Respublica Moscoviae et urbes : accedunt quaedam latinè nunquam antehac edita

발행: 1630년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Mosco VITIcΑ. 32Itandem delati figunt naves. inde soluturi, cum aut aestus reciprocatio, aut secundior flatus ad navigandum invitaret.Nec mora, Harovicensem portum petunt , in quo non sine maximo taedio , ac summo temporis detrimento diu

morantur.Ad postremum tamen ,,

nacti idoneam navigandi tempestatem,passis velis in altum feruntur , salutato prius natali solo, quod an unquam postea forent revisuri, penitus ignorabant. Respiciunt subinde tristes , nec lachrymis temperant,cogitantes secum in quam dubios casus essentituri , & quam ancipitem maris

eventum experturi. Torquebat, praeter caetero S,Ricardum Cancelerum praefectum Edo vardi Boniventuri penuriae metus : nam &pars viatici in portu Harovicensi putrida comperta est, vinique cadi infirmi ac fragiles .Movit etiam illum paternus amor , reliqui renim abiens duos impuberes fi-

342쪽

lios, orphanos futuros, si asperior aliquis casus ipsum sustulisset. Movit illum miserorum &i etiacium comitum fortuna, quorum

salutem cum sua conj unctam esse lsciebat. Dum multiplici curarum lambage Canceleri animus excru- l. ciatur , tandem post in nitorum ldierum navigationem, tellus pro-i lcul visa. Ad quam naucleri naves ldirigunt.Insulam esse comperiunt lRomam nomine, in hac consum- ltis aliquot diebus, ulterius navi- lgant , aquilonem semper peten- ltes, russiam aliae apparent insulae. lNomen his crux insularum. Postlias cum naves una velificassent, lpraefectus navium Wylibeius, vir lin consiliis minime praeceps , ere- lcto vexillo , reliquarum navium primates ad se evocat, ut his consiliorum authoribus, de sollicitudinum sociis usus, de reliqua ad- mini stratione facilius statueret. iIlli ex composito adsunt ; ac inter lc aetera convenit, si quae grandiora li

343쪽

Mosco v ITICA. 323 tempestas ingrueret, ac classiculam desiiceret, omnes Wardhousium Nord vegiae portum non incelebrem curH1 peterent. Quique primi incolumes illuc adpulissent, dum reliquae naves eo convenirent , in anchoris exspectarent. Eodem die iam in pomeridianum tempus inclinato, circa quartam, tanta tempestas subito coorta , Rimmensi fluctus tanta vi se incita-Verunt , ut naves institutum cur sum tenere non possent , sed aliae alio, magno sui cum periculo, vage disiicerentur. Inclamat Navar-cnus Voce , qua potest, maxima Cancelerum : eni X e rogat ne longius abscedat. At ille nec velle, nec, si maxime vellet, potae, modo Nauarchidis suae cursum serat enim velocior) suo temperaret. Verum nescio quo casti Wylibet in avis , dum plenissimis velis fertur, tanta vi 4brepta est, ut aliquat horarum spatio e conspectu penitus avolaverit. Tertia etiam pari

344쪽

eventu ablata comites amisit.

Praetoriae certe celox in puppim elisa, conspicientibus ex ipsa Edo- vardo nautis , fluctibus est obruta. Reliqui fati comitum suorum, qui incolumes nuper redierunt,

penitus sunt ignari. Quod si acerbior aliquis casus inSelices premit, si pelagi is vitia innoxios absorbuit, aut si in aliena terra indigi oberrent , si insolitudine vagicum feris diu urrunt, digni certe meliore sorte viri, quibusque, si vivant , in patriam reditum, sinorudelior mortis fortuna insontes rapuit, mollem tumulum precemur. Ricardus Cancelerus solus cum Comitibus relictus, ac incerto reliquorum casu maestus , ad destinatum portum contendit,

quem cum teneret, ex composito reliquorum adventum exspectat.

Hic septem dierum mora interposita, cum se frustra exspectatione torqueri videret, navigatione

subire in animo habebat. Cum

omnino

345쪽

l Mo sco v IT I C A. 32F omnino certum illi esset, navem ex portu educere,forte cum Sco-l tis quibusdam in congressum colloquiumq; venit. Qui cum ill lius animum exploratum haberent , & eius rationibus optime consultum vellent , vehementer illu ab instituto consilio deterrere

conantur,&pericula in maius extollentes , eius constantiam label factare conantur. At Cancelerus,

mobilitate & levitate ingenii ni- hil turpius existimans, &persuas sinium habens,forte virum maius in se dedecus admittere non poΩse, quam si metu fractus & debilii latus, periculorum casus refuge- ret, Scotorum oratione non de territus , in proposito susceptoque consilio perstitit: statuens autessicere, quod proposuerat , aut certae morti occumbere. Qui in eadem nave cum Cancelero erant,

etsi Comitum dicemi quos avul- serat tempestatis saevitiaὶ pluri-

mum angerentur , tanta tamen

346쪽

& tam secunda in Cancelerumvolim tare reperiebantur , ut eius ductu dc auspiciis omnes casustentare, ac certum capitis pericu Ium adire non reformidarent.

