장음표시 사용
31쪽
so 'VTRVM COR P. Hv. CAEL. SINT. SVB.
Uerum quia astronomi ita mentes plerorumque medicorum, atque ipsius etiam vulgi suis somniis occuparunt, ut aliud hoc aevo nihil credatur, quam quod astronomorum in sideribus praevidit obtutus ; diligentius inquirendum est , an meditantibus Q mnia assentiri oporteat, seduloque examinanda stat eorum placita. Mundum quidem a coelestibus intexentibus eum, intextuque concretis gubernari ultro cum Aristotele concedimus , subsistente hoc rerum universo aeterno motu, cujus principium coelestia creduntur: unde Aristot les x. Meteor. ab hoc, tanquam a prima causa, gubernari asserit. Necesse est, inquit, totum hunc, qui terram ambit, mundum cum siveris conversionibus sic continuatum esse, ut omnis ejus virtus inde gubernetur: nam unde omnibus ea motus principium, prima illa debet haleri eausa. Praeterea haec sempiterna est, neque loco definitum
habet 'em sed in sine stemper. Itaque rerum,
quae in ipse eveniunt, causas, quod quidem ad mageriae genuου pertinet, ignem , ω his cognataeorpora, existimari convenit: hoc enim modo V-
pestamus id , quod subjicitur , N quod aliquid
ferar id autem quod ita causa fit, ut motus sit principium, ad eorum vim referri debet, quae ρ-
per moventur. Alium vero invenire modum,
quo sidera suis influxionibus ut ajunt mundum
32쪽
dum regant, plusquam coelestis est ingenii:
neuue enim scimus : tonitrua, ventos , rempestates, maris aestus, fluminum inundationes,
& plura alia a sideribus fieri, nisi quia id astro
nomi confinxerunt; demonstrari autem posse vix credibile est, cum coelestium natura non in perniciem universi, sed in conservationem ejus operetur. Videmus quidem grandines, audimus tonitrua, miramur terrae hiatus; at non perspicimus , quidnam ab astris cadat, quod sit tantae virtutis, ut aliquoties pene machina mundi ab eo distatuatur: spectamus C liginem spissam nubium , at occultum illum mundi vastatorem, astrum, inquam, illud pO- ne latentem non videmus , quod tantam stragem concitat, unam tantum ob causam, quod aliud sibi sit hoc aut illo modo oppositum, hanc vel illam figuram cum eo effciat, serius vel citius oriatur ; placide alias volvente sese suo epicyclo. nempe quia naturae causas igno ramus , coelesti munere fieri arbitramur. verum ista mittamus velut a proposito nostro aliena ; & quoniam imperari naturae , audacis est crederer nec minus hebetis beneficiis abrogare vires : sint ista sui rerum naturae libaerit) aliiseerta, aliis dubia, aliis probata, aliis damnanda; quaedam tamen examinanda sint, quae hominibus maxime sideribus immitti creduntur,& rancidulum quiddam ex hoc penu promen
33쪽
dum, atque paullum melius haec arcana AB logiae scrutanda. . . 'Sin, has ne possim naturae accedere paries, Frigidus obstiteris eireum precordia sanguis: Rura mihi, Urigui placeant in vallibus amnes, Flumina amem, sylvassue inglorius. Qui cum Heraclide dicunt, ab orbe Lunae primum hominem cecidisse,sidentius assi mare possunt , omnia quae apud nos sunt, in orbe Lunae reperiri, atque ad nos ea serri per radios, asserente hoc ipsum Thespesio Cilice; qui, cum ex alto precipitans expirasset, te tio die revixit, atque interea mente raptus ad caelos mira conspexit, quae ad nos ab iis per radios traducebantur. adeo ut non mirum vi deatur, si apud Pindarum quandoque Luna deliquium patiatur, nimis quantum concussa tot puerperiis.Dicamus itaque aliquid de hae immensa foecunditate , quot olim , quotque hoc aevo circa hanc delirarint; proculdubio etiam ab hoc sidere infatuati, nocte intempe' sta cum maxime sua luce mutuata tremit, in turribus aut tectis considentes. Quid ergo observarunt Hoc esse sidus, quod terras 1aturet, accedensque corpora impleat, abscedens inaniat: cujus spiritus maxime sentiatur quibus sanguis non sit: cum lumine ejus homo sanguine augeatur minuaturve, in omnia e dem penetrante vi: quod corpus nuxile astrictumve
34쪽
ctumve reddat, visu suo in tabem resolvat ocincisa ferarum corpora: quod hos melancholicos , illos jocundos, hos sanos, illos infir- . mos , hebetes alios, ingeniosos quosdam, multos imbecillos, paucos fortes efficiat, insinuante sese scilicet inexplicabili modo hae multiplici in mortalium mentes diversitate. At quam vana, & quam Iudaeorum semnia sapiant , satis animadvertet, qui consideraverit
coelestium naturam, quae est simplex, inco ruptibilis & immutabilis, nostraeque naturae expers: ergo nullo modo coelestia nos afficiunt velut incapacia cujustunque alterationis. Vnde nec Luna silens, nec prima, nec quarta quidquam benignum vel malignum in subjecta corpora humana exerit cum sit ejus dem plane naturae ac cetera sidera. Imo nun quam est prima, nunquam quarta, aut quomcunque modo vocari possit; sed semper eadem , illuminata nimirum ut volunt omnes radiis selis in eam continuo sese iundentibus: nunquam augetur minuiturve, sed eadem perpetuo suo circulo uniformiter difformiter sic in scholis loquimur) cum toto hoc universb , proprio quidem motu ab occidente in orientem , diurno vero ab oriente in occidentem sertur. Quod vero nunc duplici cornu, nunc semicirculo, nunc perfecto sese prodat, fit, quia variis coeli partibus movetur, non ramen
35쪽
exorbitans; ideoque ob intercapedinem globi terrestris diverso modo erumpens cernitur. quod usu venit iis , qui in distanti navem speculantur ; primo aplustria solum, deinde
malos cum antennis , mox integram conspuciunt.
