장음표시 사용
21쪽
ao DE CALORE NATURALInium , quod facit ut foecunda sint semina ;quia est principium vitae & operationis cujuscunque: atque hoc corpus calor appellatur , non tamen est ignis , aut facultas ex igni prodiens; sed spiritus, qui in semine spumo-1oque corpore continetur: id est, illud corpus est quidem calor, sed non talis, ut est ignis,
nempe elementum mixtum, impurum,aut ali
qua facultas ex hoc mixto pullulans; sed simplex, purus, & defaecatus. atque ita facit, ut foecunda sint semina,ut corpora augestant, &tandem operationes naturales eliciant. Adeo ut videas, Aristotelem ne quidem loqui expresse de calore naturali, sed de instrumento, vel sede facultatum animae. Ergo recte dicimus , calorem naturalem esse elementarem.
Confirmatur ; quia ex ipis Aristotele principium compositi est pars compositi ergo cum compositum . homo v. g. aut leo , vel etiam quercus non sit quid coeleste aut divinum, sed omnino ex universi elementis constructum, calor naturalis, principium Sc causa ejus, erit
Objicies cum Fernelio : sulpbur &arrhenicum , quae calidissima cum siρt, & igneo elemento confertissima , ut plerumque nos Urant, tamen hoc calore destituta jacent, sicut & inanimorum genus. insuper animantis cadaver , multo quidem post tempore postquam
22쪽
quam extinctum est, calorem elementarem conservat, cum tamen ille vitalis jam diu exceς serit. ergo datur alius calor praeter elementarem in viventibus, qui sit omnino coelestis &divinus. Respondeo ad primum e quamviS calor elementaris in omnibus rebus, his quidem uberior, illis vero minor reperiatur, non tamen ideo colligi, omnia pari modo se habere & operari, atque illum eundem calorem , eadem natura aut qualitate praeditum habere oportere , quem habent viventia et sic enim praecipue perspicitur virtus illa infinita sapientissimi rerum Moderatoris, qui voluit, ut ea,
quae ex iisdem constant principiis, dissimilem
haberent naturam , tum agendo, tum patiendo peridoneam: atque sic apparet totius universi concinnitas atque pulchritudo , Orta ex similium contrarietate . quare comparatio fa- sta animatorum cum inanimis non adeo convenit , cum inanima non opus habeant calo-
re, qui faciat, ut foecunda sint semina, veluti vita & sensia carentia. Quod si hoc contendas, ut, quae calore plurimo abundant, sint omnia, & in omni similia , adeo ut ille calor sit idem cum illo calore naturali generabilium ; velis Me etiam necesse est, ut calx, sulphur, & arrhenicum, & quaecunque alia exurentia, sint viventia atque generationi apta: quia, inquis, eodem Calore clementari, uno
23쪽
pluri sint praedita, ac cetera animata. quod tamen non sequitur;siquidem natura, seu qualitas horum plurimum differt. Ad secundum dico, calorem in cadaveribus, morbo extinctis, non autem occisis, non esse naturalem, sed ortum ex materia putrescente; ut in fimis atque similibus observamus fumum quendam exhalantem, producentem nescio quem c lorem ex illuvie putrida natum, qui plane non est elementaris, ut ipse Galenus , calorem quendam fieri ex putrescentibus , assirmat: atque hic est calor febrium quarumcunque putridarum in corpore humano nascentium, ex materia corrupta ortus; quem plurimi naturalem nostrum praeter modum auctum, ob meatuum obstructiones, destinatorum vent lationi internae fornacis exaestuantis , existimant, sed sui arbitror) non satis firmo fundamento. ergo calor naturalis est elementariS.
