장음표시 사용
31쪽
infirmum: et sicut quod fistula per quam transit aqua, sit argentea, vel plumbea. Unde ministri Ecclesiae possunt sacramenta eonferre, etiam si sint mali. Φ23. Etsi ministrorum probitas non requiratur ut valeant sacramenta, novo tamen et gravi reatu se obstringunt, qui lethalis pe cati sibi conscii ea audent conficere: Nam, ' ut d et nos Rituale Romanum, etsi sacramenta ab impuris coinquinari non possunt, neque a pravis Μinistris eorum effectus impediri; impure tamen et
indigne ea ministrantea in aeternae mortis reatum incurrunt. Sacerdos ergo, si fuerit peccati mortalis sibi conscius quod absti) ad
Sacramentorum administrationem non audeat accedere, nisi prius corde poeniteat; sed, si habeat copiam Consessarii, et temporis locique ratio serat, convenit confiteri. Non est dubium, ' inquit S. Thomas, quin mali exhibentes se ministros Dei et Ecclesias in dispensatione sacramentorum peccent. Et quia hoc peccatum Peditinet ad irreverentiam Dei et contaminationem sacramentorum quan tum est ex parte ipsius peccatoris, licet sacramenta secundum seipsa incontaminabilia sint) eonsequens est quod tale peccatum ex ligenere suo sit mortale. β24. Si adeo urgeat morientis necessitas, ut tempus eliciendi actum contritionis ministranti baptismum non suppetat, non peccat baptizando, seu absolvendo, quia tunc subveniret necessitati patientis, ' inquit S. Thomas.' Hinc facile excusantur laici baptizantes, hac pressi necessitate: qua deficiente Croix, Antoine, VasqueEDeiugo, aliique contendunt eos peccare, si negligant conteri antequam ministrent. De sacerdotibus, quibus animarum cura demam data est, non eadem facile admitti potest excusatio, nam parochus, vel quivis alius sacerdos, ad quem eorum administratio pertinet, meminisse in primis debet se sancta tractare, atque omni sere temporis momento ad tam sanctae administrationis ossicium paratum esse oportere. Quamobrem illud perpetuo curabit, ut integre, caste, pieque vitam agat. V Etsi igitur non peccet ipso ministrandi sacramentum actu, quando tanta urget necessitas, peccati tamen reus
agnoscendus est, ob periculum cui se objecit talem patiendi necessitatem, peccata jam admissa negligens expiare. Idem dicendum de poenitentiam administrante.
32쪽
25. Ex Ritualis, quae prius laudavimus, verbis, patet omnino expedire ut sacramentum ministraturus peccata quibus irretitur confiteatur; caeterum nulla lege vel Dei, vel Ecclesiae, illud praeceptum novimus, nisi quando de conficienda vel suscipienda Eucharistia agitur Hinc plerique theologi opinantur sussicere contritionem probabiliter existimatam ad ea ministranda. 26. Tot patrari peccata quot indigne ministrantur sacramenta ex his quae diximus, deducere pronum est: tamen quando Eucharistia pluribus simul distribuitur, unicum agnoscunt peccatum theologi nonnulli probabilius, ut S. Alphonso videtur, ob rationem convivii,
quam praesesert. Idem nonnemo asserit de absolutione pluribus serie non interrupta impertita, quod tamen alii magno numero negant, quia singulae absolutiones sunt singula Sacramenta; nova quippe et a se invicem distincta judicia sacramentalia fiunt. Si autem consessionem audiret sacerdos eo animo ut absolutionem nonnisi contritus impertiretur, communior et probabilior sententia eum non peccare MSerit, quum sacramentum nonnisi absolvendo conficiat. 27. Fuerunt nonnulli qui ministrantem Eucharistiam in mortali non peccare defenderent, ex eo quod sacramentum non conficeret: caeterum longe probabilior rationum pondere, et auctoritate videtur contradicentium sententia: Christo enim ingens sane injuria ire gatur, quando Sacrum ejus Corpus contrectat servus diaboli, ipsumque ad aliorum sanctificationem tradit: Si homini peccatis contaminato,'' inquit Catechismus Romanus, minus licet de rebus divinis agere, quantum ab eo scelus concipi existimandum erit, qui sibi multorum scelerum conscius est; nec tamen sacra mysteria polluto ore conficere, vel in scedas manus sumere, contrectare, atque aliis porrigere et ministrare vereatur lV Hinc quatuor sacrilegia in unica peccatoris Μissa agnoscit S. Alphonsus, scilicet indignam eonsectionem, et susceptionem, indignam etiam ministrationem, praeter illud porrigendi sacramentum indigno. 28. Tangere sacramentum immediate, vel mediate, etiam eo non ministrando, sed tantum gestando in processione, vel benedictione impertienda, aliqui putant gravem esse culpam, si tangens lethali
