Philosophiae moralis institutiones Raphaelis Pacetti Tractatus 2. particularis De officiis

발행: 1846년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

autem hujusmodi nequo pondere, nec numero, nec mensura, sed valore seu pretio aestimanda est. Iamvero talor seu pretium rei vet operae cujusvis est potentia satisfaciendi indigeratis: hinc rerum pretium est in ratione composita, directa quantitatis et qualitatis indigentiae; atque essicacitatis , bonitatis ,

et durationis rerum etc. quae indigentiis satisfaciante inversa autem quantitatis rerum et Operarum quae in commercio sunt. Perdissicile quidem est, ne dicam impossibile, rationi individuali singularum rerum ec. pretium recte determinare; perfacile autem rationi universali: in populis enim excultis et omnigeno commercio utentibus vox publica cum quadam latitudine protii summi, medii et infimi rerum omnium et operarum valorem eertum perspectum facit; atque ad eommunem mensuram, idest ad monetam refert. Moneta enim seu numisma est quaedam metalli particula certo pondere, qu litate, nomine, et publico charactere insculpta, ut sit veluti

instrumentum ad mensurandum Valorem rerum et Operarum

omnium, quae in commercio sunt. Quare facile est in eo tractibus permutationis aestima loriae cognoscere aequitatem inter datum et acceptum. In contractibus autem incerti exitus tam in spe lucri, quam in damni metu aequitas utrinque servanda est. Aequitas autem posita est in proportione geometrica, ut scilicet sit lucrum vel damnum unius partis ad bona quae contulit in commune, ut lucrum vel damnum alterius ad hona quae praestitit. Quaeritur an de rebus usu fungibilibus iniri possit contractus bilatera lis et scilicet generatim , liceat nec ne certam pecuniae summam alteri, non Pauperi, certo tempore utendam tradere , ut singulis annis quoddam lucrum juxta commercii, et legis taxationem percipiatur Qui assirmativam tuentur sententiam, r. intrinsecam contractus hujus aequitatem defendunt tum ex publica populi voce, qui de rerum in commercio positarum valore j dex competens este tum ex ratione privationis rei utilis, ut alteri utilitas concedatur, omnis autem commodi pretium p test numismate mensurari s D. Th. . 2. Praeterea si aequalitas

282쪽

per sa non adesset, tamen sufficeret voluntas contrahentis sponte lucrum promittentis; nec non voluntas Principum, qui ob eminens dominium, si id rei publicae prodesse censeant, possunt lucrum ultra sortem concedere et ratum habere; quod ubique factum esse novimus. Praecipua oppositae sententiaorationes ad duo capita praesertim reducuntur, 1. ad dominii amissionem; 2. ad pecuniae sterilitatem. Quoad 1 autem responderi potest, distinguendo : qui pecuniam alteri utendam tradit, is dominium in ea numismata, quae tradit, amittit:

non amittit dominium in aequivalentem pecuniae summam :seu sit translauio dominii in universam massam bonorum pecuniam recipientis. Quoad sterilitatem vero, item distinguunt, pecuniam sterilem esse, sensu proprio, non autem metaphorico, quo significatur pecuniae usum commodum utilitatemque asserre. De praxi vero dico, contractum hujusmodi, servatis

superius positis conditionibus, iniri licito posse. 1. Quia legis eum vetantis existentia non demonstratur : imo oppositum tam ex gravissimorum scriptorum sententia, quam ex intrin-

secis argumentis saltem est valdo probabilo. Ergo possidet libertas. 2. Ecclesiae tribunalia in dubiis practicis eirca hujusmodi contractum respondere consueverunt, eos, qui eum ineunt, non esse inquietandos.

Tandem de societate domestiea, quae ex herili et coniugali societate constat, nonnulla singillatim dicenda sunt. In herili distinguendi sunt servi ultronei, et mercenarii, qui sa-mulatum hero promittunt pro mercede quadam, et servi obnoaesi seu maneipia. Do mercenariae servitutis honestate et utilitate nemo dubitat. Quid vero de obnoxia censendum, qua homo ita alterius dominio subest, ut tamquam res habeatur

sublatis hypotheticis et civilibus juribus p Est ne legi nat

rao contraria P Mitto eorum abusus , qui per plagiatum hominibus potiti iniquam do iis mercaturam faciunt: vel qui tamquam in belluas in eorum quoquo vitam saevire aude nt. At servatis primariis et absolutis hominis juribus, tres possunt esse legitimae mancipationis causae l, jus bellieum, seu

