Meletemata Ignatiana, critica de epistolarum Ignatianarum versione Syriaca commentatio

발행: 1861년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

dem brevi serma, rejectis ceteris omnibus, genuina habentura Curetono Bunsenio denique Lipsio, eontra quos, ut iis a cidere solet, qui locum medium occupant, ab utraque parte bellum est motum; nam quod has tres epistolas servent l. Baurius Tubingensis Bunsenium est aggressus, quod Vero B-teras epistolas respuant lithom Denginger, Hesese at ab

eorum sententia recedunt et contra eos in arenam descenderunt. Quae quum ita sint, nos ut cuique suum tribuamus, eam secuturi sumus rationem, ut primum argumentum et formam earum epistolarum, quas syriace non habemus, cum iis conferamus, quarum versio syriaca exstat. Deinde vero ipsius

syriacae versionis natura erit investiganda et ratio definienda, quae inter eam et textum graecum intereedat, qua in re fragmenta syriaca non sunt negligenda. Denique Syrus ipse est introspiciendus et quaeritur, num tot locis omissis connexum bonum servaverit. Ubi de Syro agimus praeter recensiones

graecas et versione armeniaca utemur, quae tredecim continet

epistolas '), quam ex nostro Syro consectam Petermannus )contendit. os linguae ignari viri summi auctoritati libentercedentes alius tantum armeniacae linguae perit asserimus judicium ), qui dicit, hujus versionis stylum ipsis Armeniis aenigma fuisse, donec a Petermanno demonstratum sit, hanc msionem ex lingua semitica originem duxisse. De recensione graeca longiore disserere non necessarium putamus, quum ad

y Decima tertia est epistola Mariae Cassobolitae ad Ignatium.' Potei mann 8. Ignatii atris Apostolici quae seruntur Epistolae. Lipsiae 1849. Ρ. Jos Kalero echitarista Viennensis in Scheine Zellachris nishain. Theologio. l852. s. 319.

12쪽

unum omnes eam puriam habeant quum vero textu recensionis minoris multis locis ait corruptus, aliquando quaerendum erit an longior lectionem meliorem exhibeat, quod jam eam ob causam multis locis veri speciem habet, quod SFrus, Armenius, Graecus major contra Graecum minorem convenientes eandem lectionem sequuntur.

13쪽

Duplex est res, propter quam doctrina epistolarum lanatianarum memoratu videtur dignissima, nam quum in eteris qui dicuntur patrum apostolieorum libris de regimine ecclesiastico et de Christo tanquam logo nihil fere exstet, hisce in opusculis adeo in hoc argumento versatur scriptor, ut nihil nisi hoc eontinere Videantur. Quod primum adtinet ad christologiam earum epistolarum, quas graece tantum habemus, Deus, qui est unus, per Iesum Christum filium, qui ante omnia saecula apud patrem

fuit rin. 6, qui est logos invisibilis, qui omnibus rebus patri bene placuit gn. 8, neque quidquam sine patre laeti M. Tquum tempus repletum esset sese manifestavit Christus apparuit in mundo, ut deum revelaret, Vere est natus, Vere Passus, Vere resum exit a mortuis. n. 8, 9, mr I-8, Tri.

10. oriundus est Iesus e stirpe David, natus e virgine, --ptigatus a Iohanne, ut omnis justitia impleretur th. 3, 5, deinde sub Pontio itato et Herode tetrarcha crucifixus est pro nobis in carne, quod non κατα το δοκειν, sed re Vera est factum Smm. 1-2. Quod ut eo magis defendat a Docetis, addit r. 9 Christum vere edisse ac bibisse et crucifixum esse eorum coelestibus, terrestribus, infernalibus, immo ab ipso scriptore post resurrectionem Visum esse ac creditum Sm. 3. Christum non dicere σαρκοφορον maxima est blasphemiamin. 5.