Quae cum ita sint, non video , quomodo Luna in viventibus tam diversos possit producere effectus, ut silens cerebrum homini copiosius instillet, interlunio idipsum exsorbeat; sanguinem in venis arteriisque contentum plus aequo tumere faciat, carnes minuat, pituitas generet, aliaque similia efficiat: quae sane nulli alii adscribenda sunt quam proprio cujuseque hominis temperamento, quod cum illo universi immutari necesse est. Quare ridendi sunt qui defectui Lunae tantam vim morbo Tum , alterationum, tristitiarum, affectuum, exitiorumque attribuunt ; ac si tum Luna quidquam mutaretur a levissima causa , quia nimirum umbra terrae interjacet, tremulum lumen mutuatumque intercipiens: an propterea diris modis in nos saevire licet, ut ultrices in viventia iras explicet an adeo mutabilis
est, ut ab umbra, quasi omnino tolli possit puellem prosecto Minerva cor ita limasset, ut intelligere possem virtutem illam mirabilem
umbrae terrestris,quae conservatricem unive
si facile irritari sciat in perniciem sui, saevien-
36쪽
te etiam in maria hoc immani sidere. Illa,quae de defectibus traduntur, rejicienda sunt tanquam scrupulosa, vetulisque loquacibus in futuras fabulas relinquenda: quando enim Luna , aut sol obscuratur, nihil aliud fit quam transitus cujusdana corporis opaci, quod im- redit emissionem radiorum solis, nobisque umen intercipit. ceterum aliud nihil efficit, quod universe vel viventibus possit esse exitio. Timemus vero Interdum, nihilo quae siunt metuenda magis, quam Quae pueri in tenebris pavitant , finguntque futura. Timor ille, seu apprehensio futuri mali nos in morbos conjicit, in deliquia, in cordis palpitationes, in manias, in melancholias, &c. non autem solis aut Lunae deliquium , quod existimant. Et sane his timidioribus regerere possem illud Periclis Atheniensis ad nautam suum e navigante enim eo C L navibus sol defecit ; unde gubernator
totus attonitus factus est. interim Pericles chlamyde oculos circumdat petens, utrum
quid horrendi sentiat abnuente illo, quid igitur , inquit, interest , aut quid distat hoc ab isio, nisi quod majus quiddam est eblamyde, id quod
nunc tenebras agit ' Quam mallem Sed vappae pumm,atque Apollinares Lixae) tot mutationes Terum, corporum aegritudines , aliosque eLfectus naturae universi attribuere, quam nugis illis astrologicis,quas nullis eredit, nisi qui non-C a dum
37쪽
dum aere lavatur, & quas vir eruditus , Mipse Astronomus , Argolus ridet, & posce tes ab se horoscopos Colisnes Italico scom- mate) vocat , volentesque decipiendos esse ait: conscius nimirum sibi, quantum sit in his
inane. ceterum crumenae suae satis propitiossiderum influxus experitur, cum calculus idisus optime compensetur. Ita olim Crinas Massiliensis patriae muris extruendis C talenta, simili ratione ex mathematica medicina cor-
rasa, dedit. Itaque solum ad medicorum fra des influxus coelestes prosint, ut excusati nem habeant, si errores in medendo commi tant , culpantes sidera, quod medicamentis malignitatem immiscuerint. sic nugas disci- . mus, praeceptorumque medicorum oblivisciamur,quae velut divina ab Hippocrate prodiere apbor. 3. sin. I. namque jubet considerare
regionem, anni temptu, S aetatem, non Vero Iovem, Martem, Venerem, Lunam silentem aut deficientem, primam aut secundam, aut aliud quid simile, quod neutiquam confert ad mo bos sanandos: quippe frustra medici tot sy-rupos, electuaria, pillulas, rotulas, potiones, pulveres, infusiones, inunctiones, emplastra, ustiones, sectiones , terebrationes , aliaque innumera invenere , si sanatio absideribus e
spectanda est, & aeger meliora deos strit omnia possent. Aut enim helleborus v. g. potus cogit
38쪽
saturnum facescerere in alium humorem quam in illum , quem nunc gignebat melancholicum in homine, cum quartanam, febrem domesticam,solvit,ducendo crassos in liene,&vase brevi,ventriculo atque hypocondriis delitescentes humores; aut frustra sumitur velut inessicax, eo quod expectandum sit aliquod astrum, quod, erga nos factum benignius, moin rosiam illum castiget, atque aegros nos sanitati restituat.Si primum;ergo virtus hellebori major est quam Saturni,eo quod Saturnus ab helleboro in actum cogatur: cessante enim febre,.signum est melancholiam humoresque crassos evacuatos esse ,' ergo & Saturnus cessat ab infundenda melancholia, cujus causa dicebatur.
