장음표시 사용
271쪽
cludit. Ecelesia denique per summos Ponti fiees et concilia ac praesertim tridentinum id detestata est, additis poenis do
bonorum spoliatione, perpetua infamia, atque excommunicatione in omnes etiam fautores lata ipso tacto incurrenda. Opponunt I. duellum esse aliquando medium neceessarium ad
rem gravissimi momenti e. g. famam strenui militis dese dendam II. Id confirmant a pari, nempe ex iure bellandi, et duellum ineundi, quod habent respublicae ac Principes inter Se, qui eadem naturalia jura et obligationes habent sicut singuli homines. III. In statu autem civitatis male ordinatae s ciliorem dari posse aiunt occasionem legitimi duelli. R. ad I. Vir militaris timiditatis notam subiret, nisi duellum iniret, distinguo duellum ex causa publica, coneedo; privatum, Subdistinguo in salsa improborum quorumdam opinione , transeat: in vera proborum et sapientium sententia, nego. Fama strenui militis est fama de fortitudine militiae applicata. Iam- vero sortitudo est mediocritas inter metum et audaciam. Qui privatum duellum subit, is timiditatis uoiam certe vitat; at
probari debet, eum audaciae quoque nomen vitare. Verum ex Aristotele, Platone, Cicerone ec. contrarium demonstratur, qui fortitudinem uirtutem esse riunt propugnantem pro aequi tiae, et communi bono; animum auιem paratum ad periculum, si sua eupiditate eι suis commodis, non Miluvie eommuni impellitur, in vitio esse, et audaciae nomen habere. Multo magis
ergo in vitio erit, si praeter suum discrimen Pratus etiam sit ad alienam internecionem. Ergo in duello privato deest causa gravis, neque est medium proportionatum ad strenui militis famam tuendam. Quod exemplo veterum Graecorum et Romanorum, qui privata certamina semper improbarunt, confirmari apprimo posset. Hinc respondeo ad Il assignando disparitatem inter bellum et duellum; inter duellum publicum et privatum. Legitimum bellum est concertatio, et omnibus moderaminis conditionibus , et prudentiae regulis ad amussim servatis, ut certior jurium tutela habeatur. Due Ilum autem ex causa publica aliquando est medium ad gra-
272쪽
iora bellorum damna in republica vitanda. In duello autem privato ad vitanda mala vel imaginaria vel Ievissima stulte et inique propria et aliena vita contemnitur. Deniquo ad III dico : vel perturbatio civilis ordinis est generalis et
anarchica, vel non: in 1. caSu peneS unumquemque est, non
quidem stulta et iniqua duelli concertatio, sed potestas coactiva cum moderamine adhibenda : sin autem 2. loco vel malitia, vel ignorantia cujusdam magistratus justitia denegetur; tunc duellum duplici de causa iniquum laret; tum quia in se illegitimum; tum quia publicum judiciorum et gubernationis jus ac robur directe laedit. III. De injuriarum punitione et compensatione. In injuriis inserendis duplex est malum , aliud subjectivum in laedentis animo, aliud objectisum in juribus patientis. Illi medetur pamna , huic compensatio. Poena proprie est malum passionis , scilicet ingrata animi asseclio, sive ob boni privationem, sive ob mali accessionem: in sensu autem morali et legali poena est mustum passionis quod infligitur ob malum aereonis. Quare confundi non debet: 1. cum privationibus et incommodis etiam lege illatis, non in criminis ultionem, sed in bonum
commune, utpote arceri a civili commercio ob morbum contagiosum, vel a fungendis publicis muneribus ob naturalem desectum etc. 2. neque poena confundi debet eum injuriarum compensatione, do qua mox dicam. Iam vero est in communi naturae sensu ius illud rhadamanteum appellatum, ut qui masse feeit made ferat: nullaque extat lex sine aequa po narum sanctione. Ceterum ulciscendi libido ex inimicitias odio concepta , qua inimici dolor tamquam sui doloris remedium habetur, distinguenda est a recto ulciscendi ordine. Paena seu ultio, ut recta sit, habere debet 1. bonum principium scilicet ex abominationis odio, et justitiae amoro procedat, oportet: 2. bonum finem videlicet o aut ut eumn quem punit emendet, aut ut poena eius ceteros meliores ii reddat; aut ut sublatis malis ceteri securiores vivant u. 3. media ad eumdem siuem proportionata', ne aut leviora reme-
