Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

μV. MEDICINA . corporum suorum robora inquieta cogitatione, nocturnaque vigilia minuerant. Ideo aue multos ex sapientiae profectbribus peritos ejus suis accepimus claris sit nos vero ex his Pythagoraim,& Empedoclem, Democriti in Hujus autem

ut quidam crediderunt discipulus Hippocrates Cous p imus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio sapientiae disciplinam hanc separavit, vir tartea facundia insignis post quem Diocles Carystius, deinde praxagoras chrysippus, tum Herophilus Trasistratus sic arter

hanc eXercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias proces erint. Iisdem temporibus in tres partes medicina diducta est ut una esset, quae Victu altera, quae medicamentis aertia, quae manu mederetur. Primam ninaesti κει, secundam sex κακευὶικην, tertiam χειρουργικήν Graeci nominaverunt. Ejus autem ἘUae Victu morbos curat, longe clarissimi authores etiam altiu quaedam agitare conati, reorum quoque naturae g9 sibi cognitionem vendicaverunt, tanquam sine ea trunca debilis medicina es et Post quos Serapion, primu omnium, nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam, profestias, in usu Mexperimentis eam posuit. Quem Apolonius, claucias, Maliquanto post Heraclides Tarentinus, alii quoque non mediocres Viri secuta, X ipsa professione se ιαπειρικους appellave dunt. Sic in

et duas

IJ De et Med. xxxvi ir de Steril. VIII. I.

32쪽

duas partes ea quoque, quae Victu curat, medicialina divisa est, aliis rationalem artem, aliis sumi tantum sibi vendicantibus nullo vero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, , nisi quod acceperat donec Asclepiades meden-di rationem magna ex parte mutavit. Ex cujus succestaribus Themison nuper ipse quoque quae dam in senemate deflexit. Et per hos quidem maxime viros salutaris ista nobis professio in

Quoniam autem ex tribus medicinae partibus, ut dissicillima, sic etiam clarissima est ea , quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum

est. Et, quia prima in ea dissensio est, quod alii

sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt alii, nisi corporum rerumque naturalium ratione comperta, non satis potentem usum esse proponunt indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur,

quo facilius nostra quoque opinio interponi possit s. Igitur hi, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt Abditarum&morbos continentium causarum notitiam, deinde Evidentium, post haec etiam Naturalium actionum, novissime Partium interiorum. Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex

quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam , quid adversam Valetudinem faciat. Neque unim credunt,posse eum scire, quomodo

33쪽

Praef MEDICINA Smorbo Scurare conveniat, qui, unde hi sint, h)ignoret. Neque esse dubium, quin alia curatione opus sit, si ex quatuor principiis vel stiperans aliquid vel deficiens adversam valetudinem creat ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt alia, si in humidis omne vitium est ut Herophilo visum est alia, si in spiritu ut Hippocrati alia, si sanguis in eas venas quae spiritui

accommodatae sunt, transfunditur, inflammationem, quam Graeci φλεγμονῆν nominant eXcitat, eaque inflammatio talem motum essicit,

qualis in febre est ut Erasistrato placuit alia , si manantia corpuscula per invisibilia foramina subsistendo iter claudunt ut Asclepiades contendit Eum vero recte curaturum, quem primaci origo cauia non fefellerit. Neque ero inficiantur,eXperimenta quoque esse necessaria; sed, ne ad haec quidem aditum fieri potuisse, nisi ab aliqua ratione, contendunt. Non enim quidlibet antiquiores viros aegris inculcasse sed cogitasse , quid maxime conveniret; id usu explorasse, ad quod ante conjectura aliqua ducti essent. Neque interesse, an initio pleraque explorata sint, si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita se habere. Saepe vero etiam nova incidere genera h)morborum , in

b De Flatib. Ii. 3. . Pallad. ad Hippocr. Epid. Via P ar . o Hippocr. de Art. xx. 4. Plato de Repulis

