장음표시 사용
341쪽
tium etiam licet, sunt enim crimina adulterio immaniora, et cum conjugis gravissima injuria: pollutio autem, se solo, non habetur divortii causa. Delictum constet oportet; sed et vehementissima suspicio, ex indiciis sere manifestis orta, certitudini aequiparatur :/ si enim mulier sola cum viro in lecto reperiatur, vel alibi nuda cum nudo, adulterii rea haud temere censetur. Copula absque seminis effusione probabilius videtur non esse divortii causa, quia nomine sornicationis intelligenda est sornicatio in suo genere persecta,
nempe consummata per seminationem ; alias non adest vera divisio carnis, sed sola divisio attentata, per solam enim seminationem sornicantes fiunt una caro. Caeterum vix cogi potest maritus ad retinendum secum uxorem quae alium ita excepit. 116. Delictum ante nuptias admissum, et deinceps detectum non
est sufficiens divortii causa: nisi injuriam serat marito, prout contingeret, si mulier ab alio gravida foret dum nuberet: tunc enim utpote illusus et laesus potest a se amovere, ex Ecclesiae auctoritate, eam quae fraudem et dededecus illi molita est. IIT. Divortium denegatur, si injuria jam condonata sit, quae enim marito, quem novit adulterii reum, morem gessit, debitum reddendo, nequit postea injuriam ulcisci: quod si non noverit delictum, vel jus sibi esse recedendi, haud ignovisse censenda est. Oscula, amplexus, tactus, etiam absque copula, vel uti veniae indicia, habentur; sed si ignoscendi animus desuerit, innocens non' cadit suo jure. Qui in uxoris adulterium consensit, vel eam in discrimen manifestum conjecit, eo consilio ut delinqueret, nequit inde divortii expetere causam : nam sibi id imputare debet. Sic qui pater cupiens videri,
significaret uxori se velle eam matrem fieri, quacumque ratione, vel juvenem consulto domi relinqueret, se absente, non posset crimen praetexere divortii causam: secus, si suspicans uxorem esse impudicam, occasionem praeberet, rei detegendae causa, quin magno
objiceret eam diserimini. Quae adulturium admisit, eo quod a marito derelicta suerit, vel domo pulsa, vel male habita, non potest mariti culpam allegare ne divortium decernatur.' Adulterium quod absque culpa contigit, debet carere poena: quapropter si aliqnus dormienti obrepserit, vel oppresserit invitam, non erit divortium peten-
342쪽
dum : secus si ex metu consenserit. Si vis illata invitae innotuerit, pudor animique maeror potest tantus esse ut divortium mutuo saltem consensu permittendum sit. Si uterque conjux peccasse noscatur, non datur divortium: cum paria crimina compensatione mutua deleantur, vir hujusmodi fornicationis obtentu suae uxoris nequit comsortium declinare. V Imo si post separationem alter crimen hoc admittat, aequum est alteri ignoscere, quamvis si intercesserit se tentia judicis, non cogatur, nam reus omni jure suo privatus est. Si alterutrius crimen non innotuerit, quaeri potest utrum liceat viro
adulterii sibi conscio, conjugis in adulterio deprehensae crimen divortio petendo punire. S. Alphonsus dicit non licere divortium
sacere, si uterque reus sit adulterii, tunc enim neuter jus habet ad divortium etsi unus semel peccaverit et occulte, alter vero centies et publice. ' Attamen quoties uxoris crimen ad publicam notitiam deductum fuerit, videturbicere eam dimittere, vix enim posset maritus eam retinere absque gravissimo sui dedecore: quod si haud innotuerit, praeterquam reis, Vel uni alterive eX propinquis, videtur non licere. Innocenti licet adulteram ad se revocare, quae debet redire et reddere debitum, si absque vitae discrimine, vel durioris
tractationis Valeat.118. Si auctoritate civili factum sit divortium, poenis adulterii obnoxii erunt conjuges consuetudinem renovantes domesticam, absque novis nuptiis. Id autem quaeri potest utrum ad poenas legis effugiendas, et ad jura recuperanda, liceat consensum matrimonio iterum dare. Videtur licere coram Sacerdote consensum olim datum reserre, ut de matrimonio possit testari: sed consensus ipse renovandus non es quia quum sit sorma sacramenti, non potest iterari. Dum cura adhibetur ut de matrimonio civile hebeatur testimonium, cavendum
ne ulli sacri ritus peragantur iterum, vel aliquid fiat quo errori devinculo soluto lavor praebeatur.
