Acta eruditorum. lat. Lipsiae, Christ. Günther 16821779

발행: 1769년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

sues NOVA ACTA ERUDITORUM

Haee constituunt partem theoriae sormationis intesti. norum primam. In parte secunda ad interiores illas amnii spurii partes transit, quae intra embryonem producuntur,

et quae ipsa iam intestinorum primordia sunt. In regionarunni spurii, quae regioni embryonis ardiacae respondet,

ve est valde exigua, a membranae amni spurii parte, intra embryonem producta, sermata. Foveola est orifi.eium speluncae, quae sursum in embryone continuatur. Haec spelunca microscopica ventriculum refert, adeo ut eius eavitas ventriculi sit cavitas membranae pars, qua spelunca formatur, ipsa membrana ventriculi sit, e ventriculus igitur sub priino hoc suo initio anterius apertus existat is Ma illa eardiae deorsum rima continuatur, ante spinam dorsalem posita eique parallela simili modo a membranae amni spurii media parte, quae utrinque ad spinam dorsa. lem se applicat formata. Haec rima tubum intestinorum refert, qui primo tempore rectilineus est, et nonnisi successive, dum crescit, longitudinemque abdoininis superare imcipit, curvaturas et convolutiones illas producit. Rimas cavitas est caritas intestini, et membranae pars , qua rima formatur, est intestini membrana villosa, adeo, ut intest, num aeque ac ventriculus, anterius apertum sit, et plane singulari ac miro spectaculo in exteriori embryonis involucro, in amnio spurio nempe cavitas intestini appareat. Deni. que rima ad finem inferiorem terminatur foveola, quae superiori seveae similis est, atque eodem prorsus modo, quo illa ventriculum , intestinum reόtum exhibet. Haec phae. nomen singula , quae tertio scilicet incubationis die finito in ovis apparent, Audis uberius deseribit, et deinde eorum aeque ac amni spurii, in quo illa apparent, ipsius prima

initia, mutationesque, quas ad diem tertium usque subeunt, repetit. Denique illas mutationes eorum subiungit, quae a die tertio contingunt, donee vel prorsus evanescunt, vel in alia phaenomen transeunt.

572쪽

MENSIS DECEMBRIS A. MDCCLXIX. Superest, ut haec intestinorum primordia, quae h*ctenus exterius tantum in integro amnio spurio considerata sunt, interius quoque in amnio spurio aperto et in corum superficie posteriori considerentur, quo, quod vera intestinorum primordia sint, evidentius appareat atque hoc in tertia theoriae parte Auctor se praestiturum esse promittit.

IX. Descriptiones et o servationes besanicae. Auctores C. MELIN. Ovas aliquas, aliquas vero iam cognitas, sed ulterioribus observationibus illustratas plantas, Cl. Auctor in in hae dissertatione proponit. Prioribus annumeranda, primo venit planta aegyptiaca, candix lassa Cl. Auctori dicta. Ex eius descriptione discimus , illam a reliquis huius

generis speciebus, in eo maxime differre, quod umbellarum semina exteriora hirsutissima, intima autem glabra sint, caeterum vero, propter eorundem seminum figuram hane

magis quam ullam aliam ad Scandicem Anthristum accedere licet non lex e in soliis et in dispositione umbellarum, into utramque discrimen sit. Altera novarum plantarum, Buniadis species est, cui a patria sua, aegyytiacae nomen se ei noster externo equidem habitu haud multum a Buni, de orientali distare videtur, verum pro nova specie haben dam esse, non tantum soliorum diversia nonnihil figura, sed praesertim siliculae structura suadet, quae in orientali tantum verrucosa, in aegyptiae vero mollibus spinis evidentius muricata est. Has sequitur Piperis longi arborei species, inter siccas plantas ditissimi Academiae thesauri herbari reperista et ab ill SLOANE iam olim, sed minus aceurate deli.

neata huius itaque et novam Cl. Auctor concinnavit deseri. ptionem et novam quoque fieri curavit leonem, ut rite hoenrodo determinata , reliquis speciebus Piperis addi, inseri. que possit. Triumsettae genus, post haec, Q. Auctor examini subiicit, atque in plures species, quam ab Id. vonLIM NE factum, distinguendum esse censet hinc, quae sub Tri f. artramiae gnis apud Ill LINNAEVM hucum

