장음표시 사용
41쪽
indigne suscipit. Fietus olim dicebatur, qui fingens se a peccato
esse alienum. ad sacramentum accessit, qui deinceps tenebatur maculam paenitentiae lachrymis eluere, quum sacramentum iterum
suscipere non posset. In illo qui scius accesserat,'' inquit S. Augustinus, fit ut non denuo baptigetur, sed ipsa pia correctione et Vera correctione purgetur, quod non posset sine baptismo ; sed ut quod ante datum est, tunc valere incipiat ad salutem, cum illa fictio Veraci consessione recesserit. Idem pariter de confirmatione et ordine dicunt plerique theologi; consonum quippe divinae bonitati Videtur, poenitenti ea donare gratias auxilia quibus in sacramenti
susceptione sua culpa privatus est.
47. Gratia unicuique per sacramenta tribuitur pro ejus dispositione ; quamvis enim haec vi sua gratiam imperitantur, ex Dei misericordia, et liberalitate, eam tribuunt copiosiorem iis qui majori studio se ex gratiae auxilio parent ad eam suscipiendam: quod de baptismo constat ex concilio Tridentino: justitiam in
nobis recipientes, unusquisque suam secundum mensuram quam
Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem. δ4S. Qui sacramenta, etiam quae characterem non imprimunt,
suscipit indigne, gratiam deinceps consequi poterit poenitendo, ut
ea perficiat ad quae auxilia sacramentalia necessaria sunt; V: g: ut onera sustentet matrimonii, vel ut in certamine vincat moribundus. Eucharistia vero poterit iterato recipi. 49. Qui sua culpa amisit gratiam jam in sacramento receptam, amisit quoque jus ad auxilia sacramentalia, quae tamen haud omnino auseruntur, quatenus aliis prosint: nam ministris sacris, Etiam
indignis, plura dari constat in aliorum utilitatem; sicut et Iudaeorum pontifici contigit Christi mortem praedicere. 50. Utrum liceat sacramenta a ministro indigno petere dubitari potest. Equidem si ejus indignitas pateat, et nulla sit specialis ratio ejus ministerium expetendi, minime licet, quum charitas vetet alium ad peccandum, licet ipse voluntate pronus sit, inducere: Praeter necessitatis articulum, ' inquit S. Thomas, non essetiuium quod eum induceret ad aliquod sui ordinia exequendum, duranie tali conscientia, quod ille in peccato mortali esset. μ
42쪽
d1. In necessitate extrema, imminente scilicet morte, licet baptismum a quocumque suscipere, etiam ab excommunicato vitando, vel haeretico, dummodo omnis vitetur haereseos simulatio, vel patrocinium: nam utitur quisque iis in rerum adjunctis jure suo, sibique
consulit, necessarium salutis subsidium exquirens. Poenitentiae etiam sacramentum a sacerdote excommunicato, vel suspenso, licet
expetere eo in discrimine, si absit alius; quidquid sit de theologorum sententia quae cuilibet sacerdoti, etiam haeretico, eam tribuit, vel denegat potestatem : moribundus enim sibi consulit qua meliori ratione possit. Refert Ρignatellus Clementem VIII. jam declarasse
non licere extra necessitatem extremam, ne a schismaticis quidem Pelere sacramenta. λ52. Extra necessitatem extremam licet suscipere sacramenta a
sacerdote indigno, praesertim qui parochi munere iungitur, quia fideles non sunt privandi suo jure ob vitia sui pastoris. Quamdiu ab ecclesia toleratur in ministerio, ' inquit S. Thomas, ille qui ab
eo suscipit sacramentum, non communicat peccato ejus. Comsonat Ius canonicum: Sine dubitatione teneatis, quod a clericis et presbyteris quanquam fornicariis, quamdiu tolerantur, nec habent operis evidentiam, licite divina mysteria audiantur, et alia recipiantur sacramenta ecclesiastica. ' Possunt igitur suos filios offerre baptigandos, nuptialem peiere benedictionem, et ad sacramenta paenitentiae et eucharistiae aecedere, paschali urgente praecepto, Vel ad sibi consulendum. Caeterum si alium adire possint absque gravi incommodo, utique debent indignum evitare: nec debent absque causa satis gravi hujus opera uti. Sacerdoti indigno celebranti inservire absque causa non licet, quum nemo debeat operam praestare sacrilegium patranii. 53. Omnes quos tolerat Ecclesia sacerdotes, digni habendi sunt, nisi indignitas eorum manifesta sit, nam fidelium non est eorum mores scrutari, et judicium in eos serre. Quod autem peccatum aliquod noscantur admisisse, non est ratio cur indigni habeantur,
quum fieri possit ut illud poenitentia expiaverint. Consuetudo autem prma, V: g: ebrietas, concubinatus, vel aliud hujusmodi, indignum plane ostendit, a cujus proinde ministerio expetendo, quatenus fieri possit absque gravi sui detrimento, fideles debent abstinere.
