Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

muni revocare. In matrimonio consensus alterius poni debet, dum

alterius consensus perseverat moraliter, instar contractuum omnium. 5. Substantia saeramentorum integra servetur necesse est, ea enim

vitiata et sublata, jam non erit id cui ex divina institutione via sal taris adnectitur. Quaecumque igitur mutatio substantiam materiae Vel formae attingit, ossicit consectioni sacramenti. Sic qui olim in Africa aquam solam in Eucharistia adhibuerunt, et qui recentius in hac

regione, temperantiae studio, lac prae vino adhibendum contenderunt, materiam sacramenti omnino mutarunt. Μutatio quae substantiam non attingit, aeeidentalia idcirco dicta, non obstat valori sacramenti. Si vino admixtus fuerit liquor alius, ea ratione quae ejus substantiam non Vitiet, sacramentum confici potest: secus si mistione substantia vini mutetur, uti contingit si magna aquae copia, vel aquae Vitae, Vino modico admisceatur. Caeterum via vini spectanda est, quoddam enim lacile admixtione desinit, aliud copiam majorem liquoris alieni, substantia sua illaesa, recipit. Μutatio formam tollit, quando Verba Prolata sensum non habent eundem ac illa quibus forma constat. Sic qui consulto diceret: Hic est corpus meum nihil conficeret, quia sensus diversus omnino est a Christi verbis: mo eat corpus

meum. V Quoties vero sensus integer manet, Verborum mutatio substantiam non assicit. Sic qui diceret: M Ego lavo te in nomine Patris Omnipotentis, et Filii ejus Iesu Christi, et Spiritus Sancti ;' revera baptizaret: vel qui omitteret conjunctionem: Ego baptizo te in nomine Ρatris, Filii, et Spiritus Sancti nihilominus conferret sacramentum. Quae contingit verborum corruptio vitio linguae, non cem setur substantiae mutatio, quoties verba ex communi hominum aestimatione eadem sunt, licet, prout sonant, sint diversa: quamvis

enim, ' uti animadvertit S. Thomas, hujusmodi verba corrupte prolata, nihil significent ex virtute impositionis: accipiuntur tamen ut significantia ex accommodatione usus: et ideo licet mutetur sonus sensibilis, remanet tamen idem sensus. V Sic censuit Zacharias Ρontifex de sacerdote balbutiente et ignaro, qui consuevit ita proferre baptismi formam: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritu Sancta. ' Si aliquid ambigui sensus immisceatur formae, ex intemtione proserentis et ex adjunctis dijudicandum est, utrum substantia integra maneat. Sic si ex animi devotione Christum Μagistrum

22쪽

si animo haeretico vellet significare eum doctrina tantum, non morte, nobis profuisse. Si intendat,'' inquit S. Thomas, per hujusmodi additionem vel diminutionem alium ritum inducere, qui non sit ab Ecclesia receptus, non videtur perfici sacramentum : quia non Videtur, quod intendat sacere id quod facit Ecclesia. V Interruptio albquando Verborum sensum tollit, quando scilicet prudentum hominum judicio non censentur conjuncta, uti si quis ablutionem faciens dic ret : baptigo te et tussi longiori impeditus nonnisi post medium quadrantem prosequeretur: in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : '' sed si brevis tantum sit interruptio, V: g: dum jubet m trinae capillos separare, ut aqua in cutem demilii Valeat, sensus

manet, quum Verba censeantur in unam sententiam coire.