283쪽

jus defensionis publieae et represinae 2. nativitas servilis in. directe tamen cum ob alimentorum et eorum, quae ad ma- iris filiorumque vitam necessaria sunt, praebitionem, tum ob tacitam vel expressam conditionem, sub qua jus nuptiarum dominus servis concedat. 3. Ultronea sui mancipatio, qua quis sponte sese in mancipium vendit, ut ea quae ad vitam n cessaria sunt sibi perpetuo ab haero suppeditentur. Ceterum Morses praeter ea, quae juste et humaniter in mancipia jus. sit , Statuit quoque pro anno sabbatico et iubilaeo emancipationis legem. Christiana vero religio ubique abusus in mancipia extirpare, eorum conditionem relevare, atque etiam in liberialem roducere usque curavit. Huc accedunt nostra praesertim aetate civilium etiam regiminum et populorum studia, et liberalissimae pecuniarum largitiones in servorum emancipationem prosuSae. Quoad foetetatem conjugalem praenotandum censeo, eo tra eriaenem licentiam, et salsas ethnicorum, haereticorum,

et incredulorum sententias D. Revelationem praeclarissima praecepta dedisse, quibus aut perpetuam castitatem servandam, aut matrimonii leges sanctissime custodiendas jubet. Quae quidem rectae rationis principiis apprimo cohaerent. Etro sane vera procreandi appetitum intra legitimi matrimonii limites lex naturae circumscribit quibuscumque aliis libidinis actibus et commerciis prorsus reiectis. Etenim ma trimonium id est contractus certis legibus sobolis procreationi et edueationi aptis, mutuamque amiciliam ac subsidium inducentibus inter marem et Meminam initus) apprime satisfacti naturae legi, quae Societatis conservationem prosperitatemque jubet. Ceteri autem libidinis actus et commereia aut fi

bolis procreationi directe opponuntur , aut eam maxima ex parte frustrantur, et educationem ac mutua subsidia tollunt. Notandum vero, polygamiam simultaneam naturae legi non esse contrariam: quia vir unus pluribus uxoribus ossicia coniugalia praestare, et filiorum curam habere potest: itaque exceptis christianis, ea apud omnes populos viguit. Ceterum mulierum

284쪽

iuribus aliquantulum detrahi videtur, et rara admodum est

domestica concordia. Quare in novo laedere matrimonium ad primaevam integritatem et unitatem a Christo Domino revocatum est. Leges autem ad contractus matrimonialis valorem aliae sunt naturales, aliae positivae, quae vel naturale praeceptum determinant, vel novum impedimentum dirimens apponunt. Hae respiciunt 1. materiae possibilitatem physicam et moralem. Maleria est ipsa contrahentium persona: irritat ergo matrimonium quoad animum impotentia consentiendi, idest, carentia rationis, quoad corpus impotentia antecedens et perpetua procreandi sive absoluta sive relativa. Qui vero mente et corpore matrimonii est ea pax, is potest moraliteresso inhabilis: utpote qui vel solemni castitatis voto, ac coe-

libatus legi prudens et sponte se subjecerit, vel mulier quae virum, cui jam nupserit, viventem habet, vel consanguinei in linea recta, vel qui positivo impedimento inhabilis constituatur uti sunt, conditio, consanguinitas in linea oblia qua, cognatio spiritualis, assinitas, crimen, cultus disparitas, ligamen). 2. Quoad eontrahentes plena rei cognitio, et Iibertas requiritur: ergo error personae quae ad contractus hujus substantiam pertinet; et vis ac timor externus, gravis, injustus, directus satque in foeminis ex jure positivo raptus

matrimonium irritat. 3. Quoad modum contrahendi necesso est, ut mas et Demina consensum internum per externos actus sincere et perspecte invicem spondeat et acceptet. Imo omnes gentes, natura duce, per solemnem quemdam ritum nuptias celebrarunt, quo conjugum, parentum et filiorum jura sartatectaque forent. Hinc in Ecclesia catholica impedimentum elandestinitatis. Quaeritur an matrimonium natura sua sit indissolubile P Ex primariis matrimonii finibus cum D. Thoma

concludendum, illud natura sua indissolubile esse saltem usquoad persectam prolis edueationem. Inspecto autem solo naturali jure Sancher, Genuensis aliique censent, quae causae ceteros contractus dissolvunt, easdem matrimonium quoque dis-

