Respublica Moscoviae et urbes : accedunt quaedam latinè nunquam antehac edita

발행: 1630년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ANGLORUM

MOSCO VITAS:

mmob causa suscepta sit, traquibus autoribus, ctc. Auctore C L E ME N T E A D A M o.

nostras apud finitimas gentes sordere negotiatores nostri animad-

erterunt, quaeque avorum nostrorum memoria certatim a peregrinis mercatoribus expeteren

tur , imminuto iam pretio , etiam exportatae fastidiosum reperirent

cium pretia, in immensum extenderentur : Londinenses quidam, viri graves, ac Reipubl. suae imprimis amantes, hanc cogitationem susceperunt, quo huic malo mederentur. Nec quaerentibus, ut

332쪽

3ix REsPYBLICA videbatur, remedium defuit, quo tantum incommodum declinarent. Nam cum Hispanorum ac Lusitanorum opes inventis nuper novis terrisin magnopere aut asviderent, eandem viam sibi insistendam rati , novam navigationem instituunt. Cum eodem tem pore Sebastianus Cabota,vir celeberrimus, in urbe moraretur, coepere primum cum illo agere , ac serio consultare, & re demum inter plures iactata, tandem convenit tres naves expediri , quibus aquilonaris mundi tractus, nostris etiam pateret, atque ad ignota regna viam aperiret. Ad hanc rem tam arduam & ancipitem , cum multa consideranda, primum veluti in Senatum quemdam viros graves , ac prudentiae spectatae legunt, qui collatis consiliis sententias suas exponerent, & in omne eventum salubriter prospicerent. Lectus hic Senatulus censuit in rem fore, quamdam pecuniae sum

333쪽

Mosco 'ITIe A. 3I3mam publice cogi, qua tot naves instriae rentiir. Et ne quisquam

privatim gravi pecunia premeretur, placuit vicenas quinas libras viritim colligi stantum enim impendebat, qui in hoc quasi novum collegium voluit ascisci. J Coacta igitur ad sex millia librarum sumis

ma,tres naves mercantur,quarum

maximam partem de novo aedificandam ac reficiendam curant.

Qua quidem in re Mercatorumne cura , an fabrorum diligentia maiori me adficiat delectatione, penitus est incertum. Illi enim aD samenta firmissima , pulchreque siccata ad navium fabricationem comparant, hi indefesssio labore ae arte summa eadem inter se committunt. Rimis stupa obstructis, ac carinis pice obductis, unius etiam imam partem, invento peracri & ingenioso muniverunt. Acceperant enim in quibusdam Oceani partibus teredines generari , quae vel crassissima robora perfora-

334쪽

31 RESPVBLICArent. Quo magis ab laoc periculon a gantes forent securi, partem navis undis depressiam , tenuibus plumbi laminis obducunt. Post

Labriectas naves , ac armamentis instriactas , cepit illos non minor

viatici solicitudo, quod pro tem - lporis ratione,& navigationis longinquitate fuerat prospiciendum. Ad haec cum viderent Orientalem orbis plagam esse petendam , nee lilluc pervium mare, nisi Borealem lmundi tractum naucleri tenerent: lUbi, an pateret aditus, iam tum in lincerto erat: octodecim mensium commeatu naves instruunt: quod quidem hoc consilio faciunt.

Cum nostris per illam immensi lac horrendi frigoris oram fuerat

traiiciendum , prudenter in rem consulentes, sex mensium cibaria praebent, quo illuc navigare, totidem mensium, quo illuc moram lfacere, hyberno coelo reditum negante, rursum taluum dem , quo remeare possint, adsignant. Pos

335쪽

Mosco VITICA. 3Iseuratam, ut diximus, penum, potharma omnis generis in naves congesta ; Duces & quasi ante signani

tantae rei deerant, cui etsi multi se offerrent, rerum ancipi tu ignari, tamen Hugo Wylibeius , vir inprimis strenuus , & non obscuro loco natus, hanc curam sibi delegati impensius postulat. Cuius facile prae caeteris, cum ob corporis formam erat enim procerae staturae in m ob singularem in re belli ca industriam a Mercatorum collegio habetur ratio. Constituitur itaque Nauarchus, adsignaturque illi navis praetoria, sic ut in caeteras quoque imperium haberet. Cum de reliquarum praefectis ageretur, ac huic muneri obeundo multi offerrentur , omnium consensu vicit Ricardus Cancelerus , vir ob multa ingenii documenta spectabilis , in quo uno summa conficiendi negotii spes

erat. Hunc aluerat Henricus Sy-dneus adolescens nobilis , Regique

336쪽

que Edovardo apprime charus: qui audito mercatorum concilio. pro singulari sua facundia,in hanc sententiam verba fecit: Vehementer pium institutum v

