Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.'' Si nomen baptiuandi omittatur,

nil ossicit valori actus; secus si pronomen non adhibeatur, Vel vox alia quae designat baptizandum: nam voces caeterae: A ego baptiEo in nomine Patris, etc.' consuetudinem, potius quam aetum, indicant. Si pronomen Mego' omittatur, nil obstat; nam baptizo' statis designat baptiganium, non ita vero Anglica vox, baptize,' quae instar imp rantis videtur: quapropter non valeret baptismus Anglico sermone adhibito, si pronomen omitteretur. Valeret autem, etsi numero plurium usurparetur, ex consuetudine qua dignitate aucti loquuntur, nam ex communi hominum sensu, singularem personam indicaret: quod eo magis dicendum de voce Anglica: Uyoti quae singularis numeri vim ex usu habet. Quod si plures simul aggrederentur aliquem baptigare, dicendo: Nos te baptigamus docet S. Thomas nil confici: quia ex tali forma, te baptigamus' exprimitur talia inientio, quod plures conveniant ad unum baptismum conserendum: quod quidem videtur esse contra rationem ministerii: homo enim non baptigat, nisi ut minister Christi, ei vicem ejus gerena: unde sicut unus est Christus, ita oportet esse unum ministrum, qui Christum repraesentet: propter quod signanter Apostolus dicit Eph. iv. Unus Dominus, una fides, unum baptisma: ' et ideo contraria intentio videtur excludere baptismi sacramentum. Si vero uterque

diceret: AEgo te baptigo in nomine Ρatris, et Filii, et Spiritus

Sancti: ' uterque exprimeret suam intentionem, quasi ipse singulariter baptismum conferret: quod posset contingere in eo casu, in quo contentiose uterque aliquem baptiZare conaretur: et tunc manifestum est, quod ille, qui prius verba proferret, daret baptismi

sacramentum: alius vero quantumcumque jus baptizandi haberet, nihil saceret, et si verba pronuntiare praesumeret, esset puniendus tamquam rebaptizator. Si autem omnino simul ambo Verba proferrent, ei hominem immergerent aut aspergerent, essent puniendi de ino dinato modo baptizandi, et non de iteratione baptismi: quia uterque intenderet non baptizatum baptizare et et uterque, quantum in se est, baptizaret. Nec traderent aliud ei aliud sacramentum : sed Christus, qui est unus, interius baptigans, unum sacramentum per uirumque conferret.Vy Si baptizans diceret; baptizo vestram altitudinem; Vel alium usurparet titulum, pro saeculi more, Valeret baptismus, quamvis peccaret vana illa mutatione. Si praepositio in omittatur,

52쪽

vel by Anglice substituatur, videtur sensus manere illaesus; sed quum nonnulli contradicant, securitati consulendum est, iterando baptismo sub conditione. 10. Utrum aliquando Apostoli in nomine Iesu baptigaverint disceptatur, plerisque censensibus baptismum semper in nomine trium personarum collatum fuisse, sed dictum in nomine Iesu, ut distingueretur a Ioannis baptismate: aliis contendentibus ex dispensatione ad tempus ita consuevisse: id autem exploratum habetur, baptismum hujusmodi jam non valere. Qui autem diceret: Auctoritate Domini Iesu, ' vel UObtemperans Domino Iesu, te baptizo in nomine Ρatris, et Filii, et Spiritus Sancti conficeret baptismum, verba enim illa quae praecedunt, vim formae relinquunt illaesam. Si diceret quis: baptizo te in nomine Ρatris, et in nomine Filii, et in nomine Spiritus Sancti videretur dubius baptismus: si diceret in nominibus, nihil conficeret, quia unitas naturae divinae haud significaretur. Si conjunctio utroque loco omitteretur, dubius plerisque videtur: secus si posteriori saltem retineatur, nam est consueta dicendi ratio conjunctionem priori loco omittere. Si dicat quis: baptigo te in nomine SSmae Trinitatis dubius est baptismus, quia personarum distinctio videtur necessario

exprimenda.