6. Grave est peccatum, quid temere attentare, quod materiae vel formae spectet substantiam, nam Christo detrahitur, ejus institutis in irritum missis, et proximo fit injuria, qui gratia sacramenti privatur. Graviter etiam peccatur si aliqua inducatur mutatio de qua dubitari possit utrum substantiam attingat: nec enim licet ritus divinitus institutos in hominum salutem dubios efficere. Μutatio notabilis

consulto facta, etiam salva substantia, peccatum grave est; nam temere quis in re tanti momenti innovat, contra reverentiam Christo

debitam, si agatur de re, vel forma, quam ipse praescripsit, et saltem contra praeceptum et usum Ecclesiae. Sic qui diceret dum bainligat : lavo te in nomine Genitoris, Genitique et Spiritus Sancti graviter peccaret: et qui cum prima impositione manuum in presbyteri ordinatione, quam una cum prece sequenti materiam et semam putant plerique, Verba conjungeret, temeritatis gravis reus laret, quum Vellet suo arbitrio emendare et supplere ritum Ecclesiae. Hinc Μissese Romanum de defeetibus formae consecrationis agens, animadvertit: si aliquid adderet, quod significationem non mutaret, conficeret quidem, set gravissime peccaret. V Idem dicendum

si consulto omitteret quaedam verba: v: g: et aetern mysterium fidei, pro vobis praesertim si religioni duceret ea tamquam Christi proferre, eo quod in Scripturis non reserantur, quum sic parvi penderet usum et traditionem Ecclesiae. Quod si mutatio levis fiat ex quadam negligentia absque consilio, venialis plerumque est culpa: uti si quis, omisso pronomine M ego,' sestinanter diceret: baptizo te in nomine Ρatris, et Filii, et Spiritus Sancti.' Formas

23쪽

in numerum plurium mutatio absque necessitate facta, dum plures baptizantur, vel absolvuntur, a gravi culpa a Crota excusatur,' utpote haud notabilis: sed valde reprehendenda est. 7. Damnata est propositio: Non est illicitum in sacramentis conserendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore, nisi id vetet lex, conventio, vel periculum gravis damni incurrendi. Hinc sententia probabili tantum utendum non est in collatione baptismi, ordinis sacerdotalis, aut episcopalis. Igitur absque ulla lege, conventione vel periculo gravis damni, non licet in sacramentis conserendis sequi opinionem probabilem de valore

Sacramenti, relicta tutiore: nam reverentia Christo debita, et charitas erga proximum exigunt ut tutiori sententiae, quatenus possimus, inhaereamus. Probabilis nonnullis videtur sententia confirmationem manuum impositione cum prece conjuncta conferri, absque chriS-matis unctione: sed peccaret gravissime episcopus unctionem omittens. Ρrobabilis aliis videtur opinio eam conferri ea manus impositione qua fit unctio, omissa manuum extensione cum in OcR-tione, quae tamen haud sine gravi peccato negligitur. Sic et balsamicum cileo admixtio in chrismate conficiendo, juxta quorumdam sententiam necessaria non est; nec tamen licet eam omittere. Attamen si certa materia non suppetat, v: g: vinum ad conficiendam Eucharistiam, quod purum esse constat, non videtur illicitum vino uti quod adulteratum esse censemus, dummodo substantia vini manere videatur: secus in hac regione a sacrificio celebrando sere perpetuo abstinendum soret: sed sacerdotibus curandum omnino est, ut Vinum habeatur integrum, vel saltem de quo constet substantiam manere:

ViX enim a peccato gravi excusantur, qui nullam ea de re adhibentes solicitudinem, quodcumque vini nomine in cauponis Vaenit, in Eucharistiae consectione usurpant. Dicit Anioine: nunquam licet

adhibere materiam dubiam in Eucharistia. '8. In sacramentis conserendis licere uti opinione probabili, ubi praesumitur Ecclesia supplere jurisdictionem, vel tollere impedimentum, ex communissima sententia docet S. Alphonsus: quam sententiam Sporer vocat moraliter certam, hancque testatur esse praxim totius Ecclesiae.' Sic sacerdos absolvit a peccato resemaio

Ι vide apud S. Alph. l. vi. n. 29. i. prop. inter damnaitas, anno I 679. 3 Tracti de Sae. c. i. qu. Vi. Apud S. Alph. l. i. n. 50.