43쪽
54. Sacramentalia dicuntur quaedam caeremoniae quae ex Ecclesiae instituto usurpantur ad quosdam effectus spirituales obtinendos. Pleraque continentur versiculo antiquo:
Oram, tinetus, edena, eonfe88υδ, dari8, benedietus. Oratio Dominica, aqua benedicta, panis benedictus dictus eulogia, consessio generalis quae fit in Μissa, eleemosyna, et benedictio
praesulis his vocibus indicantur. Huc etiam reseruntur exorcismi, insuffationes, ritusque caeteri in sacramentis conficiendis usurpati; consecrationes rerum V: g: ecclesiarum, et calicum; et pers narum : V: g: Virginum. De vi his insita quaerunt theologi, quorum Verosimilior sententia asserit ea inservire ad excitandos
pios motus, quibus gratia haud denegatur, sed nullam per se gratiam tribuere. S. Thomas ait: Omnia ista causant remissionem peccatorum venialium, in quantum inclinant animum admotum paenitentiae, qui est detestatio peccatorum vel implicite, vel explicite. Curandum igitur ut qui his utuntur pios eliciant actus,
poenitendo, diligendo, etc. Equidem preces Ecclesiae plura impetrare subsidia his qui pie adhibent res hujusmodi, dubitari nequit.
55. Μissalia, Biblia sacra, et imagines sacrae non debent ad usum prosanum adhiberi: sed tanta non exigitur reverentia chartis in quibus sacra Verba contigerit inscribi. 56. Agnus Dei ex cera a Papa benedictus sacramentalibus accensetur. Reverenter tractandus est, sed usus habet ut tangatur etiam a laicis. 57. Aqua benedicta ex antiquissimis temporibus consuevit adhuberi. Μos fuit veteribus christianis in templi aditu manus sibi abluere ut majori accederent munditie ad orandum : unde orta sorsan consuetudo aspergendi eos aqua benedicta. In benedictione sal admiscetur in memoriam salis ab Elisaeo in aquas projecit, quo eorum vitium ablatum est.'
44쪽
58. In Sacrainentalibus omnibus adhibendis curandum ne rebus nimia tribuatur vis, vel in iis fiducia reponatur, neglectis piis animi affectibus, qui praecipue desiderantur ad ea cum Ductu adhibenda. 59. De caeremoniis statuit concilium Tridentinum: Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in solemni sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro lubito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiae pastorem mutari posse; anathema sit. δIgitur liquet peccatum admitti quoties ritus illi temere omittuntur. Sacerdos idcirco tenetur eos accurate discere et peragere: nec excusatus habendus est si ex animi levitate, vel adstantium pudore, qui eos forsan irridebunt, vel ex sestinatione nimia eos omittat. Equidem pro ritus natura culpa aestimanda est; leve quippe est ritum haud magni momenti omittere: sed grave foret peccatum plerosque pro lubito negligere, vel ita peragere ut adstantibus sit offensioni, quatenus censent eum eos parvi sacere. Spernere auctoritatem Ecclesiae, qua praescribuntur, est semper peccatum mortale: quod haereticis in more est; sed non statim damnandus est tanti delicti, qui nimis suo judicio laetus aliquem ritum reprehendit, quem legi vel consuetudini obsequens servat. Hac ratione mitigandam censemus sententiam Anisine qui dicit: Si sine necessitate urgente aliquid omittitur, est mortale in re gravi, et veniale in levi. Est tamen semper mortale vel minimam caeremoniam omittere ex contemptu, judicando illam esse vel inanem, vel ineptam, aut aliquid simile, quia gravis fit injuria Ecclesiae, et Spiritui Sancto a quo regitur. V 60. Idioma Latinum quo ritus sacri fiunt per plerasque Orbis plagas, imprimis retinendum constat, nam gravissimis ex causis usurpatum est, et vetusta nititur consuetudine. Quod igitur aliquis, proprio veluti marte, Anglice proserat quae Latine consueverunt dici, gravis est culpa, si ritus totus, Vel magna ejus pars, sic mutetur. Consuetudinem alicubi in foederatis Statibus olim inductam plerasque baptismi vel matrimonii preces Anglice recitandi, emendandam jussit concilium Baltimorense I. indulgens tamen ut recitatis precibus Latine, Anglica versio subjungeretur, quoties expedire videretur in adstantium instructionem. Venia hac uti licet, sed parce et caute, ne sensim sine sensu, veluti pars ritus necessaria habeatur, vel Latinae preces omittantur.
