장음표시 사용
231쪽
nasci primum Viderunt, φ pauci exceperunt. Accedit, quod famω
sae Gransienses Laminae , adiae capae recentes impossurae ex Hispanicis scriniis depromptae, fucum tunc fecere Panormitanis, ad omnia Pietatis osticia non segnibus, quassi jam adeo Certum evasisset Conceptionis Virgineae Mysterium, ut. pro ejus Veritate tuenda eculei, & atrocia quaevis tormenta, & mprs ipsa , prudenter dc cum laude, immo cum spe Martyrii, toleraripssse crederentur. Haeccine ergo Tradio, quam sacri Canones commendant ρ Apage . Immo inventum, ut ita dicam,
heri natum; Sc Romanae Sedi injuriosum quae rem dubiam agnoscit, sibique de illa judicium reservavit; & perniciosum Fidei, quum certissimis ejus Dogmatis Novatores isti pares faciant opiniones hominum; denique contrarium divinae Legi, a qua jubemur non projicere imprudenter ac temere Uitam. Ceterum quantis potest vocibus pergat Theologus noster revocare in mentem conterraneis suis ac Prudentiam ΜΗ-- in sus
piendo id genus Volo. Ubi illi recogitent, quibus machinis ad hujusmodi Votum pertracti fuerint Majores sui, &quid Romanus Ponti sex postea de Granat ensibus Laminis decreverit, Si quid factum de ceteris
commentis, quibus larvam posterior aetas ἡetraxit: hercle nullus dubito, quin aliter agendum rati, non minori , majori autem Prudentia a Sanguinario Voto recedant. Plaudo & ego cuicumque, Panormitanos Cives hortanti, ut Pietate cum Majoribus certent, dum
improvide rapta . Si vera sunt, si solida sunt, quae hactenus adversus Votum Sanguinarium disserui, jam Panormitanos non ego, sed Apostolus his demum verbis Ephes. V. vers. II. alloquitur.' Nolite fer. mprudentes, sed intelligentes, quae si Voluntas Dei. Et quoniam deis tanti momenti, qualis est pietiosissima hominum Uita, in Pano mitano Voto atque in Cusentino agitur.' nemo quidem fallatur, V luntatem esse Dei sibi persuadens, ut Vita servetur, in solidi Uirtutis ac Pietatis ossiciis exercitanda: quum ipse Deus aperte praeceperit, ne rem tantam sui juris nos arbitrio nostro abjiciamus. Contra iudicio meo fallitur, & saltem iudicio omnium falli possit, qui minime certus , an gratum Deo sacrificium offerat, & an Ecclesia ferale hoc Votum probet, aut sit umquam probatura, in mortem certam sub specie Pietatis ruat. Certetur proinde voce & calamo pro tuenda Sen tentia favente Immaculatae Conceptioni Virginis: at Vitae hominum parcatur, dum Quaestionem hanc dirimat Apostolica Sedes , mentis ac Voluntatis Dei legitima interpres, cuius correctioni interim haec Omnia mea demisse subjecta volo. Disjtigod by Corali