24쪽

in specialibus rerum adjunctis, in quibus reservatio cessare, Vel f pendi, ex Ecclesiae mente, censetur: parochus etiam, concurrentibus gravissimis incommodis, conjungit impedimento occulto laborantes, ea nixus sententia quod in iis rerum adjunctis nolit Ecclesia impedimentum apponere cum manifesto animarum damno. Non item in sacramentis suscipiendis censet licere, quum probabili opinione vix uti quis possit absque propriae animae detrimento. s. In extrema necessitate, dum scilicet proximus salute periclitatur, licet quamcumque adhibere materiam, vel formam, quae forsan sussiciat, licet dubia sit, nam quum Christus sacramenta in hominum salutem instituerit, Vuli certe ut ei quacumque fieri possit ratione consulatur. Hinc moribundo baptisma datur, si sit aliqua ratio, quamvis tenuis, et incerta, credendi eum id velle. Absolutio etiam conceditur homini sensibus destituto; non autem Eucharistia,

quum non tantae sit necessitatis, et reverentia tanti sacramenti obstet. Extrema autem unctio fieri potest, quum sit peccatorum remedium, quo valde indiget peccator: et nulla sacramonis irrogetur injuria a sacerdote illud ex animae salutis studio conserente. Tenetur autem sacerdos in extrema necessitate posito, quatenus possit Succurrere, dubia licet materia. 10. Forma semel prolata non est supra eandem materiam iteranda : quum enim Sacramentum conficiatur, sorma materiae usum definiente, iteratione ejus opus non est. Sacramenti a Christo auctore

dignitas sane laeditur, dum verba divinitus instituta, vel quae ab Ecclesia ad divinitus sibi concreditae potestatis exercitium praescripta sunt, frustra proseruntur. Idcirco peccat, qui, post verba baptismi rite prolata, dum ablutio fieret, ea iterat: vel qui verba consecrationis pari ratione repetit. Ρlerumque tamen iteratio contingit exanimi infirmitate, et memoriae desectu, vel mente scrupulis agitata ;et gravi idcirco culpa caret. Nulla autem est culpa ea iterare, conditione mente concepta, si dubitetur probabiliter utrum rite prolata suerint, uti facile contingere potest, mente ad alia evaganis.

25쪽

DE INTENTIONE.

11. Μinister sacramenti dicitur, qui illud Christi nomine essicit. Pleraque specialem exigunt in conserente auctoritatem; nec enim cujuslibet est divina largiri dona, suo veluti arbitrio: sed baptismus, ob summam ejus necessitatem, a quolibet ministrari potest; quamvis non debeat plerumque nisi a sacris ministris: et matrimonium ob contractus naturam a quibuslibet, lege haud impeditis, qui et ministri plerisque videntur, initur. 12. De intentione ministri gravis est controversia. Equidem fide constat requiri intentionem saltem saciendi quod facit Ecclesia. Quando aliquid se habet ad multa, ' animadvertit S. Thomas, Oportet quod per aliquid determinetur ad unum, si illudessici debeat. Ea vero quae in sacramentis aguntur, possunt diVedi simode agi sicut ablutio aquae, quae fit in baptismo, potest ordinari et ad munditiam corporalem, et ad sanitatem corporalem, et ad ludum, et ad multa alia hujusmodi. Et ideo oportet quod determinetur ad unum, id est, ad sacramentalem effectum per intentionem abluentis. Et haec intentio exprimitur per verba, quae in saer mentis dicuntur, puta cum dicit: Ego te baptizo in nomine Ρatris, etc. ' Attamen necesse non est, ut quis velit sacramento consciendo imperiiri gratiam, nam valet, juxta perpetuam doctrinam Ecclesiae, baptismus ab haereticis collatus, servata materia et forma, licet plerique ex ipsis non credant gratiam sacramento conserri: nec

requiritur ut velint sacere quod Ecclesia Catholica sacit, quamvis haec sit sola Christi sponsa, quam ipsi non agnoscunt; sed satis est, ut id sibi proponant faciendum, quod in Ecclesia fit, ipsis sorte de vera Ecclesia nil cogitantibus. Sic definivit Ρius V. verum esse baptisma, quo uterentur Calvinistae, cum intentione generali faciendi quod Christus instituit; et ideo baptizatos ab ipsis non esse iterum baptizandos sub conditione, ' licet Ecclesiam catholicam prorsus