45쪽
1. BAPTIsMus est sacramentum a Christo Domino institutum, quo, ablutione aqua, et invocatione trium personarum divinarum, quis renascitur Deo. Aquae necessitatem alias probavimus : Omnis autem aqua naturalis idonea est materia, quapropter dicit Tertullianus : nulla distinctio est mari quis, an stagno, flumine an sonte, lacu an alveo diluatur. y Ecclesiae tamen consuetudo exigit sub
gravi peccato, ut aqua fuerit rite in eum finem benedicia; Extra necessitatem non licet sub moriali, ' inquit Anioine, baptizare nisi in aqua benedicta quae in sonte baptismali servatur, propier praeceptum et usum Ecclesiae. - Benedicimus, ' inquii S. Basilius, aquam baptismatis et oleum unctionis, adhuc etiam ipsum baptiz tum: ex quibus Scripturis ' Nonne a tacita et mystica traditione i 'Eam benedictionem praescribunt omnes libri Rituales. Hinc Benedicius XIV., in decreto edito pro regni Serviae et finitimarum regionum incolis, ait: Curandum est etiam, ne extra casum necessitatis, justique timoris ab infidelibus incussi, communis et naturalis aqua, Vel etiam ea quae pro lustrationibus benedicitur, in baptismi
46쪽
praecise effectum benedictae juxta praescriptum Ritualis Romani. y Idem jussit concilium Baltimorense I. emendans consuetudinem, quae ex dissicultate temporum inducta alicubi erat: sed impetravit a Sede Apostolica ut formula breviori, qualis in Limano Rituali
reperitur, liceret in ea benedicenda uti. 2. Quum aqua omnis naturalis idonea sit ablutioni, communis est sententia aquam ex nive, glacie, vel grandine resolutam, esse certam materiam sacramenti; item aquam turbidam, qualis post imbres vehementes in fluminibus apparet; vel alias mistam, quandocumque praevalet rebus immixtis: item aquam sulphuream, Vel oleosam, qualis in Pennsylvaniae rivulo quodam, in comitatu CraWsord, habetur. Μaleria dubia censetur jus et lixivia, aqua ex sale soluto, cerevisia tenuis, et aqua per artem alchymicam ex floribus, plantis, aut radicibus educta. Saliva est omnino inepta; cum per sacramentum baptismi non regeneremur in phlegmate, sed in aqua: 'sed aqua ore hausta, et deinceps in caput effusa, idonea est, quum ejus natura non mutetur haustu. Hac ratione baptizati sunt aliquando insantuli morituri, quum, ob parentes repugnantes, aqua vase deserri non posset. Utrum calida sit, vel frigida nil interest: ideoque permittitur modicam aquam calidam aquae baptismali, si nimis stigida sit, admiscere.'
47쪽
3. Baptismum fieri posse aspersione, infusione, et immersione, alias probavimus; ablutionis enim instar est qua animi mundities, quae consertur, significatur. Ρer se autem, ' inquit S. Thomas, requiritur ad baptismum corporalis ablutio per aquam. Unde et baptismus lavacrum nominatur: secundum illud Ephes. V. Μundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Sed quod fiat ablutio hoc vel illo modo, accidit baptismo. Et ideo talis diversitas non tollit unitatem baptismi. Sunt qui dicunt minimam aquae guttam corpus tangentem internam ablutionem satis exhibere, et essicere : sed plerique exigunt, ut aqua fluat. Nemo censet totum corpus necessario abluendum esse; non enim divinum animam mundandi opus ex corpore penitus abluto pendere censendum est, quamvis aliqua corporis ablutio exigatur, significandi interius opus causa. Ea aquae copia adhibenda, ut qui baptizatur, merito et secundum communem hominum aestimationem censeatur ablutus. Ita Antoine.
Omnes cum D. Thoma dicunt satis esse V caput perfundere, in quo manifestatur principium animalis vitae ': imo plerique sentiunt, si quodvis membrum praecipuum v: g: pectus, abluatur, baptismum perfici: quia tamen in nulla exteriorum partium integritas vitae ita
consistit sicut in capite, videtur quibusdam quod propier dubium, quacumque alia parte corporis abluta, puer post persectam nativitatem sit baptigandus sub hac forma: Si non es baptizatus, ego te bapilao.'U' Ablutio crinium dubia quoque pluribus habetur; sed
verosimiliter Valet, quum naturale sint capitis tegumentum: curandum tamen omnino est ut cutis ipsa abluatur: si abluatur secundina corpus contegens, probabile est baptismum valere, quum et haec sit naturale scelus tegumentum: sed utroque casu res dubia est, et baptizandus est iterum insans sub conditione. Ι) iii. p. m. lxvi. arti vii. ad I. 2 Truet. de BVL qu. ii. Resp. 3.
