Sancti Ioannis Chrysostomi De virginitate liber, a Iulio Pogiano conuersus.

발행: 1562년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

dirigi uolunt; tanquam graecum hominem in nostram ciuitatem adscitum, nostrum etiam uestitum, ornatum imitari debere contendunt. Praeclara sane ratio, d quam, licet dissicillimam ad assequendum, in Demosthene tamen, aut Aeschine, quorum ars nititur eloquentia, libenter essem secutus in Chrysostomo, qui salutis praecepta tradit, quae rerum pondere, non uerborum splendore definiuntur, periculosam dubricam existimavi. Illam uero alteram ad uerbum con uertendi uiam catenus sum persecutus, quoad latini sermonis consuetudo ferre uidebatur . nam omnino, cum ineptum negotium , tum iniucundum putaui. Ac medium quoddam meum consilium fuit, ut ea, quorum Chrysostomus esset auctor, iis dumtaxat exceptis uocabulis , est, nostrae sunt propria religionis , si modo fui tanti, operam darem , uti latine redderem Quae uero e ueteri, itique ex nouo testamento protulisset, in illis fidem eius sequerer, quem tot annos sanctissima parens probauit Ecclesia. Haec mea ratio est. in qua mihi non sumo, ut omnem offensionem effuge rim cuius enim impudentia est, id de se polliceri ZIllud assirmo tantum spectasse me, ut aliquid Christianis hominibus, qui graece nescirent, utilitatis afferrem; nullam praeterea hac in re aut laudem quaerere, aut ui-ae' - tuperationem recusare. Nunc si sit optandi locus, uellem Marcellus Pontifex, hunc , quicunque est , laboris mei ex suo munere fructum capere potuisset, ut, cum ad eum , qui praeclarum opus in commune contulerat , mihi conuertendum dederat , erat ipse exemplum continentiae , de uirginitate librum misissem, propter illam tum personae opportunitatem, tum gratam

animi

22쪽

animi mei significationem, aequioribus uterer iis , qui in Chrysostomo uertendo maius ingenium lacrius etiam iudicium requirent. Accedit eo perspecta semper quidem omnibus eximia uiri uoluntas in studia uirtutis, Martium optimarum mihi uero in summo eius honore multo perspectissima. Nam cum in maximo primi illius, uel potius ultimi teporis rerum hominumq; co- cursu Pontificem Maximum salutatum uenissem, me-mmi, cum me de Chrysostomo esset hortatus , ut laborem susciperem, gratulari bonis ac studiosis, quibustatum accessisse diceret ad praesidium Mornamentum quantum sibi ad honorem, ad promerendi potesta tem esset adiunctum ut omnis propterea mea de uirtute cogitatio posita prope in cospeetu meo Marcelli ima gine , tantae benignitatis gratiam a me flagitare uideatur. Quibus4 communibus in priuatis de causis , hae rebit perpetuo quidem in mente iratione mea in moria diuini hominis; sed tamen hoc eius beneficio, quando inest in eo aliqua remunerandi uis , ad referendam illam, quam ad ineundam aliam gratiam uti maluissem. Quae quoniam Dei iudicio sublata facultas fuit, proximum erat in Chrysostomo peruulgando rei dignitatis , et quodammodo Marcelli uoluntatis habere rationem. Nec uero dissicilis fuit ea deliberatio. nam mihi de uirginali laude cogitanti uersabatur ante oculos , uel potius feriebat oculos Reginaldus Polus Cardinalis, quod reliquarum uirtutum specimen &illustre exemplum castitatis habuit haec aetas. Illud ego excellens illius animi corporis bonum in summa

ceterorum eXcellentia bonorum cum ex constanti ho

minum fama atque sermonsitum ex ipsius ore Marcelli sic

23쪽

sic admirabar, ut me illi, cuius mihi uiuit auctoritas,& cauis ossicioque meo defuturum intelligerem , nisi, quod Marcello debebam Iolo potissimum redderem. Quanquam Chrysostomi uiri sanctissimi gratiam mihi per hanc causam ficile conciliari putabam posse. Ad quem enim is , aut omnino per quem sua haec ad alios peruenire mallet, quam per eum , in quo expressam uideret effigiem animi, ingenii, temporum sitorum' qui