26쪽

rejicientes quod ipsa facit non videantur sacere velle: sed generalia voluntas errori speciali praevalet. Qui baptizant putantes baptizandi ritum Ioannem habere auctorem, sed Christo probatum, et ejus auctoritate adhuc servari, videntur habere necessariam intentionem, volunt enim sacere quod Christus iaciendum jussit. Infideles ipsi Christum et Ecclesiam pariter rejicientes, si sorte baptizare aggrediantur eo ritu quo Christiani utuntur, necessariam intentionem habent, nam, uti docet S. Thomas, non obstante infidelitate, potest intendere sacere id quod facit Ecclesia, licet aestimet id nihil esse, et

talis intentio sussicit ad sacramentum. λ13. Constat intentionem necessariam non adesse, dum minister non serio, sed joco agit, saltem quandocumque jocandi animus innotescit, Lutheri enim assertio, remitti peccata credenti se esse absolutum, licet sacerdos non serio sed joco absolvat, merito damnata est: quippe quae salso nitebatur principio, fidem gratiam assequi, sacerdotem nihil perficere. 14. Utrum intentio requiratur quam internam vocant, scilicet mentis propositum externo actui consonum, in quaestione est. Assirmantibus praeter ipsam vim vocis, favet damnatio propositionis: Valet baptismus collatus a ministro, qui Omnem ritum externum, formamque baptizandi observat, intus vero in corde suo apud se resolvit: non intendo sacere, quod facit Ecclesia. 'R Rubricae Μissalis de defeetu intentionis agentes dicunt: Si quis non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere . . . item Si quis habeat coram se undecim hostias, et intendat consecrare Solum decem, non determinans quas decem intendii, in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio. V Gravissima tamen est . dissicultas, admittere ministrum posse, occulto animi motu, frustrari ritum, quem nomine Ecclesiae serio peragere Videtur: quapropter theologi aliqui, cum Juenino, censent, id contingere non posse. Equidem si novus sacerdos exercitii causa totam Μissam peragat absque conficiendi sacrificii intentione, Procul dubio nil conficit, quum desit intentio tum interna, tum quae dicitur externa; non enim se exhibet veluti nomine Ecclesiae serio celebrantem. Sed si publice celebraret, Verbaque consecrationis proferret, intus tamen apud

27쪽

se nolens sacrificium conficere, videtur pluribus sacrificium confici. S. Thomas de intentione agens dicit: Circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod requiritur mentalis intentio in ministro:

quae si desit non perficitur sacramentum: .... alii melius dicunt, quod minister sacramenti agit in persona totius Ecclesiae, cujus est minister. In Verbis autem quae profert, exprimitur intentio Ecclesiae, quae sussicit ad persectionem sacramenti, nisi contrarium exterius exprimatur parte ministri, vel recipientis sacramentum. Hac in re nos haerere fatemur: pondus enim auctoritatis eo inclinatui internum animi propositum necessarium esse sentiamus; rationis veris momenia contraria videntur. Gravissime peccat minister interno consilio actum sui ministerii frustrari quaerens: quod si constet quempiam aut baptismum contulisse, aut aliud sacramentum ex iis quae iterari nequeunt, administrasse, omni adhibito externo ritu, sed intentione retenta, aut cum deliberata voluntate non laciendi quod facit Ecclesia, urgente quidem necessitate, erit sacramentum iterum sub conditione perficiendum; si tamen res moram patiatur, Sedis ADostolicae oraculum erit exquirendum. δ15. Intentio illa interna, cujus necessitatem Insinuavimus, est Velaetualia, vel virtualia. Actualis dicitur quae adest ipso temporis momento quo sacramentum conficitur; virtualis habetur, quae, licet actu desit, adesse merito censetur, quum mox praecesserit, et in effectu suo, vel rebus cum ea conjunctis permaneat. Sic qui hostias in ciborio post calicem posuit consilio eas consecrandi, easque cum hostia obtulit, virtualem consecrandi eas intentionem habere cens