33쪽
per gratiam proxime ordinatae, neque in eis se exhibeat sacerdos ut minister Dei sanctificaniis animam, non est tam gravis causa et ratio exigendi internam animae sanctitatem ad eas exercendas. Ergo illis in peccato essicere ex parte materiae, non videtur esse grave sacrilegium. Qui e terra elevat eucharistiam, facile excusatur ob nece sitatem : etiam laicus, si sacerdos praesto non sit.' Hoc innixi primcipio plures, aliis contradicentibus, diaconos et subdiaconos in modi tali solemniter ministrantes habent a novo reatu graVi excusatos: item episcopum consecrantem templum, benedicentem vestibus sacris, aut corporalibus, et sacerdotem adsistentem matrimonio, benedicentem cineribus, aquae lustrali, aliisque hujusmodi: quod de plerisque hujusmodi actibus haud aegre concedimus. 29. Concionatorem peccati labe secreto insectum plures a novo peccato habent immunem, licet concionari pergat, non enim munus adeo per se sanctum est, alios ad virtutem hortari, ut peccatorem omnino dedeceat. Caeterum si ejus innotescant vitia, et praesertim si in eo genere peccet, in quod invehitur, adeo ut ludere, et irridere videatur, haud facile a gravissimo peccato scandali excusatur. Audiatur Psaltes : Peccatori autem dixit Deus a Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ' Tu vero odisii disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. 'Apostoli quoque verba ei conveniunt: Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non surandum, suraris : qui dicis non
moechandum moecharis. β30. Episcopus peccato inquinatus, benedicens sacro chrismati, vel oleo infirmorum, videtur nonnullis novam labem contrahere, quum paret materiam sacramentis: sed ab aliis excusatur, non enim nisi remole ad gratiae collationem concurrit. Celebrando Μissam ea occasione plane peccat, ob indignam corporis Domini consectionem et susceptionem. De omnibus sacris muneribus dicit S. Thomas: Quicumque autem cum peccato mortali aliquod sacrum
ossicium pertractat, non est dubium quin illud indigne faciat: unde patet quod peccat mortaliter. '
34쪽
3I. Graviter peccare ministrum qui indignis sacramenta temere praestat, dubitari nequit, dicente Christo: Nolite sanctum dare canibus ;m et Apostolo: Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. ' Caeterum non eadem in omnibus sacramentis exigitur de dignitate petentis certitudo. In poenitentiae tribunali, quum sacerdos judicis officio fungatur, mature ac prudenter debet scrutari poenitentis animum, antequam sententiam absolutionis proserat. In aliis sacramentis prudentis dispensatoris officium implendum est, quod vetat ne publice indignis dentur. 32. Publice indigni sunt de quorum criminibus poenitentia haud sublatis omnino constat, vel ex judicis sententia, vel rei evidentia, vel fama communi et certa. Qui palam deliquerunt, confitendo videntur animum poenitentem prodere : sed in gravissimis sceleribus, quae innotuerunt, majora doloris indicia plerumque desiderantur. Si crimen sit certum, et dubia poenitentia, peccator publicus repellendus est, donec de emendatione satis constet: quod dicendum etiamsi crimen nonnisi per indicia vehementia innotescat. Dubium crimen non sufficit ut sacramentum denegetur; sed in matrimonio, si impedimentum secum trahat, est ratio cur differatur ad inquirendum : quod et de ordine dicendum est. 33. Nullo metu, etiam mortis, licet sacramentum publice indignoministrare ς' nam infidum dispensatorem se prodit, qui sibi consulit cum muneris sui dispendio. Ita sentit S. Alphonsus contra alios. Hinc principi uxoris nomine retinenti mulierem, legitima uxore jecta, Eucharistia praebenda non foret, licet sacerdos praeviderei se idcirco interficiendum. 34. Ordines sacros denegandos peccatori occulto publice petenti docet S. Alphonsus, quando scilicet, extra consessionem, novit episcopus eum esse indignum; nam episcopo injungitur ut do ipsorum ordinandorum natalibus, aetate, moribus et vita, a fide
35쪽
dignis diligenter inquirat,''- et ei, cui ascensus ad sacros ordines
a suo praelais, ex quaeum quo causa, etiam ob occultum crimen
quomodolibet, etiam extrajudicialiter, fuerit interdictus, ' nulla licentia 6 de se promoveri saciendo ' suffragatur. Νec tenetur episcopus causam prohibitionis detegere, nisi Summo Pontifici.'