34쪽

6 A. CORN. Cres Lib. . quibus nihil adhuc usus ostenderit , Ut ideo necessarium sit animadvertere , Unde ea coeperintri ceu sine quo nemo mortalium reperire

possit,cur hoc, quam illo, potius Viatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persequuntur. Evidentes vero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit, an frigus fames an facietas; quae similia sunt. Occursurum enim initio dicunt eum, qui originem non ignorarit. Naturales Vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus

emitimus cibum potionemque assumimus concoquimus item lue per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. Tum requirunt etiam, quare venae nostrae modo submittant se, modo attollant: quae ratio somni, quae vigiliae sit. Sine quorum notitia, ne minem putant vel occurrere, vel mederi morbis, intra haec nascentibus, posse. Ex quibus quia quam maXime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistunt duce, alii, Erasistrato l), alteri cibum in ventre contendunt alii, Plistonico Praxagorae discipulo, putrescere alii credunt Hippocrati, per calorem cibos concoqui. Acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista vana supervacua est , proponunt. Nihil enim concoqui, sed m9crutam maletiam, sicut adsumpta est, in corpus

omne i Macrob. Saturn vir is in xtatus Aurelian.

35쪽

Pr . MEDICINA. omne diduci. Et haec quidem inter eos parum constant. Illud vero convenit, alium dandum cibum laborantibus,si hoc alium, si illud verum est. Nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit. Si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est. Si calor concoquit, eum, qui maXime calorem foveat. Annia nihil ex his esse quaerendum, si1 nihil concoquitur : ea Vero sumenda, quae maxime manent,

qualia astumpta sunt. Eademque ratione,cum spiritus gravis est, cum somnus aut vigilia urget, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa,

qualiter eveniant, perceperit. Praeter haec,cum in interioribus partibus&dolores&morborum varia genera nascantu Gneminem putant his adis

hibere poste remedia, in quas ipse ignoret. Necessarium ergo esse, incidere o corpora

mortuorum, eorumque Viscera atque intestina

scrutari. Longeque optime fecisse Herophilum &Erasistratum, qui nocente homines, aregibus ex carcere acceptos, Vivos inciderint,con' siderarintque etiamnum spiritu remanente, ea, quae natura ante clausisset, eorumque q)i situram, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem,laevorem, conse

ctum processus deinde singulorum& recessus, sive MDe diaet. I. Τ i Gai Med. M. l. i. O Cic. T.

36쪽

s A. CORN CELs Lib. I. . sive quid inseritur alteri, sive quid partem alte rius in se recipit. Neque enim, cum dolor intus incidit, scire, quid doleat, eum, qui qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit. Neque curari id, quod aegrum est, poste ab eo, qui, quid sit, ignoret. Et cum per Vulnus alicujus viscera patefacta sunt, eum, qui sanae cujusque colorem parti ignoret, nescire ,

quid integrum , quid corruptum sit ideo nec succurrere quidem posse corruptis aptiusq; X-trinsecus imponi remedia compertis interiorum sedibus riguris, cognitaque eorum magnitudine : similesque omnia, quae proposita sunt, rationes habere. Neque esse crudele , sicut Plerique proponunt, hominum nocentium, horum quoque paucorum, suppliciis remedia populis innocentibus seculorum omnium quaeri. Contra hi, qui se ἐμπειρικους ab eXperientia

nominant, evidentes quidem causas, Ut necessarias, amplectuntur : obscurarum vero causarum

naturalium actionum quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam incomprehensibilis natura sit. Non posse Vero com- Prehendi, patere ex eorum, quid de his disputarunt, discordia cum de ista re, neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos ConVeniat. Cur enim potius aliquis Hippo- Crati credat, quam Herophil cur huic potius,

quam Asclepiadi Si rationes sequi velit, omnium posse videri non improbabiles si curatio