273쪽
dia inesseaeia sint ad morbum eurandum, aut nimia severitato leviora delicta plectantur. Coroll. I. Ad ultionem hanc exercendam necessaria per se non esset jurisdictio in subditos: tum quia cuique licet emendationem delinquentis, aliorumque praeservationem, ac sui suorumque defensionem curare: tum quia legitima ea bella sunt, quae ulciscuntur injurias, quamquam unaquaeque gens in alias gentes jurisdictione minime praestet. Coroll. II. Quare in statu naturali, si res per se consideretur, cuique liceret iniurias ulcisci; in iacio
autem sero impossibile esset ea omnia servare, quae ad aequam punitionem necessaria sunt: atque si haec servare
tur , inessicax plerumque poena laret. Hinc factum est, ut in civili statu universa criminum animadversio principi potestati reservata sit. v Idcirco judiciorum vigor, jurisque pu-n blici tutela in medio constituta , ne quisquam sibi ipsi peria mittere valeat ultionem v. L. Nulli c. de Iud. Ad plenam illatarum injuriarum satisfactionem praeter
punitionem necessaria est eompensatio, quae definitur actus I stitiae, quo reparatur damnum adteri inique illatum. Quare compensationis legi non subiacent. 1. damna mere fortuita, aut licet praevisa, tamen indirecte ex necessitate ac proportionali eausa producta: 2. damna quae ex charitatis Iege quis impedire tenebatur, vel in quibus etiam contra justitiam peccaverit, attamen vel actu mere interno, vel exterius manifestato, sed ad ericium illum inestieaei. Itaque generalis compensa- tionis regula haec est. Sola causa moralis et sieax damni injuste et eae intentiona illati lega compensationis tenetur. Ceterum qui physice tantum damnum intulit; si ei alienis bonis se ditiorem factum esse animadvertit; tunc compensare deberet: non autem si oeeasione alieni infortunii ipso ditescat. Varia autem
potest esse natura causae moraliis, epetuum, et circumstantiarum.
causa moralis potest esse positiva, si actu suo damnum intulit, vel negativa, si cum ex justitia teneretur, et posset emeaeiter alienum damnum impedire, illud tamen sua culpa evenire permisit. Porro eausa moralis cujusdam damni potest
274쪽
esse vel unus, vel plures simul cooperatores: iique vel primarii, vel secundarii diversi gradus; qui memoriae causa hisce
Iussio, consiliuin, consensus, pa*ο recursus Participans, mutus, non obstans, non manifestan3.
Qui juxta imputationis gradum, omnes tamen in solidum ad compensationem tenentur. Si quis tamen minus damnum, quam quod actione communi revera illatum sit, intenderit; et de graviori hoc damno conscius factus cessaverit, et obsistere curaverit , is nonnisi partem damni a se intentam compensare deberet. Quadruplex autem est damnorum genus, scilicet vel ad fortunao bona, vel ad famam, vel ad vitam, vel ad animum Spectans. Damna autem tam in se quam in effectibus indosequutis considerari debent. Huiusmodi vero possunt esse damna , quae aut compensari possunt per identicam restituti nem, aut per aequivalentem, aut nullam habent aequivalentem et ejusdem ordinis compensationem. Quare I. Damna injusto illata compensari debent tri totum, idest tum in se, tum in effectibus secutis, quos noverit, vel nosse debuerit vi actus sui secuturos. II. Compensari debent, si fieri possit, identies secus in aequivalenti. III. Si neque identice, neque aequivalenter compensari possint, nemo ex rigore justitiae tenetur bona alterius ordiuis praebere, ex. gr. pro brachio vulnerato pecuniam, nisi sorte valeat tamquam medium ad brachium, sanandum ec. vel ad compensanda damna inde sequuta. Rationes autem . quae a restitutione et compensatione solvunt,
vel eam disserunt, sunt voL debitoris impotentia restituendi, vel libera creditoris voluntas sive expresse sive implicite iuri suo cedentis.