285쪽

solvere posse: i. nempe in matrimonio rato et non lonsumato mutuum dissensum. 2. unius contrahentis infidelitatum seu adulterium jus dare innocenti dissolvendi matrimonium. 3. posteriorem perpetuam impotentiam ad ossicia conjugalia praestanda. Ceterum positiva lege divina et ecclesiastica sancitum ost 1. Matrimonii rati et non consumati vinculum dissolvi, si unus saltem ad meliora vota transeat: 2. Ob adulterium unius, remanente vinculo, divortium perpetuum fieri ab innocente posse : ob alias vero causas ad tempus licere. 3. Matrimonii rati et consumati vinculum sola morte dissolvi. Mutua vero conjugum ossicia sunt fides immaculati thori hi amicabilo subsidium : erga prolem vero educatio tum phPsica, tum moralis: quae scilicet ossicia lex naturae de animi cultura, deque vitae statusque externi cura cuique praecipit, eadem in filios praestare parentes debent, quoad ipsi consulero sibi possint. Quapropter parentibus, et iis qui vel

partem vel totum educationis munus suscipiunt, lex naturalis ius patriae potestatis tribuit, scilicet potestatem iurisdietionis in filios ad ea omnia, quae persectam eorum educationem, ac domus suae gubernationem spectant. Eadem ergo naturae lege filii, quousque gubernatoris egent, omnimodam parentibus obedientiam praestare jubentur ; amorem vero , gratum animum, reverentiam perpetuo eis exhibendam, atque in eorum necessitatibus subsidia reserenda. Haec breviter do conjugali statu, nunc autem de eael butu dico, non solum ex indubio divinae revelationis oraculo, sed ex ipsa ratione certum csse, quod in consueta humanae speciei propagatione l. cuilibet, qui prudenter, Dei gratia adjuvante, honestum vitae suae modum tenere posse eoasidit, licet caelibatum servare: 2. quin imo honesti, caelibatus status multo praestantior est conjugali vita. Etenim quoad I. non demonstratur legem naturalem singuIos homines matrimonium jubero : quia neque id eruitur ex procreandi a titudine et propensione, quae jus quidem ineundi matrimonium unicuique concessum, non obligationam significat. N

286쪽

que eruitur ex humanae societatis indigentia; vel quia , ut

nonnulli non immerito putant, voluntas Auctoris naturae de conservando humano generi non exigit praeceptum ullum positivum de matrimonio ineundo e posita enim physica lege ad

procreationem vehementer impellente, satis esse videtur negativum praeceptum vetans quoscumque actus et concubitus a matrimonio alienos. Vel si praeceptum positivum adsit, ut communiter BD. censent, hoc humanam speciem, non singulos obligat, praeceptum inquam hujusmodi conditionatum so-ret : scilicet si quis non se continet, nubat; vel si societas egeat propagatione, et si indigentiae huic sine gravi incommodo succurri possit, neque ab aliis sufficienter si satisfiat. Ergo ec. Praestantia autem caelibatus prae statu matrimoniali aperte patet, tam si in se consideretur ob virtutum omnium unionem et excellentiam, quam si consideretpr relato ad alios. Mediocris enim hominum numerus, atque Optima et generalis quoad religionem, bonos mores, bonasque artes cultura societati potissimum prodest. Cui rei honesti caelibes, qui ad res maximas in commune bonum gerendas aptissimi sunt, apprime satisfaciunt.

DE CHARITATIS ET AMICITIAE OFFICIIS.

Omnia hominis jura vel imperseeta sunt, quibus ossicia charitatis, vel perfectu, quibus justitiae ossicia respondent. Haec constitunt in quadam proprietate aut lacultate agendi, illa in ratione, quam cuique natura tribuit, opem ab aliis in suis necessitatibus postulandi et obtinendi. Ideo autem hujusmodi jura et respondentia ossicia imperfecta dicuntur, tuin quia conditionata sunt, tum etiam quia qui immaniter renuat, eum non licet vi cogero ad auxilii ossicia praestanda. Haec autem

287쪽

duplicis generis sunt 1. humanitatis seu innoxiae utilitatis, quae scilicet sunt iis utilia qui accipiunt, danti non molesta: 2. benefleentiae, quae cum quodam nostro incommodo praestamus. Ianivero certum est, quod lex naturalis praeter officia justitiae, charitatis etiam seu humanitatis ac beneficentiae ossicia jubet. Hoc in primis sequentia facta luculentissime ostendunt.1. Naturae similitudo invicem indigentis. 2. energici et amicabiles sensus moralis motus omnium animis a natura dati. 3. Vera et solida utilitas, quae ex hac ossiciorum reciprocatione in universam societatem provenit. 4. Communis naturae sensus, quo homines inertes, avari, immisericordes abominationis odio habentur, quod contra si de beneficis. Haec

omnia ratiocinio confirmantur. Lex enim naturae, quae Societatis conservationem prosperitatemque jubet, jubet etiam