37쪽

μ . MEDICINA 'nes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Itaque neque disputationi, neque authoritati cujusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos maXimos medicos es se, si ratiocinatio hos faceret nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam. Differre Pquoque pro natura locorum, genera medicinae; aliud opus este Romae, aliud in AEgypto, aliud in Gallia. Quod si morbos hae causae facerent, quae ubi quae eaedem essent, remedia quoque ubique eadem esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, utputa lippitudinis, vulneris; neque X his patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subjiciat evidens causa, multo minus eam poste subjicere, quae in dubio est. Cum igitur illa incerta incomprehensibilisque sit, a certis potius exploratis petendum esse praesidium id est, his, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in caeteris Omnibus artibus. Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione, sed usi fieri. Ac nihilistas cogitationes ad medicinam pertinere , eo quoque disci, quod, qui diversa, de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homine perduxerint. Id enim fecisse, quia non ab obscuris Causis, neque a naturalibus actionibus, quae aqud eos diveris erant; sed ab experimentis: prout 3 cui-

38쪽

ro A. CORN CELs Lo. L. cuique responderat, medendi vias traxerint. Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab t experimentis. Ugrorum enim, qui sine medicis erant,alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum assumpsisse, alios propter fastidium n abstinuisse, levatumque magis eorum morbum fuisse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios postremissionem ejus optime deinde his censisse, qni post finem febris id fecerant. Eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo gravioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque cum quotidie inciderent, diligentes homines notasse , quae plerumque melius responderent deinde aegrotantibus ea praecipere coepis se. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, saliorum interitu, perniciosa discernentem a salutaribus. Repertis deinde medicinae remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse nec post rationem, medicinam esse inventam sed post inventam medicinam, rationem esse quaesitam. Requirere etiam, si ratio idem doceat, quod experientia, an aliud.

Si idem, supervacuam esse si aliud , etiam

contrariam. Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse , nunc vero illa explorata esse meque ulla aut nova genera morborum s) Hippocrat de Arte T. via de Vet Med. x. I7. M. ab Praecept ii. 26.37. IJ Coluiaeli. l. i. c. I.

39쪽

Praef. MEDICINA. IIborum reperiri, aut novam desiderari medicinam. Quod si jam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris sed eum protinus visurum, cui morbo id proximum sit ; tentaturumque zo remedia similia illis, quae vicino malo saepe succurrerint; per ejus similitudinem . Opem reperturum. Neque enim se dicere, consilio medicum non egere, cirrationabile animal hanc artem posse praestare; sed has latentium rerum conjectura ad rem non pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat. Neque ad rem pertinere, quomodo, sed quid optime digeratum sive hac de causa concoctio intercidat, sive de illa; sive concoctio sit illa, sive tantum digestio. Ne qu quaerendum esse, quomodo spiremus ; sed, quid gravem tardumque spiritum expediat . : neque , quid Venas moVeat; sed, quid quaeque motus genera significent. Haec autena . autem cognosci experimentis. Et in omnibus ejusmodi cogitationibus in utramque partem , disieri poste. Itaque ingenium Hacundiam vincere morbo autem, non ab eloquentia,

sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto majorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit. Atque ea quidem, de quibus est dictum , supervacua esse tantummodo . . Id

40쪽

vero, quod restat, etiam crudelera vivorum hominum alvum atque praecordia incidi; Talutis humanae praesidem artem, non solum pestem alicui, sedlianc etiam atrocissimam inferre cum praesertim ex his, quae tanta Violentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci,alia possint etiam sine scelere. Nam colorem, laevorem mollitiem, duritiem, similiaque omnia, non esse talia, inciso corpore , qualia integro fuerint. Tum quia, corporibus inviolatis, haec tamen

metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus M affectibus saepe mutantur. Unde multo magis verisimile, interiora, quibus major mollites clux ipsa nova est, sub gravissimis vulneribus cipsa trucidatione mutari. Neque quicquam esse stultius. c quam quale quid vivo homine est,tale existimare esse mortisente, imo jam mortuo. Nam ne uterum quidem, ut nihilominus aerem contineat, spirante homine poste diduci simulatque vero ferrum ad praecordia accessit, discissum transversunta septum est, quod membrana quadam superiores partes ab inferioribus diducit διάφραγμα

Graeci vocant hominem protinus animam amittere itaque demum mortui praecordia iiscus omne in conspectum latrocinantis medici dari: quod necesse sit tale esse, quale mortui sit, non quale vivi fuit. Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter jugulet , non ut sciat, qualia

SEARCH

MENU NAVIGATION