573쪽

318 NOVA ACTA ERUDITORUM

que militavit Agrimonia aderasparan ΡΕTIU Gaz. t. 32. id in novam speciem mutat et Triumsettae spicatae, mino proponit rhomboidalem et semitrilabam praeeunte

JACQUINIO auriumst ita Lanula separat, denique lamniatam diuit Trium tetiam, quae RUMPHII Lappag -- boinla est, et ab Ill von INNE pariter pro varietate Triums Lanulae habetur. Ex cryptogamiis plantis, ad quas cum Auctore progredimur, primo occurrit Asplenium iamaleense LUI NETII Phyto r. i. g. s. I. cuius mentio, cum nec a BRANNIO, nec a JACQUINIO, ne de nique abali vota LINNE facta sit, non supervacaneum s

re duxit noster, accaratam eius exarare descriptionem, ex

qua haec planta ab aliis Adianti speciebus, praesertim ab Adiant cristato SLOANEI, cui multum analoga est, disti, mi possit haesitaque data, duas Osinundae species proponit Cl. Auctor, perperam, ut ipsi videtur, pro Lunariae vulgaris varietatibus ab aliis habitas mavult ergo hac in ne s qui BREYNIUM, qui illas quoque a communi distinxit, adique alteram Lunariam racemosam minorem, alteram vero'

emosam multimo folio dixit priori Auctor Usmundae laneeolatae et posteriori sinundae multi a nomen fecit. Denique ex eadem plantarum triba, duas quoque Pieridis species addit, a beat. STELLER olim ex Sibiria missas, hine quoque alteri nomen Pieridis Stellari, quae iliculae momianae, solio vario OURN similis, alteri autem Pieridis amenteae datum est, atque hanc posteriorem cum Hemio- nitide profunde laciniata et ad oras pulverulenta convenire Cl. Auctor allerit. Claudit denique agmen Liquidambae plenifusitim, cuius notabilis varietatis exemplum in fine dissertationis descriptum exhibetur. X. D Proprietatibus plantarum ex harasere botantes e noscendis. Auctore S . GuEMN. Scopus est Cl. Auctoris, in hae dissertatione exemplis probare, evidentes illos

characteres, quos natura plurimis plantis impressit, et ex

574쪽

MENSI DECEMBRIS A. MDCCLXIX. ss

quibus species genera, familias, classes denique earum primo saepe intuitu cognoscimus, non soli tantum botanico usui esse dicatos, sed ex iis, utilissimam quoque proprieta' tum plantarum cognitionem hauriri atque deduci posse. Antequam ad probationem ullas assertionis accedat V. Auctor, monet primo, non de aristialibus plantarumeliaracteribus, quippe ad hune scopum parum aut nihil fa- .cientibus, hic esse sermonem, sed de naturaubus, qui in

complexu partium omnium ad plantas pediantium consistunt secundo, quasdam vii tutes, determinatae cuidam plantarum familiae esse proprias, quasdam vero et aliis ommunes. His praemissis, ipsa proponit exempla demonstrationi inservientia. Desumta illa sunt a familiis quibusdamnaturalibus plantarum, quibus singulis brevem virtutum medicatarum, nam de aliis ali tempore aget, explicationem

Cl. Auctor addit. Ab Algis faeit initium speciatim a misem, Conservis et Fucis, quibus omnino adeo evidentes a natura impressas esse notas patet, ut ab omnibus facile agnoscantur his quoque omnibus adscribit noster vim saponu am et dQObstrueritem, in aliis magis evidentem, in aliisrminus, at confirmatam et probatam, per chymicam analysin tquc per experimenta cum Fuco jur sto, Quercu marino, et Lactuca marina instituta. Post has Lithenes citat, atque si quanibus eadem fere facies eademque structura est, si quoque omnibus materiem quandam acrem, salino- resin sim fixam, cum phlogisto ita intime coniunctam inesse dQςzr, ut vis emergat incidens, calida, irritans, stimulans.Sςquuntii Musci austeros omnes esse, acidum terrae ium