Indignus autem, vel saltem haud adhuc idoneus, plerumque censendus est, qui peccati consuetudine irreuius hactenus noscitur, quamvis animum poenitentem praeseserat; nec enim tanto ponderi serendo par videtur. Hinc etiam consessarius debet ei denegare absolutionem, si suae infirmitatis immemor velit statim ordines sacros suscipere, cum tanto sui et aliorum discrimine; praesertim si curam animarum deinde suscepturus sit.'35. Μatrimonio ut liceat adstare, parochus debet cognoscere imprimis utrum sit aliquod canonicum impedimentum, prout monet Rituale, et an uterque sciat rudimenta fidei, cum ea deinde filios suos docere debeant.' Proclamationes non esse faciendas, donec, examine instituto, constet eas fidei rudimenia callere, statuit S.
Congregatio Concilii, ' probante Clemente XI.' quod et confirmavit Benedictus XIV. ' Curandum idcirco omnino est ut ea edoceantur: caeterum in mancipiis aliisque humilis conditionis, et ingenii hebetioris, non ea quae in aliis requiritur disciplina; ei ob periculum confugiendi ad praecones haereticos, non facile repellendi sunt in hac
regione qui minus instructi reperiuntur, quum et rerum necessitas saeiat ut etiam haeretici cum Catholicis, ex dispensatione, conjungantur.36. Peccatoribus occultis qui palam a parocho petunt ui eorum adsiet nuptiis, praesentiam ejus non denegandam communis theologorum sententia est, teste S. Alphonso.' Quod si publici peccatores, quales supra descripsimus, id petant, negat eis morem gerendum, nam, docente Benedicto XIV. parochus in multis comparatur ministro, nec licite sua praesentia firmare potest contractum, quem scit a contrahentibus sacrilege iniri.' ' Caelorumorum in regionibus nostris non vigeat disciplina Tridentina de
36쪽
matrimoniis clandestinis, praesentia parochi ad firmitatem contractus non requiritur, et facile excusatur, qui praesentem se sistit, ne ad magistratus, vel praecones haereticos, se conserant, vel in peccato perseverent: sed commonendi sunt, ut confitendo saltem, vel etiam communione suscipienda ss parent. Ipsi contrahentes, qui juxta receptam sententiam ministri sunt sacramenti, debent curare ut ad gratiam suscipiendam disponantur: quod si alteruter nequeat induci, innocens non ideo est privandus jure ineundi matrimonii. Ubi obsint censura ecclesiastica, v: g: excommunicatio Liberis Μuraboribus irrogata, gravior exigi videtur causa ut liceat homini ea irretito nubere, sed quum concilium Constantiense indulserit quod nemo deinceps a communione alicujus in sacramentorum administratione, vel reoeptione, 'A teneatur abstinere, qui scilicet nonsuerit nominatim denuntiatus, Vel notorius clerici percussor, ubdetur excusari quae jure naturali nubendi utitur, dummodo aliunde non se objiciat discrimini fidei amittendae, vel prolis educandae impie, patre sorsan infideli. Quae mixta dicuntur matrimonia, altera parte haeretica, per se idcirco illicita plerumque sunt: caeterum appositis conditionibus quae periculum perversionis tollunt, ex dispensatione licent: et satis excusantur a culpa parochi qui eis
37. Utrum aliquando liceat sacramenti administrationem simulare, quaeri solet. Ea de re damnata est ab Innocentio XI. propositio haec:
urgens metus gravis est causa justa sacramentorum administrationem simulandi. V Doctores insuper conveniunt nunquam esse licitum I R. proferre sine intentione verba consecrationis supra panem, aut absolutionis supra indispositum: 2'. hostiam non consecratam pro consecrata praebere: 3'. celebrare Μissam, non proserendo Verba consecrationis. ' Ita S. Alphonsus.' Imo in jure canonico legimus : licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud, gravius tamen videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare: cum ille in solius misericordis Dei manum incidat, iste vero non solum Deo, cui non veretur illudere, sed populo quem decipit, se adstringat. 3