Ad secundum quod attinet, nimirum Cal rem hunc naturalem non habere fixam quandam sedem cui inhaereat, sed per totum CΟ ' pus distribui, per se patet, cum minutissima particula sine eo vivere non possit: ergo unaquaeque pars tantundem in seipsa fovet, quantum ejus opus habet. Neque hoc modo Aristoteli adversamur, qui libro superius citato
ait, in denso corpore esse spiritum , in spiritu
24쪽
calorem innatum ; siquidem in quacunque corporis parte reperitur aliquid densius, aliquid mollius, in quod nullo , ut ipse ait, in termedio incumbat, ut sit ejus partis , in qua est, facultatum & operationum veluti balis. Quod vero unicuique parti proprius calor inqsit, nullo modo aliunde derivatum , sed jam ab ortu hunc suscepisse arbitrandum est; nam . que post aliquod tempus imminuendus erat, nisi sanguine , mediantibus venis & arteriis,
per totum corpus ferretur alius in corde identidem genitus ad restaurandum expirantem , ut Averrhoes Collect. sect. a. assirmat: experimento quippe, inquit, anatomes compertum exploratumque est, corde corpussulum contineri vaporosum exquisiteque ealidum , quod ab ipso per
arteriarum ductus in universiam animantis corpus derivatuν, atque transmittitur. Non tamen statim in ortu hoc fit, ut plerique anatomici, aliique existimant, ob hoc,ex testimonio Aristotelis, cor primum vivere, Sc hoc praecipue velut punctulum quoddam albicans videri, nullo adhuc aliarum partium vestigio apparente , audacter affrmantes ; id sic volente natura, ut calor & spiritus suturis imbecillulis subministraretur. Etsi enim bullae quaedam ab anatomicis subalbidae visae credantur, non tamen potuere assirmare, hanc vel illam , cerebri aut cordis, vel etiam hepatis fuisse eta
25쪽
giem. imo corpus albicans potius cerebrum exhibet velut natura sua album & spermati simile, quam cor rubicundum omnino corpusculum , atque maxime densum. Sed neutrum
concedendum est , siquidem omnes particulae corporis simul & semel adaugescunt, parique modo de illo calore, qui spermati inest, participant ; cum ante neque cor aut hepar vel Cerebrum appareant , quam Cetera omnia
unumquodque secundum magnitudinem &Proportionem majus minu*e apparens) velut compactilis quaedam trama figurae inter se texantur. ita enim partes sibi sint stibaltemae, ut necessario simul perficiendae sint; crescente tamen magis majori & digniori parte. Heparchymo rudimentum sanguinis non addet, nisisbi ante ab alio chymus praeparetur: ita cor spiritus non perficiet, nisi sanguis prius sibi subministretur, & sic de aliis. Oportet praeterea fieri recrementorum receptacula, ad e purganda superflua : ergo necessario totum compositum uno eodemque tempove completur. Nec mihi objicias , experientiam &obtutus tot virorum falli non posse , quin distincta h confusis discriminent; tibi enim cum viro eruditissimo Claudio Berigardo in Circ. Pis in lib. de anima , circ. de gener. vivent. respondebo , An illi philosophi, qui dreunt eo tum esse animat, negabunt formicula tenuium
26쪽
membrorum descriptionem, eo quod respectu eoel nihil videantum p an pulex earebit oculis , si cerus, aut elephas a tam exiguo erepusiculo videndi ominnem rationem abjudicet ' An quia tria corpus. cula ob albedinem citius se produnt distincta, ea quae rubicunda sunt, nondum erunt formata , eo quod omnia rubet sunt coloris p certe utraque meninx quae cerebrum complexura est ne diffluat, & Ossium cavernosi sinus , ire quos cerebrum recondatur, simul cum cere bro sermantur; imo, si diis placet, etiam prius formabuntur;ut secundae, quae embryOnem involuturae sunt. ergo omnes corporis partes in ortu simul & semel suum calorem recipiunt, nulla earum in alias hunc uberius aut parcius refundente. Sed in his frustra et matur ad raucedinem usque , cum quisque sequatur priores male iter ingressos: excusationem itaque habebit, qui publica via erraverit.