De Christo iam prophetae sunt vaticinati rin. 8, qui jam

14쪽

κατα χριστον viserunt, et aeque atque ipse ab Israelitis multa

mala sunt passi Iesu spiritu inflati Phil. Φ). ovum est fer

mentum et novum initium, cujus qui nomen non invocat, non

est Dei, ΜΟ. I 0. Per eius mortem nova nobis data est vita, et quemadmodum Christum resuscitavit pater uen. II, si et nos resuscitabit, quando in Christum credimus. Tr. . De regimine eeclesiastico epistolae haec docent Episcopus, a Christo et Deo ipso institutus, Phild 1 est caput e clesiae t. deus mundi, eique obediendum est ut Christus

Sm 8 patri obedivit. Ubi episcopus apparet, ibi multitudo

debet esse, sicuti ubi est Christus, ibi ecclesia catholica Sine episcopo neque eucharistiam celebrare nec baptigare licet ), quae ille comprobavit, ea deus probat, nihil omnino sine episcopo est agendum Sm . . Deum et episcopum decet honorare, qui episeopum honorat, a Deo honoratur, qui clam episeopo aliquid instituit, Satanae est servus m. 9 Tr. 2, 3, n. 4, 6, 7. Qui episcopo obtemperat ut Christo, non secundum hominem sed secundum Christum vivit. emo abutatur episcopi adolescentia uen. 3, sed illi cedat, non autem illi sed Deo Μgn. 2, Phil. 6 coram episeopo et presbyteris et poenitentia est instituenda Phil. 8. Iuxta episcopum sunt presbyteri rin. 2, 7 Tri. 3, qui in loco apostolorum sunt, praeter quos et diaconi munere ecclesiasue funguntur, qui saeram oenam adornant Tri. . Vel diaconissas fuisse e loco Smr. 13 recte conjicias, ubi verba αἱ παρθένοι αἱ λεγομεναι χῆραι hane opinionem luculenter innuunt ei viduatae Tert. de Vmn. Vel 9). piseopi, presbyteri, diaconi distincte enumerantur Smr. 12 Tr. 2, ita ut de eorum discrimine in epistolis his statuto dubium esse non possit.

Praeterea multus est scriptor in monendo, ut unitas Melesiae servetur omnia in summa eclesiae concordia sunt gerenda, immo ecclesiae notio diserte proponitur Tr. 8, denique haeretici et schismatici ut bestiae sunt vitandi, et aperte tanquam diversi distinguuntur Phil. 3 τεροδιδασκαλονντες καισχιζοντες. Sic et in novo testamento act. 28, 25 Hebri 3 7 9 8. LOL Tertuli de bapti 17.

15쪽

Jam si quis quam harum epistolarum proposuimus doctrinam accuratius contemplatur, non negabit eam etsi antiquissimo tempore ita ompositam tamen ab apostolorum aetate esse alienam. am adsunt jam vestigia ejus rationis, quam ecclesia est secuta quum symbola definiret, secundum quam

formulae baptismatis verba quaedam solebant addi, quibus recta doctrina ab haereticis opinionibus defendatur. Quod Tertullianus de catechumenis suae aetatis dicit, quos constat ,,in baptismo amplius aliquid respondisse, quam quod dominus in evangelio praecepisset ), jam lanati tempore viguisse debet. Primum enim eastigat ocelas, vere dieen Ghristum natum, passum, crucifixum esse, Vere edisse ac bibisse, quod qui neget morte aeterna dignum esse Horum haeresis in antiqua ecclesia non fuit rara, itaque certius eorum tempus definiri nequit, quum et reliqua, quae de iis addit Sm. 6, viduas

illos et orphanos non curare, neque omnino homines infelices juvare, usitatissima haereticorum in vetere ecclesia sint opprobria, quemadmodum earsonius et Bungenius p. 159 docent'). Eucharistia et precibus abstinent, quod non concedunt, sacram coenam corpus et sanguinem Christi esse. Tamen haec omnia ad gnosticos pertinere probabile est, praesertim quum et locus M. 8 Oro αἴδιος ον cino σιγῆς προελθων vix explicari possit, nisi ad gnosticam quandam doctrinam redimus; nam quod adtinet ad earsonii, Cotelerii Rothi interpretationem, secundum quam Πrq proprio sensu silenti ita sit adhibita, ut intelligendum sit, non e silentio verbum processisse, nempe non silentium ante verbum fuisse quod sempiternum esset, non probanda Videtur, quum verba haec tum nihil contineant, nisi lusum inanem'). Ad Valentinianos vero haec Verba eam ob causam non referimus, quod tantae haereseos mentio disertius facta esse deberet, et quod a veri specie abest, scriptorem Iudaistas impugnantem tam leviter oppositam