37쪽
ne adstantes poenitentem absque absolutione dimitti percipiant: sie enim non simulatur sacramentum; sed celatur poenitentis indignitas, quam prodere aliquatenus esset sigilli violatio. Licere etiam plures asserunt simulare matrimonii celebrationem, gravi urgente timore; consensus enim, qui tune praestatur, quum nullius sit momenti, sacramentum non conficitur, et vox qua consensus enuntiatur, inte, ligenda est, quatenus consentiens tunc possit. Non licet autem copulam habere, quum matrimonio non valente, fornicatio foret. i) S. Alph. l. vi. n. 62. Dj0jtigod by OO le
38쪽
39. Ut valide suscipiantur a parvulis sacramenta, nulla requiritur intentio vel dispositio, uti ex Ecclesiae tradisione constat: consuevit scilicet baptismus insantibus ministrari. viguit etiam antiquitus mos confirmationem et Eucharistiam iis ministrandi; nec adhuc penitus apud Orientales desiit. Imo ordines ipsos sacros infantibus collatos valere, ex Bulla Inter sollieitaa; Benedicti XIV. ' habetur, quamvis optio eis detur, postquam annum decimum octavum attigerint, abstinendi ab ordinis exercitio, et ita effugiendi onus caelibatus. 40. Ante baptismum nullum aliud saeramentum suscipi potest, est enim fundamentum et janua reliquorum: V ipse autem baptismus non Valet, si adultus suscipiens renuat consensum Praebere, juxta illud Innocentii III. qui nunquam consentit, sed penitus con tradicit, nec rem, nee characterem suscipit sacramenti. ' Requiri insuper ad Valorem sacramenti in adultis sui aliquando compotibus aliquam intentionem communissime docent. theologi, quorum Sententiam probavit Benedictus XIV. ' Actualem, vel virtualem, non esse necessariam, docet idem Ρontifex, juxta perpetuam Ecclesiae consuetudinem, qua qui baptizati sunt amentes, vel sensibus destituit, nunquam'ad iterum suscipiendum baptismum coacti sunt, dummodo antea baptismi desiderium habuerint. Sic praescribit Rituale R manum : amentes et suriosi non baptizentur nisi tales a nativitate suerint; . . . sed si dilucida habeant intervalla, dum mentis compotessunt, baptizentur, si velint. Si vero antequam insanirent, suscipiendi baptismi desiderium ostenderint, ac vitae periculum immineat, etiamsi non sint compotes mentis, baptizentur. ' Nonnulli etiam dicunt baptizari posse eum qui intentionem explicitam sacramenti hujus suscipiendi nunquam habuit, dummodo probabiliter censeatur habere Ι) Bull. L ii. p. I 28. 2) Cap. n. de eom. apiri in 6. 3 Cap. Μajores, de bapt.
4 Instrueti de Bapti incipiente: Postremo meriae. Bulla. t. ii. n. 46.
39쪽
contritionem, vel attritionem, quae includit implicitum desiderium
omnibus utendi ad salutem assequendam necessariis subsidiis. 41. Intentio interpretativa, quam scilicet quia praesumitur habit rus, Si de sacramento suscipiendo cogitare posset, sussicit saltem quoad extremam unctionem; praescribit enim Rituale hoc sacramentum praebendum sensibus destitutis qui antea illud petierunt, seu Verosimiliter petiissent. ' Haec voluntas universis Catholicis jure existimatur inesse, nisi contrarium constet; adjungit tamen Rituale: impaenitentibus vero, et qui in manifesto peccato mortali moriuntur,. . . penitus denegetur. V Censet nihilominus Viva probabiliter, judice S. Alphonso, aegro qui in actu peccati mortalis semsibus suerit destitutus, extremam unctionem sub conditione mini trandam, eo quod fieri possit ut interius doleat de crimine quod patrabat, quin ullum doloris indicium valeat praebere. 42. Eandem intentionem interpretativam sussicere ad ministrandam Eucharistiam et confirmationem, Lugo pluresque alii censent.
