Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Praef. MEDICINA. Is lia vivi viscera habeamus. Si quid tamen sit. quod adhuc spirante homine conspectui subjiciatur , id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in arena, vel militem in acie, vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut ejus interior aliaqua pars, in alio alia aperiaturri atque ita sedem, positum, ordinem,siguram,similiaque cognoscere prudentem medicum, non caedem, sed sanitatem molientem idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognoverint. Ob haec, ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse. Quae, etsi non crudelis, tamen foeda sit, cum aliter pleraque in mortuis se habeant: quantum vero in vivis cognosci potest, ipsa curario ostendat. Cum haec per multa volumina, perque magnae contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur subjiciendum est quae proxima vero videri possint, neque addicta alterutri opinioni, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diaversas sententias, quod in plurimis contentionibus deprehendere licet, sine ambitione verum scrutantibus, perinde ut in hac ipsa re. Nam quae demum causis, vel secundam valetudinem praestent, Vel morbos excitent; quomodo spiritus, aut cibus, vel deferatur, vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia comprehendunt, sed conjectura prosequuntur. Cujus au

42쪽

14 A. CORN CELSI Lib. I. . tem rei non est certa notitia , ejus opinio certum reperire remedium non potest. Verumq; est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre, quam Xperientiam. Quanquam igitur , multa sint, ad ipsas artes proprie d non pertinentia, tamen eos adjuvant, excitando artificis ingenium. Itaque ista quoque naturae rerun tacontemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit. Profecto

verisimile est,in Hippocratem Erasistratum quicunque alii, non contenti febres ulcera agitare, rerum quoque naturam X aliqUa part

scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque majores medicos extitisse. Ratione vero opus est ipsi medicinae, si non semper inter obscuras causaS, neque inter naturales actiones, tamen saepe . Est enim haec ars e)conjecturalis, neque respondet ei plerumque non solum conjectura, sed etiam experientia. Et interdum non febris, non cibus, non somnUS subsequitur, sicut assuevit Rarius, sed aliquando morbus quoque ipse novus est quem non incidere, manifeste falsum est; cum aetate nostra quaedam ex naturalibus partibus carne prO- lapsa arente, intra paucas horas Xpiraverit; sic ut nobilissimi medici neque genus mali, neque dyAugustin de Doctrin. Chr. ii.39. Hippocrat Epist.

43쪽

pr . MEDICINA. 3que remedium invenerint. Quos ideo nihil tentasse judico, quia nemo in splendida persona periclitari conjectura sua voluerit; ne occidisse, nil servasset, videretur. Veri tamen simile est, potuiste aliquid excogitare . detracta tali verecundia, fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus. Ad quod medicinae genus, neque semper similitudo aliquid confert;& si quando confert, tamen id ipsum rationabile est, inter multa milia genera, morborum&remediorum, cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis rex

incidit, medicus aliqnid oportet inveniat, quod non ubique fortassem sed saepius tamen etiam

respondeat Petet autem novum quoque consilium, non ab rebus latentibus cistae enim dubiae cincertae sunt sed ab his, quae exploraripoisunt id est , evidentibus caulis. Interest

enim fatigatio morbum, an sitis an frigus, an ca Ior an vigilia, an fames fecerit an cibi vinique abundantia, an intemperantia libidinis. Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri naturi humidum magis, an magis siccum cor

pus ejus sit validi nervi, an infirmi frequens adversi valetudo, an rara eaq; cum est, vehemens

esse soleat, an levis brevis, an longara quod is vitae genus sit secutus laboriosum, an quietum; cum luxu an cum frugalitate, Ex his enim, similibusque, saepe curandi nova ratio ducenda est. ' Quamvis ne haec qia idem sic preteteriri debent o

44쪽

bent, . quasi nullam controVersiam recipiant. .

Nam Trasistratus non ex his fieri morbos dixit; quoniamin alii, dc idem alias post ista non

febricitarent.

Et quidam Methodici seculi nostri, sub autho rei ut ipsi videri volunt Themisone contendunt, nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere satisque esse, quaedam communia morborum intueri. Et quidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium miXtum. Nam modo parum eX- cernere aegro S modo nimium modo alia parte parum, alia nimium. Haec autem genera morborum, modo acuta esse, modo longari modo increscere, modo consistere, modo minui consuevisse. Cognito igitur eo quod ex his est, sit corpus adstrictum est, digerendum esse si

profluvio laborat, continendum si mixtum viatium habet, occurrendum subinde vehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter vetustis aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter jam ad sanitatem inclinantibus. Horum observationem medicinam esse, quam ita finiunt, ut quasi viam quandam,quam ριε Θρ- δον Graeci nominant, eorumque, quae in morbis

communia sunt, contemplatricem esse contendant. Ac neque rationalibus se, neque Xperimenta tantum spectantibus annumerari Vo