tur, licet de iis dum consecrat nil cogitet. Virtualis haec intentio suffcit, nam tanta est mentis humanae infirmitas ut actualis intentio vix certo haberi possit: quapropter Christus haud censendus est eam exegisse, ne incerta forent et irrita munera tanta largitate per sacramenta concedenda. Habitualia vocatur a S. Thoma quam dicimus virtualem, intentio, quae sussicit ad persectionem sacramenti ; puta cum sacerdos accedit ad baptigandum, intendit sacere circa baptizandum quod iacit Ecclesia, unde si postea in ipso exercitio actus cogitatio ejus ad alia rapiatur, ex virtute primae in

28쪽

DE INTENTIONE.

tudine agendi oritur, puta si somnambulo vel ebrius, nesciens quid agat, baptizandi ritum aggrederetur. Interpretativa vocatur intentio quae noscitur habenda, si de re cogitatio occurrisset, quamvis nullatenus habeatur: sic absolvisset moribundum sacerdos transiens, si eum Catholicum esse, et veniam intimo animo expetere nosset. Constat neutram intentionem hujusmodi suffcere, quum

nulla revera sit.

16. Intentio Maoluta plerumque esse debet; nec enim temere conditiones apponendae sunt ritibus divinitus institutis: attamen si

dubitatio probabilis de baptismi valore incesserit, sub conditione datur, juxta juris canonici' et Ritualis Romani praescriptum: ita

enim saluti consulitur absque sacramenti jactura. Α saeculo VIII. saltem haec ratio servata est, quamvis antea verbis conditio enumtiata suisse non noscatur.' Sacramenta alia quae iterari nequeunt, conditione adjecta esse conserenda monet Benedictus XIV., si contigerit intentionem internam defuisse collatori, et tempus non suppetat Sedem Apostolicam consulendi. y Id fieri posse etiam in omnibus sacramentis, ob causam gravem, conditione mente concepia,

censet S. Alphonsus post alios. ' Deficiente causa peccaret graviter sacramenta ministrans, dubius de effectu, et conditionem idcirco temere adjiciens: sed si proximi gravis utilitas postulet, videtur excusari; quapropter consessarius absolvit aliquando etiam extra periculum mortis, sub conditione puerum, de quo dubitat utrum sit compos rationis. Qui autem poenitentem absolvit, adjecta conditione, ob dubium de ejus dispositione, a peccato veniali non excusatur, quum ritum Ecclesiae temere mutet. Si adjiciat conditi nem incertam de suturo v: g: si dimiseris concubinam, si restitueris rem alienam, peccat graviter, quum irrita sit absolutio; nam impraesentiarum non valet, quum conditio nondum sit impleta, et postea nequibit valere, nam absolutio tunc non erit. In extrema necessitate tenetur minister sacramenta sub conditione praebere, si materia dubia sit: necessitate autem transeunte, sacramentum, si iterari nequeat, praebendum est iterum sub conditione, certa habita materia.

In publica baptismi iteratione, ob dubium de ejus valore, conditio est omnino enuntianda, juxta Ritualis praescriptum, et monendi sunt adstantes, ne videatur iterari contra leges Ecclesiae.

