Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Cap. i. MEDICINA. Itum .dejectionem, de his quoque propria, quaedam dicenda sunt. Rejectum esse ab Asclepiade vomitum hyin eo volumine, quod de tuenda sanitate composuit , ideo, neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui quotidie ejiciendo vorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius procelli . Idem purgationes ci quoque eodem volumine X-pulit. Et sunt hae perniciose, si nimis valentibus medicamentis fiunt. Saed haec tamen submouenda esse, non est perpetuum ; quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum&modo, non nisi cum opus est,

adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid jam

corruptum esset, expelli debere confessus est. Ita non X toto res condemnanda est. Sed esse ejus etiam plures cauis possunt estque in ea quaedam paulo subtilior obseruatio adhibenda. De Vomitu. Vomitus utilior est sh hieme, quam aestate nam tum lituitae plus, capitis grauitas major subest. Inutilis est gracilibus , imbecillum stomachum habentibus, utilis vero plenis biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt. Nam siue plus est, quam quod concoqui possit, periclitari, ne corrumpatur, non oportet siue jam corruptum est, nihil commodius est quam id, qua si

62쪽

3 A. CORN CELs Lib. Lil primum expelli potest, ejicere. Itaque, ubi lamari rite fas cum dolore grauitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Idem prodest ei, cui pectus m aestuat, di frequens saliua, vel nausea est aut sonant aures, aut madenticuli, aut in os amarum est. Similiterque ei, qui vel coelum, vel locum mutat; hisque, quibus, si per plures dies non Omue runt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro, inter haec praecipi quietem , quae non semperi contingere potest agendi necessitatem habentibus nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae causa seri non oportere confiteor interdum valetudinis causa re die fieri, eXperimentis credo. Commoneo tamen, ne qui8, qui Valere Tenescere volet, hoc quotidianum habeat. Qui vomere post cibum volet, si ex facili facit aquam tantum tepidam ante debet astu mere ridissicilius, aquae vel salis, vel mellis paulum adjicere . At, qui mane Vomiturus est, ante bibere mulsum vel hysib pum esse, aut so radiculam debet; deinde aquam tepidam, Ut Upra scriptum est, bibere. Caetera, quae antiqUimedici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post vomitum, si stomachus infirmus est, paUlum cibi, sed hujus idonei, gustandum caqua frigidae cyathi tres bibendi sunt, siquidem Vomitus fauces exasperauit Qui vomuit, si

63쪽

Cip. s. MEDICINA: 33 mane id iacit, ambulare debet, tum ungi, deinde coenare si post coenam, postero die lauari, in balneo sudare. Huic proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, Vino auster meraco, carne alia , cibisq;

omnibus uuam siccissimis. Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo p continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit misi haec mora grauitatem pectori faciet. De Dejectionibus. Dejectio autem a medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, egeoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adjuvare possunt quies cinedia , per quae illa maxime eueniunt Qui dejicere volet, primu cibis vinisq; tatur his, quae hoc praestant. Dehinc, si parum illa proficiunt, aloen s amat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, si ,ubi frequentes sunt, periculum asserunt. Assuescit enim non ali corpus Mob hoc infirmum erit cum omnibus morbis obnoxia maxime firmitas sit.

De his, quae calefaciunt, refrigerant

corpus.

Calefaciunt unctio, aqua os salsa, magisque

si calida est omnia salsa, vinum austerum Conis tra ρ De salubri Diaet T. u. 3. ρ II De Diaei.

xxxv. Ho

64쪽

3 A. CORN CELsi Lib. 1 tra ν refrigerant, in jejuno , amara, carnosari si post cibum est, balneum, somnus, nisi nimis longus est,in omnia acida aqua quam Digidis sima ; oleum, si aqua miscetur; dolus. De his, quae humidant, s siccant.

Humidant autem corpus labor minor, quam ex consuetudine, frequens balneum, cibus plenior, multa potio post hanc ambulatio,&vigilia Per se quoque ambulatio multa: vehemens, matutinae exercitationi non protinus cibus adjectus ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis, 'luuiis,in riguis. Contra siccant immodica exercitatio, fames, unctio, sine aqua calor, sal immodicus, frigida aqua, cibus eXercitationi statim subjectus, is ipse ex siccis aestuosis locis venienS.

De his , suae aluum adstringunt soL

uunt.

Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori illita, cibus imminutus, cis ipse semel die assumptus ab eo, qui bis solet exigua potio, neque adhibita, nisi cum cibi quis quantum as sumpturus est, cepit post cibum quies. Contra soluit aucta ambulatio atque esca, motus qui post cibum est, subinde potiones cibo immiXtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem Vomitus solutum comprimit, compressum soluit.

Iteri in De Diaeta xxxv. 7.

65쪽

Cap. S. MEDICINA. Fit Itemque comprimitis vomitus, qui statim post cibum est soluit is, qui tarde superuenit.

De aetatum varietate.

Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minuS Uuenes, minime pueri senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo pius debet cibum assumere, maximeque eo eget, si ' qui increscit. Calida lauatio,&pueris senibus apta est Vinum dilutius pueris, senibus meracius, neutri aetati, quae inflationes mouent. Iuuenum 1-nus , quae assumant, 'uomodo curentur, interest. Quibus juvenibus fluxit aluus v), plerunque in senectute contrahitur. tribus in adolescentia fuit adstricta, saepe in senectute sol uitur. O Melior est autem in juvene fusior, in sene adstrictior.

De varietate temporum. Tempus quoque anni considerare oportet . Hieme plus esses conuenit , minus, sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius eliXa,

modice oleribus semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid δε ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est,

De Sal Diaei. I, 2. De Diaei. II l. III. N. II. 11. IS. ph. I. 11. Orib. Sard de Victorat. ESin. I. 3.