275쪽
I Dominio. Dominium proprietviis singularis est jus perfectum per aeιus legitimos aequisitum eaeeludendi eeteros quibusdam rebus, sisque utendi arbitrio proprio. In dominio tria jura, sei licet possidendi, disponendi, uindicandi necessario continentur. Τertium autem per civile regimen exercetur; secuΠ- dum a civili potestate saepe circumscribitur. Legitima vero possessio est actualis rerum occupatio, et frugum percepιio, vel usus rei suae, quem dominus exercet, vel exercere sive per se sive per alios, nullo obstacula intereedente, potest. Intercedente autem obstaculo sive a causis phrsicis, uti est agri inundatio, sive a moralibus, uti iniqua usurpatio, amittit dominus possessionem, remanet ei ius possidendi. Ceterum mera phrsica possessio quatuor praecipua privilegia habet. I. Non tenetur bonao fidei possessor possessionis legitimitatem contradicenti probare; et in dubiis melior est conditio possidentis: II. Potest ipse vim vi repellere cum moderamine ec. III. Sin autem pos sessione privetur , et occupator ius suum tueri velit, re stitutio spoliati , antequam audiatur , fieri debet. Ratio enim facti praesumptionem parit juris. IV. Praescriptionis privilegium de quo mox dicam. Hisce praemissis contra h0bbesianum jus omnium in omnia , et contra I. B. Rousseau sententiam dominia singularis proprietatis negantis dico, quod ius acquirendi et conservandi dominium proprietatis singu laris natura sua homini competit. I. Probatur eae faeto phi'Iosophieo, quo constat omnes semper jus proprietatis singu
Iaris agnovisse : atque inde contractus et commercia inter silvestres quoque populos semper usuvenisse. II. Probatur ex ratione directe : quia r tioni consentaneum est, ut quis
que jus habeat in ea quae sunt media necessaria et pero'
276쪽
portuna ad viiao suae conservationem et prosperitatem, atque ad animi culturam; nec non in ea, quae sunt efeetus industriae suae. III. Ratio indireete id confirmat. Absurdum enim est dominium universale in omnia telluris bona singulis aeque proprium, quod uniuscujusque indigentiam in immensum excederet, ceterorumque jus destrueret, omniaque perderet. Absurdum itidem est nullum proprietatis jus homini tribuere : homo enim haberet et non haberet jus ad vivendum, et ad ea, quae suae conservationi sunt necessaria. Media igitur sententia vera est. Haec de dominii Iure, nunc de utilitate. Sunt qui melius reipublicae lare putant, vel aequalem rerum omnium partem singulis in dominio concedere , vel positivam bonorum communionem in republica ponere : verumtamen optimum consilium cum ad singulorum civium , tum ad commune bonum esse dico, si libera cuique facultas relinquatur acquirendi, conservandi ac dilatandi dominia singularis proprietatis. I. Quia perpetua et generali experientia
constat, universum humanum genus utilius duxisse variam rerum in societate divisionem ac proprietatem: civitatum a tem copiam, opes, artium scientiarumque progressum , morum honestatem ac rerumpublicarum prosperitatem esse in
ratione directa firmitatis , libertatis , ac tutelao dominiorum singularis proprietalis. Sapientissimi autem Principes hoc etiam atque etiam curarunt, ut industriae, commercii, atque hujusmodi dominia acquirendi, conservandi augendi studium in subditis excitarent, eaque sub sua tutela ponerent. II. Illa bonorum aequatio et communio in civitato physice et moraliter impossibilis esset. Etenim s. ut partitio haec aut communio fieri et stabilis permanere posset, necessaria esset in singulis civibus corporis animique virium aequalitas, nec non ingenii, industriae etc. 2. in aliquo errantium hominum m nipulo locum id aliquantulum habere posset; non autem in populis rerum dominia possidentibus. Quod si sorte contingere posset, attamen non expediret. Ex quibus enim unum
277쪽
tura, et in artibus usque vidore est. Diversi namque civium gradus ossicia etc. reipublicae unitatem, pulchritudinem, ordinem, soliditatemque constituunt. In aequatione aut communione bonorum inertia, perturbatio, discordiae fierent. Legitimi autem dominia aequirendi modi sunt vel originarii, vel derivatini. Originarii ii nempe quibus acquiritur dominium earum rerum quae nullius sunt j ad duo reduci recte possunt, primus est occupatis videliset apprehensio possessionis rerum dominio vacuarum nemini nocens atque animo eas sibi proprias retinendi. Alter est accessio, seu modus originarius acquirendi dominium in ea incrementa, quae sive naturaliter, sive casu, sive industria, rei nostrae fiunt. Quae enim ab extrinseco Sive casu, sive natura accedunt, ea uti accessorium ad