29쪽

1 . Μatrimonium, quum ait contractus, conditiones laesitus admittit, quamvis haud temere sint ponendae. Si respiciant praeteritum, vel praesens tempus, valet contractus, conditione impleta, seu, uii aiunt, purifieata. De suturo etiam ponuntur conditiones. Conditiones turpes quae non obstant naturae matrimonii, et impossibiles pro non adjectis habentur. De his omnibus specialius in tractatu de matrimonio agendum erit. 18. Intentio ad rem determinatam dirigi debet, nam animus alioquin foret vagus et incertus: nihil proinde essiceret qui unam ex plurimis hostiis vellet consecrare, animo ad nullam specialiter directo: uti monent Ritualis Rubricae. Caeterum necesse non est ut qui absolvendus est nomine innotescat, dummodo in certum quendam hominem animum intendat sacerdos. Quod si alium se absolvere putet, nil obstat, dummodo sibi tunc praesentem velit a

solvere. In matrimonio autem error personae Vitiat consensum.19. Praesens esse debet materia in quam intentio sertur, ut moralis sit conjunctio inter materiam et sormam : quae tamen in nonnullis sacramentis arctior esse debet. Hostia longe distana a sacerdote non potest designari verbis consecrationis: et ea quae eum latet non censetur praesens ei, licet reVera prope sit, V: g: sub co porali : quod si in corporali sub calice sorte sit, censenda est plerumque consecrata, quum intentionem habeat consecrandi hostias in corporali appositas: secus si ignoraverit aliquam praeter unicam adesse. Praesentes sunt baptizanti quos aqua pertingere valet: praesens est consessario poenitens a tribunali recedens ante absolutionem, quem tamen longe positum nequit absolvere: vix enim sententia in foro conscientiae in distantem est proserenda. Μatrimonium inter distantes per procuratores contrahi potest, instar

30쪽

DE DOTIBUS MINISTRI.

20. FiDEM ministri non requiri ut valeat baptismus, constat, quum universa Ecclesia assensa sit S. Stephano, Romano Ρontifici, veterem consuetudinem contra S. Cyprianum vindicanti, ut ba tigati ab haereticis absque novo baptismo reciperentur. Ipsi de baptismo errores gravissimi non obstant ejus valori; quapropter hoc ex capite impugnandus non est baptismus ab haereticis collatus, quod plerique eum habeant veluti nudum ritum omni virtute carentem, et cum Ioannis baptismo confundant. 21. Certissima ac communissima theologorum sententia idem de aliis sacramentis affirmat. Valida ab omnibus agnoscuntur quae ab Ecclesiae ministris conseruntur, licet contigerit fidem conserenti deesse. Valere ordinem et confirmationem collatam ab episcopo haeresim palam profitente omnes agnoscunt, dummodo vere suerit ipse charactere episcopali insignitus, quae enim episcopi epi3eopales, uti se nuncupant, aggrediuntur, vi omni carent, quum ipsi umbratilem auctoritatem habeant. y Sacerdos haereticus Eucharistiam comficere et unctionem extremam praebere valet: imo juxta aliquos poenitentiam in mortis discrimine ; alioquin absolvere nequit, quum omnis jurisdictio ei sublata sit. Μatrimonium inter haereticos iniri Valet, est enim contractus instar, qui tamen inter baptizatos sacramenti habet vim. 22. Μinistri Ecclesiae, uti optime animadvertit S. Thomas,

instrumentaliter operantur in sacramentis, eo quod quodammodo eadem ratio est ministri et instrumenti . . . instrumentum non agit secundum propriam formam aut virtutem, sed secundum virtutem ejus a quo movetur. Et ideo accidit instrumento in quantum est instrumentum, qualemcumque formam, Vel Virtutem habeat, praeter

id quod exigitur ad rationem instrumenti, sicut quod corpus medici quod est instrumentum animae habentis artem) sit sanum vel

SEARCH

MENU NAVIGATION