II. Si quis dicat: Ego vos baptigo, etc. ' et simul aspergat

plures aqua, vel iis eam infundat, valet baptismus; quae tamen ratio non e8t extra necessitatem usurpanda. Non valet baptismus si unus infundat aquam, alius dicat verba. 12. Qui diceret: Umergo te, etc. vere baptigaret, dummodo simul mergeret, non autem si alio pacto aquam adhiberet: quia Verum non nuntiaret, actu voci haud respondente. Si dicat: Iano te, etc. quaecumque ablutio suffciet ut baptismus sit integer. Caeterum vox ab Ecclesia sancita nequit absque gravi culpa mutari: Ego te baptizo, etc. 13. Quae praemittuntur, vel adjunguntur formae, non obstant baptismi valori, quoties sensus non laeditur. Si vero,'' inquit S. Thomas, sit talis additio, quae non auferat debitum sensum, non tollitur sacramenti veritas. Nec refert, uirum talis additio fiat in

principio, moelio, vel fine: ut si aliquis dicat, Ego te baptizo in nomine Dei Patris omnipotentis, et Filii ejus unigeniti, et Spiritus Sancti Paracleti: ' erit verum baptisma. Et similiter si quis dicat, Ego te baptigo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et

53쪽

beata Virgo te adjuvet: ' erit verum baptisma. Forte autem si diceret, Ego te baptizo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et beatae Virginis Μarias,' non esset baptismus: quia dicitur I. ad Corinthios i. Numquid Ρaulus pro vobis crucifixus est' aut in nomine Pauli baptigati estis P Sed hoc verum est, si sic intelligatur, in nomine beatae Virginis baptizari, sicut in nomine Trinitatis, quo baptismus consecratur: talis enim sensus esset contrarius Verae fidei, et per consequens tolleret veritatem sacramenti. Si vero sic intelligatur quod additur set yn nomine beatae Virginis) non quasi nomen beatae Virginis aliquid operetur in baptismo, sed ut ejus intercessio prosit baptizato, ad conservandam gratiam baptismalem: non tollitur persectio sacramenti. δ

54쪽

DE MINIATRO BAPTISMI.

14. Apostolis imprimis demandatum est munus baptizandi: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos: ' quod episcopi, eorum successores, proprio veluti jure, exercent; presbyteri ex potestate sibi ab episcopis communicata, quae tamen parochis Praesertim tribuitur, caeteris nonnisi ex speciali venia.' Cisterum in hac regione Omnes sacerdotes qui facultates sacra exercendi munia acce-Perunt, baptizare solent, servato tamen ordine, ne quis inalienam segetem suam mittat falcem. Peregrini, vel qui domicilium non habent, possunt baptizari in ecclesia quam elegerint, eX Cap. Nec numeru8, qu. 3. . . . si autem mulier casu pariat in pago non suo, proles ab illius pagi parocho est baptizanda: veruntamen, si ille pagus parum distet a pago proprio, v: gr. duabus, aut tribus horis, potest baptigari proles etiam in ecclesia sua. ' Advenae, juxta sententiam communiorem et probabiliorem, baptismum et alia sacramenta recipere possunt a parocho loci in quo quasi domicilium contraxerint, commorando per majorem anni partem, vel eo advenientes

animo commorandi per id temporis spatium: v: g: si ibi morentur causa negotii, ad studendum, vel ad exercendum ossicium judicis, etc.' Baptizare licet alienum ex licentia praesumpta parochi. Diaconi indigent episcopi, vel parochi, licentia ut baptizent: juxta Gelasii decretum: diaconi absque episcopo, Vel presbytero, baptizare non audeant, nisi praedictis ordinibus fortasse longius constitutis, necessitas extrema compellat. V ' Si parochus graviter aegrotet, vel excipiendis consessionibus sit penitus occupatus, poterit eam sacere diacono facultatem, non licet autem eam dare ad gratificandum alicui, vel ut ipse otio fruatur. Qui suscepit paraeciae curam, diaconii ordine tantum insignitus, potest absque speciali

55쪽

Venia, baptizare, quum munus sit parochi. Quoties baptigat diaconus, ex venia, consuetis utitur ritibus: non ita, si ex necessitate, absque mandato. y Qui solemniter absque venia, etiam in neces-

