장음표시 사용
41쪽
naturalem. ergo neque qualitatibus primis aut secundis in nos agent. Non tertio, quia nulla datur alia actio praeter has duas, id est, natu Talem & supernaturalem. ergo coelestia nullo
modo nos assiciunt , nullos morbos creant, nulla bona aut maligna sunt. . Fernelius praeter ceteros maxime siderum influxus relebrat, negantes vero illos mirum
in modum corripit: nam , gravis est, inquit, eorum stupiditaι, qui sidera nihil in aera n, si e urem aut frigus .imbres aut siceitatem lumine motuque sevo inducere contendunt. si illa bene eon/guta omnium vitam tuentur, cur male constituta
vitae non incommodent i Illine prima ac praecipua est rerum omnium salvi atque eonservatis , illine quoque interitus. Has causas atque vires seoli de medio tollunt, S tanquam nullae sint, negant, qui hujus punt contemplationis imperiti. O vere felices
quisecretiore hae cognitione sapientissimi sunt,
qua neque ad praecavendos , neque ad per sanandos pestilentes morbos est usta praestantior. Virum quidem eruditissimum maxime observo. authΟ-ritatemque ejus plurimum veneror; sed in reprehendendo mihi paullum saeverior videtur 'unde cum Plinio lib. a. natur. hist. cap. 8. regero : Sidera quae a a diximus mundo , non illa , ut existimat vulgus , singulis attributa no bis V clara divitibus, minora pauperibus, obstu defectis , ac pro Forte cHusique lucentia, adnume
42쪽
rata mortali ι, nec eum seuo quaeque homἰne orta moriuntur, nec aliquem extingui decidua signi eanir non tanta coelo societas nobisecum est, ut nostra Diu mortadis sit iste quoque sidarum fulgor.
Ceterum aeterna est coelestibus natura, intexemtibus mundum intextuque coneritis. Quare neque conservatio, neque interitus a sideribus dependet, cum nobis nihil sit cum eis commune , ut sepra dicebamus. quod si aliqua fiant in hoc rerum univeris , vel morbi alicujus nova clades incidat ; non propterea sidera culpanda sunt, quasi ea hujus causa s rent ; sed constitutiones anni, mutationes temporum, rerumque vicissitudines considerandar nt, ex quibus Omnis mutationis vel in melius vel in pejus causa desivatur. quoin circa concludamus, sidera actionis cujusicunque naturalis, quantum ad corpora caduca & corruptibilia, esse expertia. De Aere
C A P V Τ IV. S Io constituta nostrae doctrinae basi, ut
Omnia quae corpus respiciunt in viventibus sint elementaria, aggredimur nun ipsa praecepta ad conservandavianitatem n ςessaria , atque incipimus ab aere, tanquam ab elemento sine quo vivere non possumus et
43쪽
breviter itaque , & sine fuco de his omnibus agdinus, cum hactenus ea quae sapersimi, absque disputationibus, aut selum levioribus tradituri simus, memores, vulgi caput ab hujusimodi asgutiis, vel potius vitilitigationibus,
Multa quidem stat, quae mortalibus &damno & utilitati ab elementis accidunt; sed
ab aere potissimum majora experimur, Circa quae medici plerumque caecutiunt, &quia hujus actiones ignorarunt, in occultaS 'u Iitates seu supernaturales retulerunt. Et 1ane hoc elementum est, quod nobis toties negotium facessit, insinuans sese clanculum permeatuum foraminula tam multiplici periculo. hinc enim subitae mortes, hinc tot novae mo horum clades, quas in nescio quae hominum fata , praestigias, divinas ultiones reserimus; cum tamen ab aere, aut impuro, ut in phrisi, aut in impermeabili, ut in apoplexia, epilepsia, & quovis alio morbo comitiali, deriis ventur. siquidem in nostro corpore non aliter fit, quam in focis; ubi, quotiescunque materia combustibilis ab humore redundanti nondum satis est exsiccata , ignis, ob copiosum
fumum densantem aera, qui continuo Cum igne mixtus et .immittitur, nunquam emitandus est, nisi defcecato aere fumus evanuerit, subeunte identidem alio atque alio aeris Co
44쪽
pioso flumine: sic, inquam, si corpus nostrum aliqua parte praecipua clauditur obstruiturque , concidit atque emoritur ; quia fuligines aut fumi, seu aer intus impurior factus erumpere , & novus purusque subire non potest, qui mundificet & refrigeret, ut Avicenis nas ait, infecta praecordia. Ρropterea natura pulmonum solles tubosque largita est, ut in-ipiratione & exspiratione ab inquinamentis purgaretur, fieretque totum corpus perflabile ad emittendas retentas fuligines. Necesse est igitur, ut aerem sedulo observemus, in quacunque tandem regione,& ubicunque degamus, cum hic sit sola morborum pernicies. Hoc itaque primum cavent prudentiores , ne domos apud lacunas aut aquas pigras, Vel specus subterraneos aedificent, quod ab his non nisi aer impurus noxiusque exhalet, qui