Ad matrimonium autem, quum contractus sequatur naturam, requiri
tur saltem virtualis intentio, quae habetur etiam quando per procur toros contrahitur; hi enim agunt vi mandati, et per eos proinde mandantes agere, etiamsi tunc temporis nil de matrimonio cogitent, intelliguntur. Poenitentia quoque, juxta plures, exigit virtualem intentionem, quum paenitentis actus materiae locum teneant: sed eam habere censendus est qui confitetur, ut deinceps, post aliquod tempus, absolvatur, se impraesentiarum absolutioni suscipiendae haud existimans idoneum. 43. Licita et fructuosa sacramentorum susceptio est, quando eae animi dispositiones afferuntur, quae unicuique sacramento conVeniunt.
Insanies, ut patet, nulla egent dispositione; sed gratuita prorsus Dei misericordia, per Christi merita, gratiae dona assequuntur: adulti vero tenentur fide, spe, odio et detestatione peccati, et novae vitae proposito se ad justificationem in baptismo disponere :' imo Deum debent amore quodam prosequi, tamquam omnis jussitiae sontem. Paenitentia etiam, praeter consessionem peccatorum, eadem eTigit. Caetera sacramenta quae vivorum dicuntur, quum illa duo mortuorum nuncupentur, licite non suscipiuntur, nisi ex prudenti persuasione de gratia impetrata via absolutione, quae omnino requiritur, antequam
ad Eucharistiam accedat, qui sibi lethalis peccati est conscius, Vel
40쪽
contritione, quae ad alia sacramenta suscipienda communissime censetur suffcere, quamvis consultius sit confiteri.
44. Gratia quae per sacramenta tribuitur prima vel aeeunda dicitur. Prima est ea qua homo a statu peccati ad justitiam transfertur, uti fit in baptismo et poenitentia. Secunda est gratis sanctificaniis
augmentum, quod fit in sacramentis caeteris. Haec etiam datur per Sacramenta mortuorum, quoties suscipiuntur ab iis qui justi sunt,v: g: baptismus auget gratiam quam catechumenus dilectione Dei antea consecutus est: poenitentia justo venialium reo justitiam, his remissis, adauget. Primam gratiam a sacramentis vivorum conferri quoque contingit, nam si accedat quis bona fide attritus, quin justus sit, vi sacramenti justus revera evadit. Id de confirmatione tradit S. Thomas: Si aliquis adultus in peccato existens, cujus conscientiam non habet, vel si etiam perfecte non contritus accedat, dummodo non fictus accedat, per gratiam collatam in hoc sacramento, consequitur remissionem peccatorum. 3 Idem de Eucharistia,' et de unctione extrema tradit. 45. Praeter gratiam sanctificantem omnibus sacramentis coinmunem, datur gratia ori usque sacramenti propria, quae sacramentalis idcirco dicitur. Ordinantur autem sacramenta, V dicit S. Thomas ad quosdam speciales effectus neeessarios in vita christiana, sicut baptismus ordinatur ad quandam spiritualem regenerationem, qua homo moritur vitiis, et fit membrum Christi: qui quidem effectus est aliquid speciale praeter actus potentiarum animae. Et eadem ratio est in aliis sacramentis. Sicut igitur virtutes et dona addunt super gratiam communiter dictam, quandam persectionem dete minate ordinatam ad proprios actus potentiarum: ita gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam, et super virtutes ei dona, quoddam divinum auxilium ad consequendum sacramenti finem: et per hunc modum gratia sacramentalis addit super gratiam
virtutum et donorum. ε46. Character, scilicet indelebile signum animae impressum, trium sacramentorum proprius est: baptismo enim fit quisque filius Dei, confirmatione miles Christi, ordine minister Christi; adeo ut etiam peccator his notis insigniatur, licet gratia, qua Deo fieret
acceptus, sua culpa careat: quoties enim sacramentum consertur
volenti, imprimitur character: sed sacrilegio maculatur qui eum