ΑΗm esse fovere atque hine adstringendi vim ipsis competere asserit. Filites quarto loco in scenam provocat, Omnibus idem character botaricus, sic quoque omnibus, Virtu in roborantem, incidentem, aperitivam, adscribit noster, Datam ex gummos partibus, cum resi sis mixtis, quibus terra et martiales atomi per magnetem extrahendae, probasi

575쪽

16, NOVA ACTA ERUDITORUM

bas inserviant. Ad Gramina porro procedit, ac seminum

illorum, notissimam, sarinaceam mucilaginos, oleosam et nutrientem, soliorum et radicum vero saponaceam, aperitivam demuleentem virtutem confirmat Leguminosas miminibus proximas facit, propter seminum pariter nutrientem facultatem abstergentem vero, resolventem et diureti. eam, radicibus, foliis et floribus earundum adscribit. μhis vim aperitivam variae modificatam tribuit. Sestamina, aethereo leo stipata, omnia aromatica esse concludit. Umbelliferas omnes calidas atque sudoriseras praedicat. Compostas, salutares, aperientes, resolventes laudat, et speciatim Radiata blandisume, Capitatas intensius, Corymboses, ro propter innatum calidum, vehementissime agere asserit. Cucurbitaeris, secundum Cl. Auctorem mucilago et periculosa frigiditas inest Orchidibus contra calor, et cum nutriente aphrodisiaca quoque virtus. Maluae omnes emollientes sunt Solana, veneno narcotico scatent, atque his impiadeae, propter eandem qualitatem similes sunt censendae. In Olerateis digestivam , emollientem et temperantem facultatem , quotidianus earundam probat usus, ad quas etiam Asperifolia accedunt, nisi quod sint magis u. eilaginosae. Mentianas porro laudat, propter virtutem te. nicam et aromaticam Anagaludes propter analepticam, reficientem, et excitantem; ingentes verticillatas, propter aro. matteam et restaurantem Personatis tribuit resolventem. abstergentem, iureticam atque tonicam denique No r.ehiis, quas ultimo loo proponit, notissimam illam et omnibus huius familiae plantis competentem facultatem antistor-buticam. Exceptiones nonnullas, a variis partium plantas constituentium modificationibus proficistentes ipse l. Auctor sui locis indicavit hinc missis aliis properabimus ad conclusionem, quam ipse quoque ex antecedentibus deduxit, et quae eo redit innuere stilicet botanicam aciem, qualis oblatae plantae competat virtus generaliter, reliqua vero ex usu atque experientia esse discenda.

576쪽

MENSI DECEMBRIS A. MDCCLXIX. SI

1iu. Exhibet Cl. Auctor in hac dissertatione, historiam utilissimi producti ossilis, Glaciei sti Mariae ruthenicae, ex observationibus et relationibus itinerariis beat. GMELINI atque STELLERI excerptam. Primo, de natali eius loco refert noster illam et copiose satis et optimae notae, in ea Sibiriae regione reperiri, quae ad Witimum fluvium sita est, insta hunc vero, illam prorsus exspirare, ut neque ad Oceanum septentrionalem usque, neque abhine orientem versus, ullum eius appare t vestigium. Varia deinde, quae Glaciei huic data fuerunt nomina recenset; genus fossilium, ad quod reserenda sit tabere, et modum denique in illam inquirendi eamque effodiendi, ruthenis Glaciei M. Ostaribus usitatum

dilucide exponit His deinceps addit Cl. Auctor, varias observationes ad cognoscendum crescendi modum huius tractspectantes, et ex quibus discimus, rupes ingentes, umbrosas et irriguas esse, in quibus crescere soleat versus omnes plagas illam quidem occiirrere, sed quae septentrioni obversa sit, gignere meliorem copiosioremque, in meridionali autem plerumque reperiri rubiginosam et viliorem non invenis illam crescere, sed haberi in nidis sparsis , quibus evacuatis nulla amplius succrescat signum proximum inveniendi Gl, et Em istam materiam quandam esse inter micam et taleum mediam, friabilem, Barga sotaribus dictam hae enimis mota, Glaciei strata in conspectum venire, atque his ablatis, iterum Hargam sequi, sub qua denuo alia Micae strata sint;

situm stratorum varium esse, nunc perpendicularem, nune varie ad horietontem inclinatum denique in vertice montium illam rarissime reperiri, sed copiosam et optimam aut in medio, aut circa radices rupium crescere. His expositis diversas species atque varietates Glaciei, varia nempe pelliciditate, magnitudine et colore disterentis, Cl. Auctor recenset, et dari pelluc dissimam, albam, viridem nigram rubiginosam, maculatam, striatam, dari denique attactu in frustra acuta collabentem, refert addit quoque remedium vetustam