Si secundum ; ergo detegitur medicorum Sc propoliarum scelus, quo scilicet absque necessitate & essicacia pharmaca propinant,ma supio solum , non vero aegro conserentia. Quod sane nemo dixerit, cum certi redda mur ab ipsa experientia, helleborum, aliaque medicamenta ducere nocuos humores in corpore contentos. frustra igitur consulitur astrorum constitutio in medicamentis adhibendis, quasi haec ipsorum essent instrumenta,per quae
in infirmos vires silas exerant. Μ. Verum multos audio reclamantes,me contra experientiam, & contra omnium opinionem asserere fidentius; imo temere defender
39쪽
quae nullo modo constare possunt: ut cum diaco,Lunam in nostra corpora non agere, temperamentum nostrum non ab astris pendere,
nihil referre in medicamentis exhibendis vel Martem, vel Saturnum, aliudve sidus, Lupam primam,silentem, aut interlunium observare; haec, inquam, temeraria, & non nisi ab hebete prolata videbuntur, eo quod adversus experientiam quotidianam pugnent. Sed & ego reclamo, utrum ita lunaticus sis, ut ignores, quod Luna & cetera coelestia seque naturae universi subjiciantur, atque mortales & alia
terrestria r est quippe quid majus, a quo uni
versa pendent,scilicet illa mundi anima,quam ignorare volumus ; seu sit pulcher ille rerum ConcentuS, quo unumquodque movetur, seu quid aliud, quod mentibus humanis sit impe ceptibile. Uicissitudine vero mutationeque, non Lunae solum , aut aliorum siderum ; sed totius universi unumquodque assicitur. quod sane satis capere poteris, si consideres, hunc tali tempestate bene se habere, illum aegrotare , hunc mori, illum in tabem solvi, &c. &tamen Luna viget, astra micant, cur ergo non omnes simul aegrotamus & morimurpquia, inquis, non unius sumus temperamenti; ratione enim subjectoriam agunt radii lunares , ob eamque causam diversos producunt effectus.
at, dico ego , iidem sunt radii qui aegrum sa
40쪽
nant & sanum morbo afficiunt: quomodo e go utrumque subjectum diversimode afficient λ nam alterutrum est inproportionatum; aut enim aegrum sanabunt solum, aut sanum morbo afficient solum. frigus nihil aliud proinducit quam frigus, calor calorem, &c. ita radii lunares aut morbos selum producent, aut valetudinem , in qualecunque tandem subj ctum agant. Ha vero dic quomodo agent coelestia si agant λ an occultis qualitatibus , ut uni, an vero qualitatibus primis aut secundis, aut alio quodam modo imperceptibili psane non primo modo, quia corpus naturale nullius alterius actionis capax est quam natu ratis: ergo non poterit esse subjectum alicujus actionis supernaturalis; qualis esset illa occulta qualitas astrorum: siquidem occulta qualitas nihil aliud est, quam ratio quaedam agendi Contra naturalem conditionem, ut qualitas prima de secunda est ratio agendi naturalis; id est, secundum exigentiam subjectorum in quae agit. ergo coelestia in corpora non agunt occultis qualitatibus. Non secundo, quia frustra excogitaretur iste modus, cum primae dc secundae qualitates ab elementis fluant, ex qui- bus constamus: unde potius ab his patimur , ratione qualitatum quam ab astris a nostra natura omnino diversis; quia elementa sufficiunt