morbos illos procreat, quos vulgus arbitratur in basi domus nuper extruendae ab incanistatoribus occultari, sicque perpetuo aut patrem familias, aut alium quempiam domesticum morbo incognito conflictari. Atque
huic rei fidem addit summa quod post projecta fundamenta aedificii vetustioris saepen
mero inveniant aut chartam exesam, nominibus scilicet aedificantium, vel architectorum consignatam , aut laminam plumbeam vel alterius cujusdam metalli, in qua ab aeru-gine
45쪽
gine abrasas litteras vix aut leviter conspiciunt, adeo ut neutiquam legere , aut mira quaedam nomina divinare possint, quibus insat tanta vis morbifica, sana postmodum degente omni domo, postquam haec dira pestis projicitur: hoc vero fatale malum maxime a mulierculis immitti crine super fundamentum sparse, addito etiam carmine in pejus exitium colonorum, testantur qui eas ab opere tractando procul arcent. Verum haec velim mittas tanquam absurda, atque causam morborum reseras in aerem vel natura sua malignum, vel a putridis corruptum; ut a la tamine circum domos exhalante nescio quem fumum foetidum noxiumque; h lacunis item
vel piscinis pigrescentibus, quibus nihil pejus
propagari ad morbos alendos unquam potui; quod nebulas identidem procreent, quae dolenti capiti mirum quantum nocent 3 imo ipsis pulmonibus, dum aer ab his continuo attrahitur, seu purus, seu insectus, si vel momento e cubiculo in hortum exeamus: unde quandoque ingens expectoratio oritur, anginae periculota, pulmones ulcerosi, aliaque mala plurima; quae cum semel enata sunt, nullo quasi remedio curantur. Atque ita vulgus haec non considerat pronum semper in det rius , sed inania quaedam pro causis agnoscit.
Vim quandam morbificam domibus ineste
46쪽
non usquequaque negaverim, cum experientia constet, plures infirmari intra proprias aedes, observato licet vitae regimine, caeloque existente purissimo ; eo quod in domibus aer facilius corrumpatur, ob multitudinem clauis strorum , cellarum vinariarum , aut aliorum specuum subterraneorum , ex quibus nullus nisi aer impurissimus effundatur , qui ignotos hos morbos progignat atque causetur. Quare summopere cavendum est, ne aer nimis
claudatur in cubiculis aut locis frequentioribus; sed saepius expulsetur , ut novus succe dat mitior sereniorque.non ut plurimi solent, qui vix radiis solaribus rimulam perviam re linquunt ; praecipue in cubiculis, ubi octo , decem aut duodecim stertunt singulis noctibus , si singulae valvae fenestris non sufficiant, tres aut quatuor obtrudunt noctu diuque, ne fenestrae caligent. Qualis , quaeis , aer intra illud tam crassum subolidumque tot hominum virus nocturnum erumpet quam sanus pquam blandus p quam frigescens p ingens sanescetor alitur, qui, cum tantillum januam aperueris, quamprimum per aedes spargitur summo cum habitantium taedio. Atque hunc essς maleficum domesticum affirmo, qui cunctos capitis morbos procreat, quos saepissime experimur ; stomachi item fastidia, vomitus, vertigines, deliquia, & quaecunque ali/ coni tingere
47쪽
tingere selent. Caput enim atque ventriculus, cum jam ab humoribus, noctu praecipue sese moventibus, gravetur, magis magisque ab aere illo impuro asscitur, eo quod spiritus impuri reddantur impuriores. Mos ergo ille iussiendi cubicula mane & vesperi, qui apud
nos observatur, optimus censendus est, cum ab hujusmodi sussitu aer reddatur purior ra
riorque ; praecipue si sussitus fiat ex ligno juniperino in frustilla conciso: ardet enim facile nullum ferme fundens ex se fumum, sed
flammam solummodo raram tenuemque , ex qua aer rarestit atque corrigitur 3 praete