577쪽

36 NOVA ACTA ERUDITORUM

et rubiginosam purificandi, ac ultimo loco suam de genesi huius Micae explicat sententiam consistere nimirum materiam illius proinimam in substantia terrea, a gypsea non multum abludente, atque hanc ab humiditate subterranex ita emolliri, silui et elutriri censet, in leviores deinde partes cum portione sua acido salina, cremoris instar sursum emergant atque hac ratione successive et post longum te pus in laminas illas concrescant, glaciemque constituant. XII. scriptio Tubulariae tingosae prope morime rum mense Iulio 76. ρlservatae Auctore P. s. ΑI.LAs. Ova est Tubulariae spucies, quam Cl. Auctor in hac dissertatione proponit, estque illa eo magis notatu digna quod omnia r liqua aquarum dulcium hucusque cognita Zoophyta, suam te suaque consistentia ita superet, ut marini potius produni, quam mediterranei fluminis incolae prae se serat speciem. Descriptio, quam Cl. Auctor de illa dedit, ita perspicua, concinna et omnibus numeris absoluta est, ut omnino Iabore, eam heic eucplicandi vel in compendium redigendi supersedere queamus il ergo unicum ex observationibus Cl. Auctoris hei addidisse sufficiat intercedere quidem asiunbtatem quandam inter novam hanc atque illam Tubulariam, quam in Elencho suo gelatinosam aut coralloideam dixit, sed priorer ab hac in eo maxime differre, quod in maliis volumen excrescere leat, quod multo sit solidior, et denique quod nunquam reptantibus tubulis, sed semper in glomeres collecta fungoidea crusta conchylia obvolventes, sit reperta.

AsTRONOMICA. I. Animadversoras in supplementum et Pingre ad dissertationem eius de Parallaxi Solis. Auctore sTEPH. vMovsis M. Ansam huic lucubrationi praebuit supplementum Cel. Fi vir ad inerrationem de parallax Solis UOI LIU Transactionum Societatis Londinensis insertum. Ibi cum Cl. Avictor videret, CGl. ingre posita longitudine urbis Selerugina

578쪽

gilis 6 . so , ex combinatione observationum Seolengimki et Insula Rodrigue super Venere habitarum parallaxin Solis elicere Io , , constituit penitius iniquire. re, utrum assumta a Cel. Fingre Longit o urbis Selenonsh cum observationibus ibi habitis consistere possit Idcirco bra. vibus commemorat ex observationibus Satellitum Iovi unica excepta, nec non ex occultatione Iagittarii a Luna, eandem fere se invenire Longitudinem urbis Selengimh, ac Cel Pitare reperit.

Praecipuum autem argumentum anumta a Cel.

gre Longitudinis in eo positum est , quod in computo Lomgitudinis ex observatione Eclipseos Solis Sele inski habita 1tatuerit errores Tabularum Lunarium Materi in Longitudinem 3o et in Latitudinem quantos ex ob. servation quarundam phasium eiusdem deliqui chlaneburgi observati deduxerat. At cum in eruendo Tabularum eris rore assiimta a Cel Pingre disserentia meridianorum Parisienosis et Catanebunensis di vera 29 et amplius deficiat indagat Cl. Auctor, quantus error Tabulis Lunari. hus tribuendus sit, si in computo si non vera, ast certe, ro propior, Longitudo Cataneburgi I . I . 44' adhibeatur. Calculo peracto ex combinatione earundem phasium eum fine Eclipseos errorem Tabularum in Longitudinem 49

et in Latitudinem Φ ic, quibus adhibitis Longitudinem So. tenuens invenit 6 . 7 .cis

Combinatio diversarum phasium cum sine elipseos Cel. μυre videntur praeserendae eotimarum Cl. vexo Auctori combinatio secundae phaseoaeum fine deliquii, quippe quae errorem tabularum Lunari. om in Longitudinem dat -- g et in Latitudinem. 26', et medium inter omnes reliqua combinationes; un