II s. Licet innocenti conjugi debitum denegare adultero, habita criminis notitia: imo juxta plerosque, potest divortium sacere,
quando certum omnino est delictum : sed ubi ecclesiae auctoritate in causis matrimonialibus exercetur, servata judiciorum forma, debet plerumque judicem adire, et sententiam expectare. Excusatur autem qui dimittit a se adulteram, nolens rem cum sui et prolis dedecore palam deserre judicandam : vel quae recedit occulte ab adultero, ne publica delatione malum ingravesceret.
343쪽
120. Ob haeresim in quam conjux lapsus fuerit, absque Ecclesiae judicio non est divortium saciendum ; sed est justa divortii causa, praesertim si fidei amittendae et prolis perversionis subsit periculum. Μulier pro surto, vel alio crimine viri sui nisi fidei suae religionem corrumpere velit) ab eo separari non debet. V Quandocumque crimen conjugis peccati necessitatem sere inseri, divortium quaerendum est. Insuper si infamiam, egestatem, vel vitae periculum afferat conjugis crimen, poterit arbitrio ecclesiastici judicis fieri divortium. Sic monetae salsarii uxores in peccati et vitae periculum injiciunt, ideoque ab iis separandi sunt. Caeterum divortium concedendum non est ob crimina etiam infamia, et quorum in judicio probatus est vir
reus, Si constet eum suos emendasse mores: nam tanta est inter conjuges necessitudo, et communitas in rebus adversis, etiam quae
culpa contigerunt, ut probabilius doceant theologi, uxorem debere viro in exilium abeunti comitari. 121. Saevitia mariti est justa causa divortii; nec cogitur redire uxor, nisi recepta sussicienti cautione, quod illi non debeat aliquod malum inserre. ' Ubicumque ex odio, furoreque imminet vitae periculum, divortium utique licet, et quidem propria auctoritate, quatenus statim sibi consulendum sit; sed et ob verbera vehementiora, et frequentiora, vel malam tractationem, quae gravem admodum vitam lacit, ex ecclesiastici judicis auctoritate conceditur ad tempus. Ob jurgia rixasque, absque gravi periculo, Vix separandi sunt. Αliquando tamen conjuges adeo se invicem abominantur ut nequeant consortium tolerare: quapropter mutuo consensu separantur, judicis arbitrio accedente.
122. Ob morbum contagiosum, v: g: lepram, conceditur divortium habitationis, quamvis ubi reddi potest debitum, absque sui, vel prolis periculo, reddendum sit. Nec deserendum est conjugis domicilium, si indigeat opera alterius, quae praestari queat absque manifesta pernicie: quippe caritas qua se invicem debent complecti, exigit ut necessariam operam non subtrahant. Qui lue venerea laborat, divortii gravissimam praebet causam, licet ante conjugium contracta sit: injuriam quippe maximam uxori intulit. Qui amens est et furiosus, potest separari a conjuge, quatenus opus sit ut alterutri consulatur: sed in omnibus caritas conjugii eminere debet, adeo ut divortium non quaeratur nisi ob gravem necessitatem. Ι U. 4 de divortiis. 2 Cap. n. eodem sit. 3 S. Alph. l. iii. n. 383 4) Cap. viii. de Reat. Spol. VOL. III. s
344쪽
123. Μutuo consensu ob persectionis studium licet conjugibus athori communione se separare, nam merces caelestis uxorem relinquenti propter Christum promissa est: et Apostolus orationis causa permittit ut a consuetis ossiciis abstineant.' Caeterum neutri permittitur religionem profiteri, nisi alier quoque profiteatur; suffcit
tamen ut votum nuncupet simplex uxor quae Uita senex est et
sterilis quod sine suspieione possit esse in saeculo. Ut vir ordines sacros suscipiat, uxor debet Ucontinentiam profiteri ; ' quod de volo in saeculo emisso explicat S. Alphonsus: sed de professione religiosa intelligendum existimat Benedictus XIV. ' Si uxor adulterii noscatur rea, licet marito, ipsius consensu haud requisito, religionem profiteri, nam ingresso quodam monasterium, uxoreque querente id lactum esse se invita, jussit Pontifex ut res diligenter investigaretur, et cogeretur homo ad uxorem redire, nisi sornicationis crimen
propter quod viro licet dimittere uxorem) praedictam mulierem
commississe ' constaret. Ρlerisque theologis visum etiam est licere viro, cujus uxor ob adulterium judicis sententia dimissa est, sacros suscipere ordines, quum ipsa jus omne in eum suo delicio amiserit: 'sed S. Cong. Inquisitionis in casu speciali censuit monendam esse prius adulteram, quae etiam secundas nuptias attentaverat, et nonnisi ipsa pertinaciter perseverante ulterius procedendum.' Reua nequii religionem profiteri, nisi ex venia innocentis, sed post biennium jus supplet consensum, habetur enim veluti perpetuo dimissus. ' Quod si profiteatur religionem, vel sacros suscipiat ordines, non ideo tenebitur innocens voto continentiae se ligare : aequum enim non est ut onus illi imponatur. l) Μau. xix. 29. 2) I Cor. vii. 5.