principale pertinent; quae autem ex domini industria , vel
ex ejus proprietatibus naturaliter producuntur, ad eumdem tamquam essectus ad causam reseruntur. Porro modi derivativili sunt, quibus res et jura, quae sunt vel unius communitatis, vel unius personae, transeunt in alterius personae dominium. Iamvero a particulari et positiva communione derivatur dominium singularis proprietatis vel per liberam to tius rei cessionem cuidam ab universa societate factam; vel Per. divisionem, idest suam cuique societatis membro ratam portionem separando ac tribuendo. Dominium autem unius in alterius singularem proprietatem transit per traditionem, quae est rei suae alienatio, et cessio alteri a domino, facta. Notandum est, usucapionem ac praeseriptionem quae definitur aequisitio seu adjectio dominii rei alienae per possessionem ejus certo temporis spatio legibus definito bona fido continuatam ad modos derivativos pertinere. Princeps enim,
cui civium voluntates subjectae et conformes esse debent, pro reipublicae bono, ne sere semper incerta dominia sint otc. dominii. jus in bonae fidei possessorem transfert. De eomractibus. Contraetus vel paetum est duorum pluriumus in idem plaeuum consensus. Ad hujusmodi consensum .nsuessaria est promissio unius et aceeptatio alterius r
278쪽
quae si utrinque fiat, contractus dicitur bilateralis, vel onerosus et permutatorius ἰ secus erit unilateratis, seu gratustus et luerativus. Quilibet autem contractus vel absolutus esse potest, vel conditionatus, quando nempe apponuntur conditiones extrinsecae a contractus natura. Ad contractus aequitatem et valorem tria examinanda sunt, objectum, subjectum, ac moiam. 1. Quoad objectum seu materiam necessaria est
possibilitas physica et moralis : nemo enim tenetur ad impossibilo vel illicitum, sive naturae lego vetetur, sive positiva Iego ius disponendi auferatur. 2. quoad subjectum seu contrahentes duo necessaria sunt, tum persectus rationis usus; qui enim non sentit non consentit; tum plena libertas, non solum a necessitate, verum etiam a coactione. Non autem quaecumque coactio seu vis et timor contractus valorem tollit, sed vis et metus gravis, externus, injustus, et directus ad extorquendum consensum vel omnes contractus ipso jure nul-Ios iacit, ut verius videtur, vel saltem tales efficit, qui a iudico dissolvi possint. Tum quia leges positivae id expresse
declarant, et in omnibus tribunalibus servatur: tum quia huiusmodi vis ac metus contractus essentiam vitiai; cum locum non habeat consensus, ubi vis et eoacιio intercedit : tum quia absurdum est, vim injustam jus ac beneficium producere iniquo invasori, atque obligationem et onus imponere injuriam patienti. 3. Denique quoad modum requiritur veracitas in contrahentibus; ad consensum enim necessaria est hinc indo identica rei cognitio, quae haberi nequit, nisi externa idearum signa eodem prorsus sensu proferantur et accipiantur. Error igitur sive ex ignorantia sive ex malitia circa rei substantiam nullum saeit contractum; quod si error circa qualitates s eundarias versetur , non irritat contractum , nisi qualitates veluti conditio apponantur, ac transeant in substantiam contractus. Ceterum quibuslibet signis, verbis, nutibus, scriptura , per se et per internuntium, tacito et facto quodam iniri contractus potest, dummodo ea consensum aperte e
primant. Contractuum essectus est obligatio ex justitia pro-
279쪽
276 missum faciendi. Si enim jus quoddam transferri possit, asque homo prudens, sciens ac sponte intendat ac significet,so illud transferre sub hac conditione, ut alter acceptet: posita conditione, necesse est, juris translatio fiat: ideoque ei tribuendum. Quid enim tam proprium fidei humanae quam ea quae inter nos placuerunt servare Z Qua sublata, justitia ac societas dissolveretur. Contractus in origine validus dissolvi
potest 1. per se ob substantialem materiae mutationem 2. Ob unius perfidiam innocens recedere potest. 3. Per accepi lationem seu crediti cessionem, ac per mutuum dissensum. 4.