45쪽

Prs MEDICINA II dicinam ab his eo, quod parum artis esse in oblone eXperimentorum credunt. Quod ad Erasiitratum pertinet, primum, ipsa uidenti ejus opinioni repugnata quia raro, nisi post horum aliquid, morbus Venit. Deinde non sequitur, ut quod alium nonasticit, aut eundem alias, id ne alteri quidem, aut eidem tempore alio noceat Polliunt enim quaedam subest corpori vel ex infirmitate ejus, vel ex aliquo affectu, quae vel m. alio non sunt, Vel in hoc alias notia

fuerunt, eaque per se non tanta, Ut concitent

mori, Un , tamen ObnOXium magis aliis injuriis

corpus essetant. Quod si contemplationem , rerum naturae quam non temere Medici sibi vendicant sitis comprehendistet, etiam illud scisset, nihil omnino ob nam causam fieri, sed id pro causa apprehendi, quod contulisse plurimum videtur. Potest autem id, dum solum est, non mouere, quod junctum aliis maxime mouet. Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit, idque nimis repleto corpore incidere, reperit, cure duobus aeque repletis, alter in morbum inciderit, alter omni periculo vacarit; quod quotidie fieri apparet. Ex quo disci potest, ut vera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri; sed cuni horum aliquid accesserit. Thiemisonis vero aemuli, si perpetua quae Pro-

48쪽

promittunt, habent, magis etiam, quam illi rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio nouo nomine artis indiget si modo , quod primum est, non memoriae soli, sed rationi quoque insistit. Sin, quod vero propius est vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, iidem sunt, quod ii, quos experimenta sola sustinent eo magis, quoniam, si compresserit aliquem morbus, aut fuderit, quilibet etiam imperitissimus videt. Quid autem compressum corpus resoluat, quid solutum tenean, si a ratione tractum est, Rationalis est Medicus sin, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia,Empiricus. Et ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum

est. Neque adjectum quicquam Empiricorum professioni, sed demtum est quoniam illi multa circumspiciunt , hi tantum facillima non plus quam vulgaria. Nam hi, qui pecoribus

ac timentis medentur, cum propria cujusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt. Et exterae gentes, clim subtilem medicinae rationem non noverint, communia tantum vident. Et qui ample valetudinarios nutriunt,quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt. Neque hercules, istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam vetustissimus authorHippocrates, dixit

49쪽

Praef. MEDICINA. I9xit gymederi oportere communia , i propria intuentem Ac ne isti quidem ipsi intra sitam professionem consistere ullo modo pos sunt Siquidem compressorum fueritium morborum genera diuersa sunt faciliusque id in his, quae fluunt, insipici potest. Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere aliud dejectionibus, aliud torminibus laborare: aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque

in partes quoque humor erumpit, ut ocul OS,Iuresque, quo periculo nullum humanum membrum vacat Nihil autem horum sic, ut aliud curatur. Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus, etiam in similibus casibus, opitulantur. Siquidem certae quaedam res sint, quae in pluribus ventrem aut astringunt, aut resolvunt Inueniuntur tamen, in quibus aliter, a que in caeteris, idem eueniat. In his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris . . Et causae quoque aestimatio saepe morbum soluit. Ergo etiam ingeniosissimus se culi nostri medicus, quem nuper vidimus, Caiasius, febricitanti cuidam magna siti affecto cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosceret, aquam frigidam ingessit , Qua ille epota, cum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno ludore discussit. QEod auxili-

50쪽

um medicus opportune providit, non X eo, quod aut strictum corpus erat, aut fluebat, sede causa, quae ante praecesserat. Estque etiam

proprium aliquid Fh loci temporis, istis

quoque authoribus. Qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, Vt grauibus aut locis aut temporibu magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat iisdem aut locis au temporibus, si quis grauitatem corporis sentit; ac neque vomitu stomachum, neque purgatione aluum sollicitet. Quae vera quidem sunt communibus tamen ad quaedam propria descen dunt. Nisi persuadere nobis volunt, sanis quidem considerandum esse, quod coelum, quod tempus anni sit aegris vero non esse. Quibus tanto magis omnis obseruatio necessaria est quanto magis obnoxia offensis infirmitas est.

Quin etiam morborum in iisdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt: , qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis i 9 saepe restituitur. Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur: ex quibus contentu MVno

ero. Nam famem facilius fert adolescens,

quam puer facilius in denso coelo, quam in tenui facilius hieme, quam aestatera facilius uno Cibo, quam prandio quoque assuetus facilius ineXercitatus, quam Xercitatus homo. Saepe

autem

SEARCH

MENU NAVIGATION