장음표시 사용
9쪽
Doctrinas et instituta ecclesiae primaeve perquirere eiusque historiam conscribere nostro tempore theologi quidam ac philosophi ita instituerunt, ut eorum via et ratio nova ac paene inaudita a ceteris sit habita. Quo facto, quum lis maxima inter viros doctos sit exorta iterum iterumque ad sontes descendere coacti maximum librorum numerum composuerunt, quorum haud pauci et ad epistolas Ingnatianas pertinent, quippe quae doctrinas gravissimas tradentes non minimum inter veteris ecclesia monumenta obtinent locum. Sed viris illis argumentum potius cordi erat quam forma, quum de authentia potius et de tempore quo essent hae epistolae eonscriptae agerent quam de variarum recensionum inter sese ratione itaque laetum est, ut hanc quaestionem obiter tantum tetigerint. Quaestio, quae est de authentia, non est nova ), tamen nostro tempore alia Arma est repetita, quum recensio syriaca a Curetono reperta novam epistolarum exhibeat sor-
Cl. Curato corpus Ignatianum P. XVI. q.
10쪽
mam a graecis exemplaribus recedentem. Quae de hac re
censione inter viros doctos sint acta Lipsius refert sedet illi quos asser viri non seorsim de textibus egerunt, id quod primus secit Lipsius ipse in libro laudato. Sed ne hoc quidem
libro, licet non sine acumine conscripto, quaestionem ad finem perductam esse concedere possumus, itaque quum res sit gravissima non inutile visum est etiam post Lipsium inquirere in naturam diversarum recensionum, qua in re, si quid inveneri mus quod viris doctis comprobabitur, gratum erit ac satis magnum laboris praemium. Sed antequam rem ipsam aggredimur paucis repetere juvabit, quae de variis textibus sunt
Duae exstant epistolarum lanatianarum recensiones grRecae, major et minor, utriusque vero textus haud paucis locis
est dubius. Recensionem longiorem unus eierus Giessensis' defendit, nemo vero ejus sententiae est astipulatus, ita ut ab omnibus brevior recensio antiquior sit habita. Omnino duodecim epistolae lanati nomine sunt inscriptae, quarum quinque ad ariam Cassobolitam, Tarsenses, Philippenses, Antiochenos, Beronem eam ob causam, ab omnibus spuriae habentur, quod ab Eusebio non enumerantur. Septem reli quae, quas Eusebius laudat, ad agnesios, Trallianos, Smyrnaeos Philadelphenos, Polycarpum, Ephesios, Romanos, etsi saepe in dubium vocatae, semper ab aliis sunt defensae. Tres ultimae, in codicibus Londinensibus syriace inventae, et quu