16쪽

haeresin reiecisse Albertini igitur sententiae Cures p. LXInon astipulamur. Bunamiua inde collegit hanc epistolam esse spuriam, quod Irenaeus Valentinum impugnans hunc locum non laudarit lant vo Ant. p. 16), quum idem locos ex epistolis syriae exstantibus attulerit. At quis huic e silentio a gumento cedet Quod Curetonius p. LXIV censet, interpol

torem errorem nimis aperium emendasse, vix concedi potest,

interpolator enim ipse textu suo maxima vitia intrusit, e g. Petrum et Paulum contendit matrimonia iniisse, PMd. long rec eos vituperat qui docent, deum logum in corpore humano habitasse neque in anima, quae Origenis demum fuit doctrina') al. His omnibus bene perpensis non Possumus, quin contendamus Doeetas gnosticos a scriptore castigari. Altera, quam scriptor impugnat Iudaistarum est haereais, Eontra quos eo imprimis nititur argumento, quod jam prophetae Iesu spiritu inflati, vitam hristianam degerint, et quod hanc ob causam absurdum sit, Iesum dicere Messiam simulque udaizare n. --I0, Phild 6, nam legem mosaicam secuti confitemur, gratiam nos non accepisse. Ut Doeetae sic neque Iudaistae certius definiri possunt, iidem suisse possunt, de quibus in novo testamento agitur Gal. 2 4 I4 Tit. I, 14 error eorum in eo positus erat, quod legem obsera abant et quaedam de Christo tradita redere recusabant. Illud scriptor dicit σαββατι ιν quod non ad celebranda sabbata loco die dominicae tantum est referendum, sed ad universum

rituum usum, quum huic Verbo opponatur κατα κυριακὴν γνην

ζῶντες rin. 9; hae sunt dubia, quae Iudaistae eontra Chri-

' Phild 6 long reo Origen. De princip. II, 6, 3 Hae ergo substantia animae inter Deum carnemque mediante non enim possibile erat, Dei naturam corpori sine mediatore misceri nascitur, Deus homo, illa substantia media existente, ni utique contra naturam non erat, corpus assumere. Sed neque rursus anima illa, utpote substantia rationabilis, contra naturam habuit, apere deum. - Ariano similis ei opinio tribuitur quam interpolator damnat s Athanasius contra Apollinarem II, 3 υρειος - σαρκα μονην προς ἀποκρυφην τῆς θεοππος μολπει ' αντὶ δὲ του ἔσω ν λ ημῖν ανθρωτου, τουτέστι τῆς ι πης, τον λογον ἐν π σαρκὶ πονεναι,

17쪽

ati generationem et eontra inhabitationem logi moverunt, di-eentes Christum hominem ex hominibus fuisse ). Sed quamvis sectarum nomina non distincte diei possint, tamen hoc ex his indiciis sine dubio colligi debet Hae definitiones christologicae proponi non potuerunt, nisi tempore, quo tres maximae in ecclesia suerunt factiones, prima docetieagnostica, secunda Aionitiea, tertia quae deinde orthodoxa est facta, quam scriptor noster utrique parti opponit. Quae si ita se habent, facile intelligitur, cur seriptor tam diligenter

unitatem et concordiam suadeat, et obedientiam episcopis praestandam. Priore enim tempore ea quae lanatiua commendat in regimine Ecelesiastie nondum locum habent, nam in novo testamento episcoporum et presbyterorum eadem est

dignitas cf. act. 20, 7 l. s. 28, hil. I, I, Tit. 1, 5 el. vs. 7, 1 Tim 3 8 I, vel in epistola Clementis Romani non ea de Melesia deque ecelesiasticis officiis exstat opinio, quam in epp. lant habemus. Habent enim presbyteri eandem auctoritatem, quam episcopi, illis enim seditiosi illi homines sese debent subjicere, non uni episcopo l. ad Cor. 57 et eliguntur episeopi aeclamante toto coetu Christiano συνευδοκησασης πασαν τῆς ἐκκλησίας), immo lites de eorum dignitate hexistere poterant e. 44, quod vix factum esset, si episcopi in loco dei

suissent. Insequenti vero tempore, quo haeresis re Vera periculosa eoepit esse, concordia et unitate opus erat, ut eeel aia a malis et perversis haereticorum placitis liberaretur. Haud parvum temporis spatium inter Clementia et nostri scriptoris aetatem intercessisse videtur, quum non statim ea catholieorum in haeretieos potuerit esse ira, non ea episcopo mouet -