serum amplector viri honenissimi qui pro egregia vestra in patriam

pietate rem, Anglis,ut stero, utilem,acpatria communi honorificam, animo cogitatione incumbitis. Luem quidem conatum ves mnos quoque pro viribus adiuvarepa ram- . nec quidquam nobis tam

charum duximuου, quod non libenter huim tam laudabilis instituti nomine expenderimin. Imprimisque mihi gratulor, me illud ingenium fovisse. quo ψ vobis , tam praeclara molienti. bus,aliquo modo usui essepossit. Nihilominus tamen huius rei nescios vos esse nolim , me Cancelerum eo animo a me dimittere, non quod fa-sidiam, vel quod mihi grauu alumnus esse videatur et sed ut promptam in adiuvando ventro consilio voluntatem meam pariter intelligeretis, atque

337쪽

Mosco VITIc A. 3IT atque Cancelero meo, commendatione mea debita tribueretur authoris tas . Vos illum fama, ego expertentia, mos verbis, ego rebus: vossermonet congressu , ego quotidiano convictui hominis ingenium penitus habeo per-l flectum exploratum. Nec latere

vos debet, honesissimi patres,quantal Hscrimina ctvenrob patria nomi- ne sit additurus. Cuiui, si propitia numina proficiscentem serventin nos

non immemores esse decebit. Nos pe- ιuniolam Fortuna alia credimus,ille

dulci am vitam favusmo mari, lis in certis periculorum casibus ex-l ponet: nos cum notis se amicis sua vem vitam transigemus ; ille dum i ignotos-indomitos nauim in o*j cio contineresudebis,quantis labor/l bus frangetur, quot periculis vigiliisque angetur, quas molesim devoraret cogetur'Nos patriassedes tenebimus,l ille exterae, ignota regna petet, illel barbaris se ignotisgentibus alurem committet, ille monstrosis etia ponti

bellati caput obiectabit. mapropter

338쪽

318 REs PVBLIc Apro periculorum magnitudine , pro

in ii sui dignitate , vestro favore abeuntem prosequi, ct ora ferat, ut

eum reducem conssiciamus,magnis ce quoque munerari conveniet.

Postquam haec, aut non longe alia disertissime egregius adolescens perorasset, alius illum contemplari, alius a proximo sciscitari, alius scui nota viri virtus tacite gaudere, ac arcanam spem concipere , illum olim in magnum virum evasurum. Atque putare inchoatas has adolescentis virtute S, magnopere olim patriam ornatura . . Conticescentibus omnibus

gravissimis patrum , visum est de Orientalis Orbis tractu , quoad eius fieri posset, sciscitari, investigare, ac diligenter perquirere. Accersebantur hoc nomine Tartari duo, quiRegi erant ab equili: aderat interpres. Illi per interpretem, super patria, super gente inter CΟ- rati iiihil penitus responderunt.

339쪽

dixit poculis exhauriendis, quam populorum moribus discendis

magis erant assii eti. Post multa ultro citrqque jacitata, tandem cenissent solvendi tempus constitui

Oportere: quod multum anni iam consumptum visum plerisque: &si diutius moram traherent, fore ut glacies viam obstrueret. Placuit itaque omnibus, ut ad vicesimum diem Maii praefecti nautaeque naves conscenderent, ac faventibus Superis ex portu Rad ly-fensi secundo aestu solverent. Illi

salutatis necessariis, alius coniuge ac natis , alius cognatis de amnibus, alius amico cognatis chariore, ad dictum diem adsunt. Solutis iam navibus, ac reciprocante aestu leni cursu Gre novi cum feruntur: remigibus interim grandiores naves celocibus seu speculatoriis naviculis remulcantibus. Hi novo estitu coloris veneti eleganter ornati incumbunt remis , atque uora yerrunt. Cum nunc prope

340쪽

31o RESPUBLICA Grenovicensem regiam essent: sub advenientium famam effundunt sese aulici; concurrit VulguS, stabat frequens in ripa , prospectat ex fenestris Senatus Regius. Alii turrium fastigia adscendunt. Iibrantur bombardarum fulmina , Tartareae volvuntur nubes: lMartium sonant crepitacula : re- lboant summa montium iuga, re- lboant valles,reboant sylvae, clara- lque nautaram percellit sidera cla- lmor. Stat alius in puppi, ac gestu, a

quo potest, amicis valed1cit. Alii ilin foris obambulant. Hic cancellatis funibus pendet,ille antennis libratur, alius e summo malo prospectat.In summa triumphalis cuiusdam pompae festa facies fuit. At heu dolori)optimus RexEd vardus , cuius praecipue nomine hic tantus apparatus, per valetudine lsolus aberat: Quorum discessum tristissim a illius mors, ac nunquasccis oculis memoranda , post pauco5 diea subsecuta est. ovicutandem

SEARCH

MENU NAVIGATION