15. Baptismum iam parvulis, quam adultis, in forma Ecclesiae a quocumque rite collatum, proficere ad salutem,'' docet concilium Lateranense IV. Ita etiam traditur in decreto pro Armenis: In casu autem necessitatis, non solum sacerdos, vel diaconus, sed etiam laicus, vel mulier, imo etiam paganus et haereticus, baptizare potest. ' Id olim agnovit Tertullianus laicos sacerdotio quodam frui in salutis alienae discrimine: Suffciat scilicet in necessitatibus utaris, sicubi aut loci aut personae conditio compellit. Tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis. Quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit praestare quod libere potuit. ' Ρraeclare pro more Angelicus doctor rem exponit: Αd misericordiam ejus, qui vult omnes homines salvos fieri, pertinet ut in his quae sunt de necessitate salutis, homo de facili remedium inveniat. Inter omnia autem sacramenta maximae necessitatis est baptismus, qui est regeneratio hominis in vitam spiritualem: quia pueris aliter omnino subveniri non potest, et adulti non possunt aliter, quam per baptismum plenam remissionem consequi, et quantum ad culpam, et quantum ad poenam. Et ideo ut homo circa remedium tam necessarium desectum pati non possit, institutum est ut et materia baptismi ait communis, scilicet aqua, quas a quolibet de sacili haberi potest: et minister baptismi etiam sit quicumque non est ordinatus, ne propter desectum baptismi, homo salutis suae dispendium patiatur. V ' Μulierem baptizantem etiam vindicat: Dicendum quod Christus est qui principaliter baptigat, secundum illud Ioan. I. Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem, hic est qui baptigat.' Dicitur autem Coloss. III. quod in Christo non est masculus et scemina.' Quia tamen A caput mulieris est vir, et caput viri est Christus ut dieitur1 Cor. xi.) non debet mulier baptigare, si adsit copia viri: sicut nec laicus praesente clerico, nec clericus praesente sacerdote, qui tamen potest baptizare praesente episcopo: eo quod hoc pertinet ad Ι) S. Alph. l. vi. n. II 6. a) cap. Firmiter. 5) De Bapti VoL. III.-5

56쪽

ossicium moerdotis. y Utrum infidelis baptizare posset, Augustino non satis constare visum est: ' sed procedente tempore omnis dubitandi ratio sublata est; quapropter Nicolaus I. edocuit Bulgaros, baptizatos in nomine Sanctae Trinitatis, sive a christiano, sive pagano, iterum baptizari non debere : quia ut Nicolaus Ρapa dicit: baptismus non est illorum, scilicet baptizantium, sed ejus, scilicet Christi. ε16. Utrum liceat laico ex sacerdotis, vel episcopi venia, insanies baptizare, ob communia vitae discrimina, ubi sacerdotis copia non est, inquirendum occurrit. Censemus negandum; nam et patrum testimonia de periclitante et perituro loquuntur, et Ecclesiae decreta de eadem necessitate plane agunt. Sic Eugenius Ρapa dicit mortis imminente periculo, baptizentur etiam per laicum. Equidem

Sacrum ministerium non est facile a laico usurpandum, et sacramenti indignas tractationi fit locus, dum laicus, cui copia non est sacerdotis, delegatur ad baptigandum; vix enim animam mundam servabit ad tantum munus. Si igitur sacerdos nonnisi post menses aliquot est reversurus, non ideo licebit insantes qui interim nascuntur, baptizare absque discrimine, sed eos tantum qui in periculo Versantur. Idem censemus dicendum, etiamsi nulla sacri ministerii in posterum affulgeat spes; nec enim ullo documanis Ecclesiae didicimus, laicum posse deputari ad baptigandum extra mortis periculum. Sed quo minor est spes sacerdotis adventuri, putamus minus periculum sussicere ut laicus baptizet: nec expectandam esse mortis horam; sed si morbus periculum mortis afferat, baptismum ministrandum. Licite autem,'' inquit S. Alphonsus, nequit baptismus ministrari ab alio, quam a sacerdote extra articulum mortis, ut D. Thomas dicit. qu. 6 ari 2 et 3. ex C. Constat, de consecr. D. 4. ubi S. Isidorus ait: M Constat baptisma a solis sacerdotibus esse tractandum: ejusdem ministerium nec ipsis diaconis

explere est licitum absque episcopo vel presbytero; nisi his procul absentibus, ultima languoris necessitas cogat. Quod et laicis fidelibus plerumque permittitur, ne quisquam sine remedio salutari de saeculo evocetur.' Extra igitur mortis articulum, sive periculum, ut recte dicunt Salmanticenses, de Bapt. c. 4. n. 16. cum aliis, in