Justi dies. c. ryph. 48: Καὶ γαρ εἰσι τινες - πο ου ημετέρου γενους i. e. Christiani ομολογουντες αυτον μιστον εἶναι, μιρα-- δὲ ἐρανθρωπεον γενομενον ἀποφαινόμενοι. b. c. 49 Πάντες νεῖς - μ. --θρωπον ἐξ ἀνθρωπα προςδοκωμεν γενησεσθαι. Iren adV. haeres. I, 26, 1 Corinthus Iesum subjacit non ex virgine natum fuisse autem eum Josoph et Mariae filium et plus potuisse justitia et prudentia et sapientia ab hominibus, et post baptismum descendisse in eum Christum. Sic et Ign ad hild 8 Eis sis ἐν τοῖς ἀρχαίοις σιρο - ευαγγεδει- ου πιστευω, i. e. si in Vet. est non invenio. Si enim νομα est Oxplicandum, idem est quod ἀξιωμα, quum de nomine eontentiones non potvorint esse.

18쪽

ritas, non id totius ecclesiae periculum, quantum epistolae nostrae proponunt, quae 3priani potius animum sapiunt, quam viri apostolici simplicitatem. on enim brevi tempore nec jussu quodam, sed usu potius instituta ecclesiastica auctoritatem videntur accepi,se et pretium. Quae inde de authensa sint olligenda, theologis relinquimus, quum de ea non disseramus, nostra nihil interest, nisi ante oculos ponere, quae hise in epistolis vere legantur. Iam vero procedendum nobis est ad eas epistolas, quarum habemus versionem syriacam. Quod primum adtinet ad christologiam, Christus nominatur deus in inseriptione ep. ad Eph. ubi utrum Syrus nomen dei reserat ad patrem an ad filium dubium est, tamen et Syrus in exitu ep. ad Rom. Christum dicit deum. Hic Christus est carnalis et spiritalis, genitus et nongenitus, ἐν σαρκὶ νενομενο ειός, immortali vera vita praeditus, e virgine aria natus, primum passibilis deinde impassibilis. Haec doctrina Eph. 7 opponitur haereticorum opinionibus, anibus rabidis, latenter mordentibus. Ii quibus hanc doctrinam opponit unam tantum Christi naturam accipiebant, ejusque generationem supranaturalem negabant, erant igitur Iudaistae verba haec vero ,passibilis deinde impassibilis' non nisi ad gnosticos Doeetas possunt reserri habemus igitur

easdem haereticas factiones, contra quas scriptor earum epistolarum pugnavit, de quibus supra verba seeimus. Eandem

christologiam doeet locus ad Eph. 8, et quod hic textus graecus, suadet Syrus ad Polycarpum 3, ubi Christus dieitur supra tempus elatus, intemporalis, invisibilis, qui nostra causa visibilis est factus, impalpabilis qui nostra ausa est passus, qui omni modo propter nos sustinuit. In epistola ad Rom.

talia non leguntur, verum ea non in rebus dogmaticis versa

tur. Eadem igitur christologia et his epistolis, vel textu syriaco inest, quam supra deprehendimus. Deinde quod attinet ad episcoporum statum, jam primo ad Eph. capite ut ecclesia cum episeopo in concordia sit monet, deinde cap. 2 episcopo et presbyteris obediendum esse dicit pro ἐπιτασσόμενοι enim ποτασσομενοι est legendum); neque aliud suadet cap. 3-5, imo episcopum ut deum habendum esse addit Eph. 6 cf. 20. onet et Polyearpum, ut