haec ossicia ad finem hunc necessaria. Societatis enim essentia in unione morali et amicabili consistit, quae unio et amicitia duo necessario exigit, primum ne cui noceatur, tum ut revera socii invicem amentur , ideoque pro viribus alienae iudi gentiae subveniatur. Ceterum haec ossicia alia universalia, indeterminata, et perpetua sunt, quibus praecipitur , ut in tota vita, aliquo modo communi utilitati serviatur : alia particularia, et determinata quoad tempus , personas, modum. Ut autem haec ossicia obligent, duo concurrere debent, Vora necessitas in proximo, et vera in nobis lacultas, qua ei sine relativo nostro incommodo subvenire possimus. Necessitas autem sive spiritualis sive corporalis potest esse communis, gravis, eaeιrema. Necessitati extremae spirituali, dummodo certa juvandi spes adsit, nec gravius inde malum timeatur, omnia terrena bona posthabenda sunt: extremae autem corporali necessitati de superfluis non solum statui, sed vitae ipsi ex justitia subveniendum; quia jus dominii cessat : gravi autem necessitati de superssuis statui, licet cum aliquo incommodo, ex ossicio charitatis succurrere tenemur , communi denique

indigentiae ossieta innoxiae utilitatis praestare adhortamur. Acceptis vero bonefietis gratis inis debitum respondet, quae

288쪽

eonsistit in ea animi dispositiona et assectu erga beneficum,

qua memores simus beneficii , eumque peculiari amoris significatione prosequamur , et data occasione gratiam ei re- serre simus parati. Ossicium hoc naturae sensu omnibus innotescit e quae enim natio non gratum animum ei beneficii memorem diligit 3 Quae ingratos non aspernatur, non odit Belluae quoque ipsae beneficiis mitescunt, et amoris sensum orga beneficos exhibent. Et re quidem vera si quoscumque homines ob naturae similitudinem amare debemus, qui vero nobis profuerunt, ii jus acquisitum habent, cui specialis amoris affectus respondeat, neceSSe est.

Praeter generalem bcnevolentiae consociationem inter homines a natura conglutinatam, est et alia praecellens ac particularis, quae amicitia nominatur ; illa nempe amoris reciprocatio et animorum conjunctio ob ingeniorum et morum similitudinem ex libera electione inter duos aut admodum paucos inita ad eumdem finem conspirantes, quae varios habet gradus usque ad summum illum, in quo fiat omnium divinarum humanarumque rerum cum benevola voluntate summaeonsensio. In ea nihil turpe, nihil mercenarium, nihil simula-ium, nihil languidum ac instabile; sed amicorum amor gratuitus, honestus, patiens in adversis ac sortis, sincerus, es-ficax et fidelis: omnia aperta, omnia inter amicos communia. Vera ergo amicitia nonnisi inter bonos esse potest: quia a virtute est et ad virtutem inclinat, atque ad ea quae summa sunt consequenda apprime adjuvat. Quare amicus fidelis medicamentum vitae eι immorιMuaιis e qui autem inuenit illum, in in

289쪽

E . . . .

DE OFFICII S.

Raιio tractationis et operis parιuis . . pag. 3

DE OFFICIIS ADVERSUS DEUM

CAPUT I.

De ollieiis aduersus Deum theoretieis . . D 4

CAPUT IL

De olpeiis adversus Deum praeticis . . . n 14

PARS SECUNDA

DE OFFICIIS ADVERSUS SEIPSUM

CAPUT I.

De euictura animi D 35

CAPUT H.

De suae cura . . . n49

De cura status eaeterni

290쪽

PARS TERTIA

DE OFFICIIS ADVERSUS ALIOS

SECTIO PRIM

De iustitia generatim n77

CAPUT L

De nemine laedendo it 78Art. I. De juribus singulorum nulla in re laedendis. v ibi Art. II. De mendacis n82Art. III. De inimiciliae Odio. . . . n 89

CAPUT II.

De jurium perseetorum defensione . . . . u 97 Art. I. De vitae defensione n99 Art. II. De legitima talorum jurium defensione . . at 110Art. III. De illegitima jurium defensione n 116Art. IV. De singulari eertamine ui 19

CAPUT III.

'' De injuriarum punitione et compensatione . v 137

SECTIO SECUNDA

De justulae Uieiis ae juribus hypothetieis

De dominio ni 45 Art. I. De dominii jure u 149 Art. II. De dominii utilitate ni 57 Art. III. Da dominii acquirendi modis . . . n 161

SEARCH

MENU NAVIGATION