2) L. n. contra ep. Parmeniani. 3) In resp. ad consulta Bulgarorum c . civ.

57쪽

quo, deficiente sacerdote, vel clerico, quivis laicus potest baptizare,

imo tenetur, ut Salmanticenses n. I s. cum S. Anton. est. duplex est minister baptismi, primus ordinarius ex ossicio, secundus est minister extraordinarius ex commissione. δI . Omnino improbandus est mos obstetricum quarundam, quae insantes acatholicorum, quos a parentibus ad baptismum afferendos non putant, statim a partu baptizant, nullo imminente mortis periculo: nam temere usurpatur a muliere ossicium sacrum, quod in sola extrema necessitate licet: ut nihil dicamus de injuria sacramento irrogata, quod consertur absque ulla probabili spe catholicae baptizatorum educationis, et cum periculo iterationis, quum iacile comtingat insanies a parentibus deinceps afferri baptigandos,vel ad adultam aetatem pervenientes ipsos expetere baptismum, Vel sub mortem eX- ei re, neglecto poenitentiae necessario subsidio. Obstetrices autem edocere oportet ritum baptigandi, ut, necessitate urgente, eum perficiant.18. Nemo seipsum valet baptigare, quia inter baptigantem et baptigatum debet esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur, dicentis Apostolis: Ite baptigate omnes gentes. Ita censuit Innocentius ΙΙΙ.19. Urgente necessitate tunc tantum laico licet baptigare, si copia non sit sacerdotis; quapropter peccat graviter si munus bain tigandi usurpet, quando sacerdotem facile possit arcessere: sicut et peceat sacerdos, suum denegans ministerium, quod praestare possit; et eo quidem gravius peccare censendus est, si ex laici imperitia,

Vel perturbatione, timendum sit ne insans haud baptizatus discedat. Caeterum si tempus sit saevum, iterque longinquum, vel si sacerdos sit infirmae valetudinis, vel plurimis sacri sui muneris occupationibus distentus, non Videtur peccare rejiciendo baptizandi onus in laicum qui id praestare seiat. 20. Ordo servandus est etiam in extrema necessitate: si adsit sacerdos, diacono praeseratur, diaconus subdiacono, clericus laico, et vir sceminae, nisi pudoris gratia deceat foeminam potius quam virum baptigare insaniem non omnino editum, vel nisi melius Demina seiret formam et modum baptigandi. Quapropter curare debet parochus, ut fideles, praesertim obstetrices, rectum baptizandi ritum probe teneant et servent. Pater aut mater propriam prolem i) L. vi. n. II 3. 2 c. i. Debitum, de baptismo es ejus es et.

58쪽

baptizare non debet, praeterquam in mortis articulo, quando alius non reperitur qui baptizat. V Ita praescribit Rituale Romanum. Vix tamen gravis est culpa ordinem hunc invertere, nisi laicus anteponatur sacerdos, Vel diacono: quod nullatenus licet, nisi quando pudor exigit ut mulier baptizet. i) De BUL

59쪽

DE BAPTIZANDIS .

DE BAPTIZANDIS .