Tertium stiperest probandum, viventia scilicet in ortu non suscipere Omnem calorem, quem posthac habitura sunt ; sed secundum aetates crescere: quod itidem facile praestabitur ex supra dictis. si enim calorem nostrum elementarem concedamus, sequetur & augeri& minui aliquando posse , propter motum illum rerum mutabilium perpetuum, qui in caducis cernitur: quippe statuendum est, vi-
27쪽
a6 DE CALORE NAT V R ALItam nihil aliud esse quam motum aeternum corporum accedentium & recedentium duxta uniuscujusque naturam;quia motu fieri omnia in hoc universis videmus. Qui aphorismum x q. sect. r. objiciunt, contra semet pugnant, siquidem inquit Hippocrates, crescentia quidem habere multum caloris, sed non summum; alioquin corpus absumeretur potiusquam augesceret, cum crescens magis indigeat materia ad crescendum, quam calore eam consumente. ergo Hippocrates non diacit, omnem calorem ab ortu 1uscipi;illlud potius mihi velle videtur,quod juniores, vel qui crescunt , sint calidiores senescentibus, &iis qui crescere desierunt, propterea quod Calore non indigeant. atque sic eos contra sermet pugnare dico , quia Hippocrates illo aphorismo, ut & sequenti x s. ejusdem sect. demonstrat, quasdam aetates esse aliis calidiores ; tempora item atque anni tempestates abundare calore, aut egere. ergo contra semet concludunt, calorem nostrum naturalem
non totum in ortu haberi ; sed nunc augeri in nobis, nunc minui. Objicies: si calor naturalis augesceret,esset in senectute summus; quia, crescendo per aetates tandem ad senium perductus, eo quod amplius crescere non posset, quia tunc potius minuitur, summus foret ; sed contrarium eX
28쪽
perientia demonstrat, atque ab Hippocrate idipsum probatur, dum inquit, senibus parum calidi inesse , & ob hanc causam febres
senibus non fieri acutas, quod eorum corpus sit frigidum. ergo calor naturalis non augescit. Respondeo. Etiamsi crescat,tamen non sequitur senium futurum calidissimum , definitum enim habet tempus, ut & viventium incrementa: alias etiam ultra senium cresceret, imo nullum foret senium , cum immortales, Mincorruptibiles feremus. Praeterea, non ita crescit, ut quandoque non minuatur , ut inmutationibus temporum ,in mala victus rati
ne, in morbis; sed vix ille qui superest conservatur: postmodum recuperata sanitate, recto victus usis rursus resarcitur. Atque ita hujus aut illius vitae curriculum tam cito exigitur; quia nimirum calor ille ab ortu sitsceptus non sussicit ad producendum vitae momentum , deficiente resarciendi adminiculo. Quod si adhuc instes, quaero abs te, quomodo gene ratio viventium explicari possit, si calor naturalis non augescat dic, quaese, unde tantus calor qui singulis annis apud tot patres familias tot filios generantes confirmitur tantum dem primo genito a patre communicatum
est, quantum ipse suscepit in ortu suo , quid ergo superest quid infintibus generandis pcerte, Per te, non resarcitur, neque major fit quam
29쪽
quam fuit calor: ergo rursus particula avellenda est pro infante setando ex hoc calore. at totum absumpsit prior; siquidem tantum primo infanti opus fuit, quantum patri dum gigneretur, & forte etiam majori indiget velut crassior futurus. unde ergo eliciendus non ex illo qui jam fuit absumptus, ergo ex alio, nempe ex repullulante resecta parte, velut Hydrae multiplici renascente capite. Non enim video quomodo aliter te ab his expedias,nisi malis magis implicari sequetur enim, ex stippositione tua, tres, quatuor , Octo , aut decem filios copiosiorem non habere calorem quam habeat parens; & omnes partes Caloris limul silmptas non fore majores iis, quas
adhuc conservat pater. Dixeris haec inter varicosos centuriones, Continuo crassum ridet Vulpenam ingens. Quis enim mortalium dicet, quercum ex glande productam, tot myriadas glandium 3O, ZO, xoo, & Iooci anno rursus producentem , non
habere plus caloris, quam susceperit a glande
in ortu qnid ergo' statuendum est , calorem viventium elementarem , sparsum per omnia membra, non omnem acquiri in ortu; sed augeri, mutari, & refici.
30쪽
CAPUT III. asVtrum corpora humana a coelestibus a ciantur, ut volunt Actronomi,
CAPUT III. NEscio profecto, an mortales suae so
tis & naturae pudeat, quod adeo cc testibus se assimilent, ut ortum & interitum ab illis pendere neces ario existiment, non victuri aut morituri, nisi prius disquisita ratione astronomorum de planetis, Luna, Marte, Mercurio , aliisque uderibus : an scilicet toto vitae curriculo suos, ut uni, influxus benignos aut malignos experturi sint, an vero jamjam immineat interitus Fiunt calculi, diei, horae, minutarum , annorum, multorum retro seculorum,myriadum futurarum,& nestio quarumnam fictiliarum , in omen hominis, totius universi , urbium, regionum quasi vero mortali concessum sit in coelestia inquirere, atque certo rerum omnium colligere durationem,aut excidium. Horatio quidem vana videtur haec astronomorum industria, dum ode xx ad Leuconoen inquit: Tu ne quaesieris ,sicire nefas, quem mihi quem tibi Finem dii dederint, Leueonoe: nee Babylonios Tentaris numeros ut melius quidquid erit pati: Seu plures h emes,stu tribuat Iupiter ultimam.