quam quod virus odorque ille molestissimus e cubiculo evanescat, succedatque gratissimus. Convenit etiam mane sesquihora post solis exortum fenestras , imo quidquid cubiaculum claudit, aperire , ut succedente nova aura vetus illa insectaque commigret. Ante vero quam sol oriatur non suaserim allicere aerem, cum sit ipse satis ex se molestus, velut nimis frigidus aut humidus: postquam autem sit rediit, temperatur mundaturque nonnihil ab inquinamentis noctumis, redditurque attrahentibus salubrior; iis maxime , qui se quenter mane tussiunt expectorantque, quibus aer frigidus mirum in modum nocet, irritata ab hoc nimis quantum expultrice. Si coelum
non sit serenum , sed pluviosium nebul sumque,
48쪽
sumque , fas sit vix respirasse, non dico neminutius foraminutum aperuisse; siquidem hoc pejus est, quam cum ceruinus gelidum sombet se halitus anguem, quod homini nihil possit contingere nocentius , hujusmodi illuviem
s nebulas dico ) pulmone praelargo hausisse:
inde enim asthmata, peripneumoniae, dissicultates spirandi, anginae, catarrhi, capillorum effluvia, oculorum stillicidia dentium dolores, infinitaque alia oriuntur, quae non nisi hoc aere insecto vitato curantur. quod si negotia urgeant, ut cogamur rus ire, aut peregre proficisci, tutum erit caput integrum humerorum tenus tegmine illo scythico aris mare , atque sic, quantum fieri potest , ora spiritumque ab hac impuritate defendere. Multi consuevere , aestivo tempore, ad aerem corrigendum, aedes aqua recenti spargere, aut e floribus, & rosis, & similibus distillata: sic enim ηunt, excitari spiritus praecalore torpentes, siccitatem aeris puritate aquarum humectari atque temperari. quod ipsum commodissimum arbitror , purgatis
ante quotidie scilicet cubiculis tricliniisque,
ne serdes in angulis putrescentes correctum arte aerem magis magisque inficiant. Scio
ista dictu pudenda; sed & scio dictu necessaria et quae enim ad sanitatem spectant dicenda sunt, licet lixae & calones uobis aliquanto
49쪽
ludant. Addo & vestimenta sepius apricanda& excutienda esse, subuculas, lectos, Conopea introspicienda, renovanda, siccanda, aliaque hujusinodi praestanda, quae homines honestos, nitidos, diligentesque apprime decent. Utrum vero Conducat unguentis odoriferis perungi,quod ad aerem nocivum conferre dicant, vix judicavero, si consideravero dictum Ciceronis affirmantis, unguenta illa meliora esse quae terram , quam quae Crocum sapiunt: L. item Plotium, L.Planci bis consillis Romani fratrem, in Salernitana latebra unguenti odore proditum fuisse.itaque penes sapientes de hoc judicium esto. . Sunt qui maxime in urbibus loca habitanda observent, ita ut vicos, quadrivia, & angiporta vitent, eo quod venti ibi facile occludantur,qui aerem turbant, exasperantque, siccant aut humectant. Quod si contingat in hujusmodi locis quenquam habitare, vitet quantum possit ex ea parte qua venti viole tius spirant fenestrarum posituram , ut. quod necessitate malum est arte industriaque reddatur optimum. Verum vitium hoc in urbi bus plurimis usii venit, magnifice quidem &splendide extructis, sed parum ad sanitatem, aut colonorum commoditatem proficientibus. in quo peccasse dicunt Neronem imperatorem , Vrbis incendiarium simul & repa-
50쪽
ratorem . siquidem domos plateasque laxas, optimeque dimensas extruxit, attulitque novae urbi decorem. multi tamen credidere, veterem illam formam salubritati magis conduxisse; quoniam angustiae itinerum , & altitudo tectorum non perinde istis vapore perrumperentur et nunc vero patulam latitudinem, & nulla umbra defensam,graviore aestu
ardescere. Sed quod Romae calor efficit, hoc ventorum immensi flatus in Belgio essiciunt; praecipue vero Amstelaedami, quod nimia vi- Corum euriporumque sit latitudo , & nullus ventus possit excludi: ideoque hyeme frigoris maxima est Levitia, adeo ut vel in plateis nimis algeant, vel in domibus, ex acri bituminis scespitem Batavi vocant) erumpente
fumo , qui plane capiti pectorique plurimum
officit, nimis vexentur. Verum de his architectos consilito , cum mei non sit muneris
haec exsequi, si tamen quaedam de villis domibusque aestivis, atque ipse rure quidquam
Domos aestivas quod attinet , & ad oste lationem fastumque, & ad sanitatem erunt aptissimae, si in locis eminentioribus extruantur, quod aerem habeant sereniorem , subtiliorem atque frigidiorem : quae commoda aestate maxime spectamus ; praecipue vero cum Seirius sulcat agros, ut possimus alt-