48쪽
4. Uteri materni ablutio nil prodest foetui; sed si aqua possit ad laetum perduci, qui alioquin periclitatur, sub conditione baptigandus
est, juxta Suaresium, et alios, ut, quatenus fieri possit, saluti consulatur. Contradicunt Natalis Alexander, Concina, Gotti, aliique : sed assirmans sententia placuit Benedicto XIV. y et S. M-phonso.' Si caput emittatur, baptizatur, nec iterandus est baptismus: si pes, vel brachium emittatur, baptizatur; sed iteratur baptismus sub conditione, toto corpore egresso. 5. Baptismus licet fieri possit aut per infusionem aquae, aut per
immersionem, aut per aspersionem; primus tamen, Vel secundus modus, qui magis sunt in usu, pro ecclesiarum consuetudine retineantur; ita ut trina ablutione caput baptietandi persundatur, vel immergatur in modum crucis uno et eodem tempore quo Verba proseruntur, et idem sit aquam adhibens et verba pronuntians. 'Beneventi, et in omnibus sere CXLII. parochialibus ejusdem dioece- sis, ex decreto I. Concilii provincialis Beneventani anno ΜDCXCII. immersio adhibetur, sicut et Μediolani, et apud Graecos. Apud nos mos est infundendi aquam, a quo recedere grave seret peccatum, praesertim quum laveret errori haereticorum, qui Baptistae dicuntur, negantium baptismum perfici nisi mergendo. Neminis igitur precibus hac in re indulgere licet. Ρeccaret etiam graViter, qui, contra morem receptum, aspersione extra necessitatem uteretur.
Quoties copiosa fit aspersio, ita ut aqua in caput aspersa fluat, baptismus certo valet: sed facile dubius evadit baptismus, quum aspedisio a sectarum praeconibus fiat leviter, vixque capillos, Vel vestes, multo minus pellem, tangat. In extremo discrimine V: g: imminente naufragio, licet multitudinem aspergere, dicendo simul: ego vos baptizo' etc. nam periclitantibus qua fieri possit ratione succurrendum est; sed si evaserint, singuli baptigandi erunt sub conditione ; quum gravis sit ratio dubitandi utrum aqua ad singulos pervenerit. Sed si paucos ea ratione quis baptizaverit, et de aquae copia ad eos perveniente constet, non erit iterandus baptismus.'
6. Trina infusio facienda est, juxta Ritualis praescriptum, sed valet baptismus, licet unica sit.' Causas variae disciplinae hac in re exponit S. Thomas, de immersione agens, dicitque: graviter
I a Bened. XVI. de Syn. dioeres. l. vii. c. v. 2 L. Vi. n. 107.
49쪽
peccaret aliter baptizans, quasi ritum Melesiae non observans: nihilominus tamen esset baptismus ' T. Si contigerit mersum e manibus mergentis elabi, et aquis suffocari, videtur nihilominus baptismi ratio constare. Nunquam autem licet insantem in flumen projicere eum baptizandi causa, etiamsi certum sit eum alias absque baptismo decessurum, nam
50쪽
8. Forma baptismi ex Christi mandato colligitur, jussit enim Apostolis docere omnes gentes, baptigantes eos in nomine Ρatris, et Filii et Spiritus Sancti. Id semper ita intellexit Ecclesia, ut ablutio perficienda foret, non tantum auctoritate irium personarum divinarum, et fidei in mysterium hoc professione ab adultis praemissa, sed etiam invocatis, in ipso abluendi actu, Patre, et Filio, et Spiritu Sancto: In nomine rerum cunctarum Ρarentis, et Domini Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, et Spiritus Sancti in aqua lavantur. VIta Iustinus.' Illud etiam discrimen inter varias rationes baptizandi ab haereticis adhibitas agnoscebatur a conciliis; quod qui ires personas divinas invocabant, vere baptigarent, alii, omissa inVOea tione, nil conficerent.' Actionem baptigantis necessario eXprimendam esse, recte docet S. Thomas: quia ablutio hominis in aquapropter multa fieri potest, oportet quod determinetur in verbis formae ad quid fiat. Quod quidem non fit per hoc quod dicitur: in nomine Ρatris, et Filii, et Spiritus Sancti quia omnia in tali nomine sacere debemus, ut habetur ad Colossenses c. iii.; et ideo si non exprimatur actus baptismi, vel per modum nostrum, Vel per modum Graecorum, non perficitur sacramentum. ' Alexander III. decrevit: Si quis puerum ter in aqua immerserit in nomine Ρatris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen, et non dixerit: ego te baptizo in nomine Ρatris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen, non est puer baptigatus. ' Alexander VIII. anno 1690, damnavit propositionem semquentem : Valuit aliquando baptismus sub hac forma collatus; In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti praetermissis illis: Ego te baptigo. 'γοs. Integra baptizandi formula est: N. Ego te baptizo in nomine Ι) Μati xxviii. 18. 2 Οι. II. pro Christianis.