66쪽

vel calorem mouentibus Venus tum non aeque perniciosa est 'At vere is paulum cibo demendum, adjiciendumque potioni, sed dilutius tamen bibendum est magis carne utendum, , magis oleribus, transeundum paulatim ab elixis ad assa. Venus eo tempore anni tutissima est. De diaeta ciborum potionumque. Estate vero et potione & cibo saepius, corpus eget rideo prandere quoque commodum est. Eo tempore aptissima sunt caro olus Jotio quam dilutissima, ut ritim tollat, nec corpus incendat frigida lauatio, caro asta, frigidi cibi, vel qui refrigerent. Vt saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Autumnaltis diam. Per autumnum Vero, propter a coeli varietatem, periculum maximum est. Itaque neque sine veste, neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo noctu dormire, aut certe bene operiri. Cibo vero jam paulo bypleniore tilicet minus, sed meracius bibere Poma c nocere quidam putant, quae immodice toto die plerumque sic assumuntur, ut ne quid ex densiore cibo remittatur Ita non haec se

67쪽

cap. . MEDICINA consummatio omnium nocet. Ex quibus inta nullo tamen minus, quam in his noxa est. Sed his uti non saepius, quam alio cibo conuenit Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque e aestate vero, neque autumno utilis venus fit. Tolerabilior tamen per autumnum aestate in totum, sis eripotest,

abstinendum est.

De his, quibM Caput infirmum est.

Roxibsumest, ut de his dicam qui partes aliquas corporis imbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet nunquam id, si fieri potest, veste velare, aut ad cutem tondere : utileque lunam a Luitare, maximeque an te ipsum lunae solisque concursum sed nusquam post cibum progredi. Si cui capilli sint, eos quotidie pectere multum ambulare; sed, si li-

cet, neque sub tecto, neque in sole: Vtique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum&Vinum potius ungi, quam lauari mun- quam ad flammam ungi, interdum ad prunam.

Si in balneum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungi, tum transire in calidarium ubi sudarit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, dein frigida , diutius- quo

68쪽

que ea caput, quam caeteras parte perfundereri;

deinde id aliquandiu perfricare nouissime detergere ingere Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida, Itaque is, cui hoc infirmum iest, per aestatem id bene largo canali quotidie debet aliquandiu subjicere. Semper autem, etiamsi sine balneo unctus est, neque totum corpuS refrigerari sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere. Sed cum caeteras partes attingi nolit, demittere id , ne ad ceruices aqua descendat; eamque, ne quid oculis, alliisue partibus noceat, defluentem subinde manibus ad hoc regerere. Huic modicus cibus necessarius est, quem facile

concoquat isque, si jejuno, caput laeditur, assiimendus etiam medio die est si non laeditur, semel potius. Bibere huic assidue vinum dilutum

lene, quam aquam magis Xpediti Vt, cum caput grauius esse coeperit, sit, quo confugiat eique e toto neque vinum, neque aqua semper utilia sunt medicamentum utrumque est, cum inuicem assumitur. Scribere, legere, voce contendere, huic opus non est, utique post coenam:

postquam nec cogitatio quidem ei satis tuta est;

maxime tamen vomitus alienus est. CAPUT V.

De his, qui lippitudine, grauedine, destillatione,

tonsiliisque laborant. NEQuEvero his solis, quos capitis imbecillitas 'o torquet, usus aquae frigidae prodest sed iis etiam, quos assiduae lippitudines, grauedines,destilla-

69쪽

Cap. s. MEDICINA. 39stillationes, tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum quotidie perfundendum; sed os quoque multa frigida aqua fouendum est: praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi grauius coelum Austri reddiderunt. Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio, aut fatigatio animi tum his praecipue, qui vel capitis, vel arteriae dolores habere consueuerunt, vel quoslibet alios oris assectiis. Vitari etiam grauedines, destillationesque possunt, si quam minime is,qui his opportunus est, aerem vel loca aquasque mutat si caput in sole protegit,ne incendatur, neue subitum

ex repentino nubilo frigus dimoueat si post concoctionem jejunus caput radit si post cibum neque legit, neque scribit.

Ad solutam aeuum remedia. ΞΜ vero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes

exercere dum jejunus est, ambulare Vitare is solis nimium ardorem, continua balnea ; Vngi citra sudorem non uti cibis variis, minimeque jurulentis aut leguminibus, oleribusue his quae celeriter descendunt omnia denique sumere, quae tarde concoquuntur. Venatio,durique pisces, ex domesticis animalibus assa caro maxime juvant. Nunquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce ;

70쪽

4o A. CORN CELs Lib. r. sed austerum, plenius, neque id ipsum peruetus. Si mulso uti volet, id ex decocto melle ficiendum est. Si frigidae potiones Ventrem ejus non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offens, in coena sensit, vomere debet ; idque postero quoque die facereri tertio, modici ponderis panem ex vino esse, aut ova fricta ex oleo, vel ex defruto, similibusque aliis deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neq; intendere animum, ambulatione quamuis leni dimoueri.

Remedia ad coli dolorem. s laxius intestinum dolere consueuit - quod κολον nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, Vt concoquat aliquis ut lectione,& aliis generibus exerceatur; utatur balneo calido, cibis quoque iotionibus calidis; denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia, leguminaque in quicquid inflare consueuit.

uae agenda sint Stomacho labonuntibus. Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet post lectionem ambulare, tum pila,

vel armis, alioue quo genere, quo superior pβrs mouetur eXerceri. Non aquam, sed vinum calidum bibere jejunus Cibum bis die assumere; sic

SEARCH

MENU NAVIGATION