Hoc tam constans sodalium studium , sblicitudinem Ducis non mediocriter auxit. Ille enim pari animo erga illos adfectus, metue bat ne quo sito errore , sectorum saluti male consultum videri pos- lsit. Breviter amissa reliquarum na- lvium spe, rursus fortunam maris lexperitur, mundique inane ac na- lturae damnata petit, eo usq; prove- eius, dum noctis caligine depulsa, continuus solis fulgor vastum mare illustraret. Itaque continua lluce per aliquot dies it si , tandem divino numine fortunante, in ingentem quemdam sanum deve- lniunt, qui circiter centum millia passi. latitudine collegit. In hunc penitus ingressi, nave ad anchoras deligata, dum circumcirca prospiciunt, forte haud procul cernunt

navem

347쪽

Mosco VITICA. 327 navem piscatoriam; quam Cance- lerus cum paucis Comitibus adit re voluit, sciscitaturus expiscato-l ribus, quae terra, quis populus, quis mores. At illi novitate territi neque enim istiusmodi naves in illo orbe videntur) quam maxime possunt, aufugiunt. caeterum DUX Cancelerus fugientes adsequitur, illi trepidi , ac metu semianimes ad genua Ducis provoluti, pedi bus oscula offerunt. At Dux pro sua singulari humanitate , gestu

ac nutu miseros consolatur, sup- plicum ossicia recusat, prostratosque amplexus in pedes adlevat. Mirum quantum favoris haec hv-

manitas illi postea conciliarit. Hi enim dimissi , rumorem dissipant de nova gente, de humanitate singulari. Haec fama ubi percrebuit, adcurrere vulgus , ac ultro viati cum offerre nec commerciuml offerre, nec commercium recusa-l xe, nisi quod non erat illis fas, in-l consulto suo Principe, peregrinas

348쪽

merces emere. MOx docentur nostri , Terram esse Rumam atque Mosco viam, & in illis locis MamVUυiRhe hoc enim erat Principi nomenin plurimas nationes Imperio ac ditione sua regere ac gubernare. Vicissim rogat Barbarus

nostrates, unde genus ducant, aut

quid petant in terra aliena. Ad haec nostri, sese Angligenas, ab illustri T. Rege Edo vardo VI in illum orbem missbs , habere se ad illorum Principem Regis sui mandata, nec quidquam ultra quaerere, quam Principis sui amicitiam,

ac cum popularibus suis commercia , qua quidem ex re maximas utilitates in utriusque regni populos collatas iri sperabant. Non invitis auribus audiunt haec Barbari, ac ultro operam suam pollicentur, ut tam aequa atque honesta postulatio ad Principis sui aures primo quoque tempore perferatur. Tunc Cancelerus a Toparchis, qui cum reliquis confluxerant,

349쪽

Mosco v ITICA. 329xerant, commeatum petit, ac Obsides poscit, in tutelam suae, suorumque salutis. Cui Toparchae; Sui arbitrii non esse quid statuat Princeps , quodque in manu eius sit , hoc ipsum. Velle praestare, quodq; solum possunt, commeatum pollicentur. Dum haec agun- tam , veredarium clam dimittunt, qui Imperatori renunciet de ignotae gentis adpulsu, simul ut illius animum explorarent . quid ille statuat. Allatum nuncium pergratum fuit Principi,adeo quidem ut ultro etiam ad Regiam invitaret. Aut si terrestris itineris longinquitas nimis molesta ipsis videretur, commerciorum copiam suis facit. Promittit praeterea, si ad se

venire velint,veredariorum equo

ram impensam. Interea Topa l chae variis frustrationibus promisial sum differunt , dum nuncii reditum exspectant, aliam rem superi alia causantes , nunc reliquorumi Toparcharum consensum, nunc X s nego.

350쪽

Postquam se frustrari sensit Cancellertis, serio instat, ut promissi fidem liberent, aut se ulterius navi gaturum affirmat. At Mosco vitae, tametsi adhuc regiae voluntatis incerti est ent,& nostrorum dicessum metuerent habebant enim merces, quas illi magnopere expetebant, commeatu instruunt. Atque ita iter longissimum ac multo molestissimum ingressiis est. Quod quidem trahis, quarum plurimus illi genti usus, confecit.

Trahis gestantur, trahis onera vehuntur , denique vix alia nove re vehicula. Huius rei causa est rigidissim iam solum horrendo gelu hybernis mensibus concretum,

de quo postea differemus. Maiori itineris parte iam peracta, supervenit veredarius , quem supra ostendimus ab Irenarchis dimissum: qui quo casu incertum) avia

aberraverat, ac littora maris Tartaris vicina petiverat, ratus sese

nostro

SEARCH

MENU NAVIGATION