579쪽

eoncludit, differentiam meridianorum Selengi kens et Parisiensis a Cel Pingre non recte esse stabilitam, et observationem Veneris Selenginski institutam collatam cum obse vatione in insula Rodrigues habita nullatenus parallaxin Solis io', I praebere posse. II. Obseruationes non nullae in observatoris Imperialis Iropoli habitae Auctore STEPH. RVMOvsLI. Hic primum comparet observatio solstitit aestivi anno i 63 habita; ubi recensentur cautelae quae in observatione peragenda adhibitae sunt. Altitudo Solis solstitialis media cx quatuor obse vationibus fluit 31 . 6 et altitudo Poli observatorii Petropolitani 9 s 6 2I, 8 posita obliquitate Eclipticae 23'. 8 I9 Dein occurrunt observationes satellitum Iovis Anno I 66. habitae, occultationis non nullarum stellarum elley.dibus a Luna, et denique observatio Eclipsis Solis, quae contigit Diea af Lectorem, harum observationuin cubdum ad ipsas observationes ablegamus.

IN ELIAE PALAIRETI, SA ERD TORNAR

Observationes in N. T. Philologico - Criticas, Strictur

rum PERICULUM L CAROLI LUDOVICI AUGRI . . ei Scholae Hirsubregensis Silesiae

Rectoris. Lectio libri, cui maxime sueeisivis, quas furtim, vacarem

horis, ab Elia Palaireto, Vir Cl. ac Rever Ecclesiae Gallicae ornaviens Antistite, Observationum Philologieο- Critiearum nomine Lugduni Bat. 17sa. apud Com. Haa-kium eo consilio evulgati, ut puram Uir destissimus graecae orationis elegantiam, T libris assereret, immo aiungeret, strichaeas istas peperit. Novissimus eorum repertus est, Disilias by Ooste

580쪽

MENSIS DECEMBRI A. MDCCLXIX. s

est, qui eum Psocheniis, laekewallis, aliisque, invisam adime intolerandam sanis omnibus sententiam, tot iam firmissimorum argumentorum telis consessam, re verent, inflictumque sanae interpretationi vulnus refricarent quod du.

dum coaluusse, quo dignius huius aevi studiis videbatur, eo magis mirari, atque indignari adeo subiit, exstitisse in haeliterarum luce, tam pravae caussae, tot iudiciis laceratae ac condemnatae . serum vindicem, qui taura infeliciter egregiis doctrinae copiis abuteretur. Nam, ut praeelare in isto trubro observari, aut omnia, ne se quidem, aut plurima certe, agnosco lubens et fateor sie, quam incommode, ut lenissime dicam, ad obtundendam Viris divinis elegantiam cuncta sere contulisset, statui, cum praesertim suaderi illud et commendari nuper in Commentis Literar Halens vidissem, vel integro libro, vel, subinde data occasione, carptim notare. Atque illis quidem commemorandis ae notandis meri. to ac libenter supersedeo, quia translatitia et vulgata sunt, quae cum aliis huius caussae patronis communia Nosteria, bet ut impietatis crimine Hebraismi vindices aspergat, ut an singulis vocabulis loquendique somnis haereat, universae orationis colore, construendi componendi ac nectendi colimgendique modis plane neglectis: ubi tamen et vocabula phrasosque evidentissima Hebraismi nota insignes, ne tactas quidem a Viro doctiss. subinde monendi erit locus, ut, quae pro Hellenismo asserit, e poetis, Pindaro, Sophocle, Anacreonte e scriptoribus virorum divinorum aetate aliquanto posterioribus, Dione Cassio Aeliano, Laertio, Maximo Tyrio, qui ex seris et Hebraismo propioribus, Porphyrio, chinete, et Anthologicis quoque Agasaia, Pallada, aliisque auctoribus defendat, quorum auctoritatem frustra adhiberi, dudum et saepe diversae partis principes monuere. Eo Marten amore suscepti negotii prolapsurum non credideram, ut etiam e V. T. et LXX. Interpretibus in . T. allata, quas Lucae aut Paulli ipsorum verba promiscue cum horum

Bbi a verbis

SEARCH

MENU NAVIGATION