21. Quum alias probaverimus insantes baptizandos esse, oportet jam explicare quam urgeat rei necessitas. Equidem S. Cypriano et

episcoporum concilio Visum est, non esse expectandum octavum

diem, sed etiam intra secundum vel tertium diem quo nati sunt constitutos, in vel statim a nativitate baptietari posse. Plurimis sanctionibus dioecesanis injunctum est, ut insantes intra vigintiquatuor horas a nativitate baptigandi ad ecclesiam deserrentur; aliis intra triduum. In plerisque laederatis Statibus magnus hae in re

neglectus reperitur; sunt enim qui plures menses elabi sinunt; antequam id muneris expleant. GraVe in mora peccatum agnoscunt theologi, quoties sacerdotis est copia, et insans absque periculo

potest deserri. Caeterum hiemis frigus nimium, itineris longitudo,

patris acatholici contraria voluntas, aliaeque excusationes Saepe Occurrunt : sed pastorum solicitudo in eo adhibenda est ut quantocyus deserantur. Sane Eugenius Papa in Decreto pro Iacobitis, admonet non esse per quadraginta aut octuaginta dies, seu aliud tempus, juxta quorumdam observantiam sacrum baptisma disserendum ; sed quamprimum commode fieri potest, debere conferri; ita tamen quod, mortis imminente periculo, mox sine ulla dilatione baptigentur, etiam per laicum. ' Ρlerique theologi decem vel undecim dierum moram gravem habent. 22. Utrum, ad baptizandum insantem, incisio quam dicunt casta ream facienda necessario sit, si spes nulla sit prolem vivam alias educendi, inquirunt theologi. Audiatur S. Alphonsus: Hic omnino puto distinguendum: nam respectu ad chirurgum, dico tunc eum posse incidere matrem, si periculum mortis illius sit remotum, secus si proximum, aut probabile: sicut enim illicitum est occidere matrem, ut puer baptigetur, ut vidimus cum communi ex D. Thoma, sic etiam non licet matrem probabili periculo mortis exponere: quod

60쪽

periculum non Video quomodo vitari possit in tam gravi incisione; videant periti. Respectu vero matris, an ipsa teneatur incisionem pati ' Dico quod si periculum ejus mortis sit probabile, ipsa nec

tenetur, nec potest suo positivo consensu ad incisionem concurrere; tantum posset, et teneretur illam pati, si chirurgus sine suo consensu, ipsa Omnino negative se habente) incideret, et spes probabilis adesset prolem fore baptizandam, ac mors matris non esset certa, nam in dubio utrinque probabili tenetur ipsa vitam spiritualem prolis vitae suae temporali praeserre. Si autem sua mors sit certa, et salus prolis dubia, non tenetur ipsa vitam certe amittere. y Non videtur igitur expedire, ut sacerdos consulat incisionem quae tantum Vitae secum seri periculum. Quid autem faciendum, dum novit chirurgum in animo habere saetum, forcipibus adhibitis, extrahere, vel in utero extinguere, pharmaco dato, ut matris servetur vita 8 Equidem quum utrinque periculum sit, puto haud oportere se aliquatenus chirurgi consiliis immiscere; nil enim proderit, et in se mortis matris SuScipiet odium. Ρlerisque quidem chirurgis videtur laetus non posSidere plenum jus ad vitam, donec ex utero egressus sit, et veluti pars matris habetur, quae cum ipsius morte non est servanda : imo tamquam aggressor in matris Vitam, tollendus censetur. Quod si chirurgus quid liceat petat, nescio quomodo vita scelus tolli absque culpa queat. Si mater petat quid sibi faciendum sit, videtur dicendum Oportere chirurgum orare ut vitae laetus, omni qua possit

ratione, consulat.

23. Iam diximus sententiam quae censet baptizandum esse sub conditione lagium in utero adhuc latentem, de cujus eductione dubitatur, si aqua ad eum perduci possit, probari Benedicto XIV. inerudito opere de synodo dioecesana: sed quum nihil hujusmodi in Rituali Romani praescribatur, non videtur obligatus ad id consilii sponte dandum. 24. Baptizanda non est massa carnea quae ex abortu prodit absque ulla organorum dispositione, vel vitae signo: quod si aliquis motus vitalis in Retu abortivo indicetur, baptismus sub conditione dandus

erit. .

25. Valet baptismus, licet minister putet insantem esse alium, vel puerum, quae puella eSt; nam datur praesenti. 26. De monstris dicit S. Alphonsus: Quando dubitatur, an monstrum sit homo, baptizandum absolute, si caput sit humanum,

SEARCH

MENU NAVIGATION