eisdem itineribus contendebat in carium qui uirtutis doctrinae 1; studia aetati suae fere aequalia ita coniunxerat, ut ei probitas Minnocentia prudentia ac sapient1aequas fores aperuisset, scientia praestantissimarum artiuuirtutem confirmasset, utraque sic adiunxisset Deum ut per ipsum suorum operum opus omnium maximum maximeq; admirabile effeceris Ille enim christiana ueritatem iam diu in Anglia extinctam excitarat ille me

moriam pietatis intermortuam reuocarat illius sacrorum, illius ciuilis, illius erat omnium domestica disciplina. Quae quanquam eius aduentu, planeq; aspectu

tanquam caelestis alicuius hominis praesentia reuixerant; tamen is nisi perfecta re non conquiescebat; sed mirificam cognitionem, usumq; diuinarum iuina narum rerum ad eam referebat cogitationem, qu modo nationi suae dignitas salusq; pareretur. Quare hic opportunius illi ueniebat adiutor, quo benefactorum beneque dictorum segis doctore legendo audien fdo priaeceptis Anglia salutaribus institueretur. Sed in cum hic etiam non solum cum Anglis actum est incommodius . nam dum sustineo me, ueritus ne parum periti interpretis sermone non delectetur uir tum graece, tum latine doctissimus moritur interea Polus; ut iam

, ii quasi

24쪽

quas quoda omine prosei edo libro deterreri uidereri

Quem in perpetuum facile compressitiem sed instit runt aliquando poscere libri editionem ii, quibus, gare non potui , praesertim cum me publici Christianae Ecclesiae concilii opportunitate, cum hac commoditate ac nobilitate Romanae librorum impressionis urgerent; cum denique admirabili, salutariq; exemplo diuinitus hoc incumbente Pio Pontifice Maximo ad restituenda

uetere Ecclesiae disciplina simul Mad certissima disciplinae subsidia excitanda ac peruulganda litteraru ac studioru comoda, religioni habendu dicerent uirginitatis patronum non opponere petulantiae plurimorum. Cessi igitur, sed ita, si, ut institueram, rei grauitati consulerem, leuem l operam meam aliena auctoritate roborarem. Ergo mihi utrunque suppeditat ex te Otho ornatissime, qui si, qua uideo, tantum in te es. audirem mouere fama laudum tuarum. Nunc, quae tua est liberalitas, uiuo apud te, et saepe intersum sermonibus, actionibus tuis, ut tibi uiuenti constantem istam 'robatam uitam,&sacris diuinisq; rebus mirifice dedito Chrysostomi librum de uiroinitate debere non possim. Quod te a me tuum postulat flagrans, atque perpetuustudium tuendae propagandaeq; religionis quo cum curas,' facultates conferas tuas, praeclare hoc eius, animi simulacrum . monimentum ingenii, tibi, qui Chrysostomum imitari studes ducem communis officii, conuenire sum bi ratus.et uero aratius erit etiam

illorum nomin desponderam, quorum alter bonus Ponti ferri .ntificatu dignus, uterque tui amantissimus , et a te cultus diligentissime sibi a me receptum, tibi persolutum ossicium probabit. Itaque

25쪽

hi, habebis ab illis me interprete librum ista persona, studiis , moribus dignum cuius ec explicandae sententiae commodior scriptor optari possit, quam Chrysosto πι- - - ω-

mus, nec diuulgandae magis idoneum tempus quan

hoc, peiae meae partes ne desiderentur. Quod ii quid , --- - ζ- deoperis pondere mea infirmitate detractum est, '- - -

me aliquam mihi κcusationis ueniam datum iri spe 2 νπ' ro, quod in hoc interpretando diuini Spiritu mxζrpr i)μμώ. , facultatem fortasse pio conatu,atque egregia uolun emnia ' --,