Per irritationem a supremis Priseipibus factum: subditi enim sunt veluti pupilli sub eorum tutela constituti.
De contraelibus aruiem unitateralibus speciatim animadve
io, quod triplici modo beneficia fieri possunt 1. rem suam
in alterius proprietatem transferendo: 2. Vel ejus usum concedendo: 3. vel operam quamdam exhibendo: hine 1. Donatio quae est libera et gratuita rei vel juris nostri essenabilis in alium translatio. 2. Cum res nostra utenda gratis conceditur pro rei natura, vel concessionis modo diversi contractus nominantur, scilicet commodatum, quod est rei e usdam ad aliquem specialem usum gratuita facta coneessio e si nequo usus neque tempus determinetur, erit precarium, quod nempe precibus petenti utendum gratis conceditur, quamdiu is qui eoneessit patitur: sin autem res usu consumitur, aut alienatur, habetur mutuum, seu eontractus gratuitus, quo rei adicujus fungibilis dominium a mutuante in mutuatarium transfertur eum obligatione restituendi eamdem vel similem specie et bonitate 3. Quoad operas habetur in primis depositum seu contractus gratuitus quo aliquid traditur eustodiendum , ut integrum domino repetenti reddatur: tum mandatum, quo certum esterius negotium, eo postulante et modum, tempus ete. rei gereniae praeseribente gratis eaepediendum suseipitur: denique negotiorum gestio, cum alterius negotia absentis vel ignorantis, ne damnum patiatur , aut luori Oeeasionem amistat gratuito gerenda susci pirantur. Inter gratuitos contractus testamentum recenseri po-
280쪽
27 Itest idest solamnis deelaratio voluntatis nostrae de universa ha reditate, omnique jure, quod mortis tempore habituri sumus, post mortem demum nostram in alium transferendo , ad libitum tamen nostrum ante mortem revocabilis. Quaestio est inter BD. utrum ius testandi a natura, an a positiva Principum con cessione repetendum sit: qui negant a natura, ii aiunt neque veram promissionem, neque eonsentientem acceptationem
tempore habili unquam haberi; aut dicunt testamentum ultra lacultatem domini esse, quia dominium ex indigentia orium,
cum morte extinguitur. Sed contra alii l. veram in testamento esse promissionem etsi conditionatam 2. veram item haeredis acceptationem, tam praesumptam viVente testatore, quam positivam eo mortuo, quando ejusdem voluntas mutari
nequit. Ad 3. dicunt, dominum plenam de rebus suis habero disponendi lacultatem. Quoad praxim vero dico, in utraque sententia testamentum nullum in soro externo nullum quoque osse in foro interno. Quia vel jus ipsum testandi, vel juris huius exercitium ac limitatio a Principum potestate pendet. Sin autem testamentum in foro externo nullum in foro conscientiae obligaret; hoc absurdum sequeretur, quod Principes et tribunalia civilia apertam injustitiam tuerentur, et E
clesiae canones eam confirmarent.
Contractus billaterales, in quibus reciproca utrinque promissio et acceptatio fit, hac generali sormula continentur; do in des e do ut faeias: Deio ut des: facio ut faeias. In dandis
autem rebus aut juribus vel dominium transfertur, ut in contractu permutatorio, in emptione et venditione, vel rerum usus conceditur, uti in Ioeatione, eon etione aliisque. Sunt autem quidam contractus exitus incerit , in quibus spes I eri et damni timor reciprocatur; uti sunt societas negotiationis, assecuratio mercenaria, census vitiastius, Iudi, sponsiones. In quovis autem bilaterali contractu vel fit permutatio si-ptiae, eum neutra res et opera aestimatur, neque inter datum
et acceptum aequalitas exigitur , vel aequalitas haec servatur , et tune permutatio aestimatoria appellatur. Aequalitas