias aliqua est. Ad spiritus qui in semine spumosoque corpore continetur, ta
atura quae in eo opiritu es, proportione r o Qt elemento steliarum. Munitur profecto arctiGsime Fernelius hoc textu, nec quicquam contra eum, maxime si authoritas spectetur, af, ferri poterit. Uerum non semper ab author,t.re argumentamur , sed quandoque etiam B rem
19쪽
rem ipsam expendimus,utrum ita sese habeat, ut authoritatem apud omnes mereatur. Qui
Magistrum sequuntur, & quos pulpita passunt, nihil in eo diversum, nihil ab num reperiunt; sed omnia apud ipsos dilucida & plana fiunt
commentariorum farragine. Ego quidem authoritatem non spreverim , postquam inte rogabo, quodnam sit illud corpus, quod magis sit divinum quam elementa, tum ana logum elemento stellarum p quod sit spiritus in spumoso corpore & semine contentus , &tamen non sit ignis, aut facultas ex igni prodiens pquod faciat ut foecunda sint semina, &sit calor ' non video sane quid sit aliud, quam quintum , sextum , aut etiam septimum hujus universi elementum: quia , ex suppositione non est ex quatuor vulgaribus, quia est magis
divinum. neque erit quintum ; quia astra, seu stellae constituunt etiam aliud elementum; cum dicat, hoc corpus calorem nimirum naturalem comparari posse cum elemento stellarum. ergo constituet sextum elementum omnino diversum ceteris; cui adjungi po-.test septimum chimicorum: quid universis potuit contingere melius, quid commodius' male olim querebatur Lucretius ob deficie tem in dies naturam, dum inquit: iamque adeo usaeta est aetas , esuetaque tellur; Vix animalia parva creat:
20쪽
non enim tam cito languere potest atque minui , quod tot abundat elementis, seu corporibus simplicibus , corruptibilitati & alterationi non subjectis. nunc vero ad teXtum respondeamus. Dico hoc textu nullo modo probari posse, calorem naturalem , seu calidum innatum quod principium vitae a firmo) esse diviniorem & magis coelestem,quam sint elementa , nec ipsi Aristoteli comprobatum videri et quod ex ipso textu ostendo, si liceat
eum exponere, nulla habita ratione antecedentium , vel consequentium, ut faciunt ii, qui textum nude pro sententia sua firmanda proponunt. Et sane mens Aristotelis sola est, ostendere, Operationes animae, seu facultates, virtutes, potentias, vel etiam iustrumentum ejus, esse praestantius quoddam corpus, quam illud, quod selum ex compositione elementorum fit. ea enim corpora, quae Blum ex elementis coalescunt, ut fiant in anima, tale corpus magis divinum non participant; id est, nullos habent spiritus, seu partes subtiliores,
quibus anirna in viventibus operatur: atque hi spiritus, ratione praestantioris actionis, dicuntur respondere elemento stellarum; id est, conditionem nanciscuntur meliorem minus. que compositam, quam lapides aut metalla, quae elementa sunt compacta atque commixta. Inest vero illud corpus in semine om-B a nium,