26쪽

CVM hunc Chrysostomi librum ita scriptum repe

rissem, ut in quattuor idtoginta capita diuisus, initio singulorum capitum separatim descriptam haberet cuiusque loci sententiam iam etsi librarii temeritate, quae plerunque inscitia socia est,intercisum credidi, non scriptoris consilio distributum , quem perpetuum peris argumentum continenti oratione explicasse puto tamen , ut liberum cuiusque iudicium relinquerem , summas modo rerum in capitum interuallis inepte, ut mihi quidem uidebatur ad cursum rationis lectionisque moleste positas, transtuli in commodiorem locum distinctionem non omnino sustuli nam seruaui numerum δε primum queque diuisionis uersum prima eius grandiori littera notandum curaui. Quod si quid operae nauaui, quod de eo legentes admonuerim, gaudeo; sin minus, iidem illi, quibus per me utrumuis sentire integrum erit, mihi uicissim aequi esse debebunt, si, cum ipsis fidem praestitissem, meam quoque de re sententiam notam esse uolui.

29쪽

SANCTI IOANNIS

CHRYSO STOMI ARCHIEPISCOPI CONSTA

TINOPOLITANORUM,

DE VIRGINIT A TE.

V D REI iiirginitatis laudem aspernantur: I neque mirum , quando etiam ipsum, a tum e uirgine, Christum ignominiis affe

cerunt . contra uero gentes admiratione uirginita

tis obstupescunt quam tamen sola colit Ecclesia Dei. nam meticorum uirgines ego uirgines esse minime dixerinaci primum, quod ilice casta non sunt meque enim ex sanctissimi illius uiri sententia, qui uirginem Christo conciliat, desponis sunt uni uiro Despondi 1.Cor. 1 r. enim , inquit is uos uni uiro uirginem castam exhibere Christ, quod etiam si de uniuersa Ecclesia dictum est,tam eo illas etiam haec complectitur oratio. Quo modo igitur, quae uno uiro non contentae, alterum, qui inon est, Deum introducunt, casta esse poterunt Θ tua Virginitatem re primum ex iis, quae diximus , deinde, quod contuta haereticorum melios in nuptias in eum locu processerunt, Ut connu haberi biis abstineant, uirgines esse non pos uni quod enim co iugium malHm esse lege sanxerunt ea anticipatio I-- - cone sibi praemia uirginitatis ademerunt . non enim , qui uitia cauent, corona donandi sunt; sed eos a poena tantummodo uacuos esse decet et quidem uidere licet, non solum id nostris esse, sed externis etia legibus constitutum inquit enim lex Homicida morte multator at non praeterea adiicit , Qui hominem non occi

derit,

30쪽

derit, honore assicitor item, Fur plectitor at non eum etiam , qui neminem ulla re serit, praemium capere iussit ac leges pis adulterum occidentes , eum , qui coniugium non uiolat alienum, nullo dignandum honore censuerunt:& iure id quidem optina o laudem enim . admirationem habere, recte facientium est, non eorum, qui uitia declinauerunt . nam praeclare cum illis agitur,si nulla ad eos poena peruenerit itaque Dominus noster, si qui temere , ac sine causa fratri iratus fuerit , uel eundem stultum appellauerit, ei geennam est comminatus , non etiam iis, qui neque fratri sine causa succensuerint,neque in eum maledicta contulerint, regnum caeleste promisit; sed plus eo quiddam Matili , id que requisiuit, dum inquit, Diligite inimicos

uestros . cumque uellet ostendere, parum admodum esse, ille, plane nullo dignum pretio, fratres non odisse , multo maius 1llud adiunxit , ut eos ipsos bene uolentia , amore complectamur. ac ne id quidem satis esse nobis inquit , ut honorem aliquem consequamur nam qui id fieri possit , si amplius ea in re, quam ethnici, nihil assequimur quare longe maiore accessiones faciamus, oportet , si quidem mercedem exigere uoluerimus. Neque enim, quia te , inquit , adgeennam non damno, quod in fratrem maledictis abstineas , nec in eum sis offensior, propterea tute corona donandus tibi esse uideare tantum enim abest, ut abs te isto comitatis modo contentus sim, ut, etiam si te non solum non ei conuicium ficere, uerum eundem amare dixeris , tamen adhucci circum terram uoluteris, in publicanorum numerum ascribaris . Quod si persectus, ac caelo dignus esse uis .istic modo ne constiteriS

SEARCH

MENU NAVIGATION