19쪽

concordiam ecclesiae servet, neque eum terrefieri vult pravis doctrinis cap. 3 syr. Ubi de castitate loquitur, omnem gloriationem ita vetat, ut dicat, perditum eum esse, qui castita tem servare velit, quum praeter episcopum et alii homines hoc setant. Conjugia quoque sine episeopi voluntate non esse instituenda contendit Pol 5 syr. Sicuti hucusque inter epistolas quas graece tantum et inter eas, quas et syriae habemus, discrimen non invenimus, sic et aliis in doctrinis bene convenientes hae epistolae eundem seriptorem idemque tempus produnt. Sic, quamvis spiritus sanctus saepe commemoretur, quo impellente Phild. 4. Ignatius ecclesiae concordiam suadet, accuratior tamen trinitatis notio non deprehenditur formula quae legitur gn. 13 non videtur genuina. Simili modo et Eph. , ubi Christiani sunt lapides ad exstruendum templum Dei patris, machina Iesus Christus, funis spiritus sanctus, fides dux, caritas via, trinitatem dogmatice definitam nondum habemus, quum do

relatione interna trium divinarum personarum nihil dicatur. Neque hoc est mirum, quum scriptores ecclesiastici antiquiores hanc rem inlaetam reliquerint, quae neque in symbolo i-- caeno est definita. Deinde eueharistiam dicit corpus et sanguinem domini, qui pro peccatis nostris sit passus, m 7; una eueharistia est utendum ut ecclesia semper sit una Phild 4, et qui non intra altare est earet pane Dei. Eph. 5. Est autem saera coena medicina sive arrhabo immortalitatis. m. 8.

Sine episcopo non est instituenda, id quod et in baptisma cadit, in quo Christianorum arma posita sunt. Pol. 6. De pn-rusia in his epistolis nihil exstat, nam qui huc trahi possunt loci g. i5 Phild 9 Eph. II non ad rem pertinent, uno enim loco παροτσία est incarnatio, aliis duobus de tempore ejus nihil dicitur, de quo alibi tam absurda sunt ficta. eque

est cur miremur, vir enim qui ecclesiam ita vult munire ac defendere, opus inutile moliretur, si proximo tempore coelum eum universa terra consummatum iri crederet. Certaminibus gravissimis contra illius temporis haeretico jam eo producta erat ecclesia, ut ad res agendas potius quam ad mysticam contemplationem sese aecingeret. De angelis denique et daemonibus haud pauca scit lanatius, quae nobiscum non vult

20쪽

commani re, ne damno assiciamur Trl. 5 ipsum vero revelationes aecepisse colligitur locis Eph. 20 Phild. 7, m. d.

Haec sere de argumento erant dicenda, vidimus eandem doctrinam omnibus inesse epistolis, easdem haereses ab omnibus impugnari ), eodem modo in omnibus contra haereticos episcopatum commendari. Qui igitur eas, quas graece tantum habemus spurias habent, etiam eas, quas et syriae habemus, non possunt bene defendere, quum quantum fieri potuit jam demonstratum sit, inter doctrinam textus syriaci et graee discrimen non inesse. Utuntur defensores Syri argumento e silentio, at ejus vis per se haud magna minuitur etiam Polycarpi testimonio. am quum contendant, Irenaeum et Origenem, qui locos syriae exstantes tantum laudarint, graecas epistolas

nondum habuisse, Polycarpi locum negligunt. Locus est hic: ,,Scripsistis mihi et vos et lanatius, ut si quis vadit ad Syriam, deserat literas meas, quas secero ad vos, si habuerimus tempus opportunum, sive ego, seu legatus quem misero pro

vobis Epistolas sane lanatii, quae transmissae sunt vobis gr. νιν et alias quantascunque apud nos habuimus, transmisimus vobis, secundum quod mandastis, quae sunt subjectae huic epistolae ex quibus magnus vobis erit prosectus ). Lipsius quidem, quamvis concedat pluralem ἐπιστολας facillime ad lanati epistolas ad Polycarpum et ad Smyrnaeos referri, tamen hoc testimonium, quo una erte epistola, quae syriae non exstat, defenditur prorsus reiicit ). Primum enim dicit, vix statim post lanati mortem eius epistolas esse collectas, deinde quoque contendit, Polycarpi verbis innui, singulas ecclesias illo tempore certos nuntios sibi invicem misisse,

quod ab illius temporis simplicitate abhorreato). Quod primo loco dicit libenter eoncedimus a Polycarpi epistola non sta-' In epp. syriacis unam tantum haeresin impugnari cum aliis et Lipsius contendit. Niedner, lacha. ni liis illeol. 856, , p. 36. Ibid.

system Voraus.

SEARCH

MENU NAVIGATION