345쪽
g. I. DE IMPEDIENTIBUS.I24. Impedimenta sunt obices ne fiat matrimonium. Dirimentia dicuntur quae obstant ne valeat: impedientia quas obstant ne liceat, quamvis contractum valeat. Dirimunt autem, licet quis ea ignor Verit, lex enim publicam utilitatem, potius quam singulorum consilia, speciat, ei normae potius quam poenae habet rationem: eos tamen qui baptizati non sunt, non spectant impedimenta quae ab Ecclesia statuta sunt; nec enim valet ligare legibus eos qui nullatenus eam ingressi sunt.125. Quatuor enumerantur impedimenta impedientia, nempe :Ecclesiae vetitum, tempus, sponsalia, Votum.
126. Vetare Ecclesia dicitur, quandocumque praesul, Vel parochus, prohibet ne nuptias ineantur, quod plerumque fit ut de impedimento inquiratur.' Peccat graviter, qui, vetito posthabito, nuptias init, quamvis si impedimentum vere non subsit, valeant; leviter autem, Si vetitae sint ob sesti diei venerationem.' Huc referri potest prohibitione matrimonium contrahatur, absque denuntiationibus praeviis.127. Iuxta generalem Ecclesiae legem in concilio Lateranensi IV. laiam,' et in Tridentino iterum inculcatam, ' tres faciendae sunt in ecclesia, inter Μissarum solemnia, proclamationes praeviae matrimonii suturi, tribus diebus sestis continuis antequam celebretur. Eas omittere ubi lex viget, grave est peccatum, cui etiam suspensio serendae sententias adnectitur.' In quibusdam dioecesibus Americae foederatae fieri consueverunt; in aliis usu non sunt receptae. Ubi episcopus jusserit, iaciendae sunt necessario, adeo ut peccaret graViter saeerdos celebrans nuptias iis praetermissis, licet certis nosset i) cap. n. de mala. eon. 2 C. iii. eod tit. 3) Cap. li. 4 Sem. xxiv. c. i. ο) U. Cum inhibitio l. Sane, de elandeat. δεσμε.
346쪽
nullum obstare impedimentum. In una alterave proclamatione conceditur facile dispensatio in missionibus; sed absque ea culpam gravem admitteret qui eas negligeret, nisi in iis rerum adjunctis in quibus nosset episcopum Velle ut pergeret sine mora: V: g: si moribundus vellet prolem legitimare. Ρossunt aliquando fieri extra Μissam, vel ecclesiam, ubi adest fidelium concursus, nam finis legis est ut moneatur populus ad detegendum impedimenta. Quando sponsi ad duas parcecias pertinent, in utraque iaciendae sunt proclamationes. Diebus sestis plerumque faciendae sunt proclamationes :sed ob aequam causam aliis diebus, populo adstante plurimo, fieri possent. Ρost ultimam proclamationem, si nihil objiciatur, celebrari possunt nuptiae, etiam eodem die. Si ultra duos menses disserantur
nuptiae, repetendae sunt proclamationes.
128. Ρroclamationibus lactis qui novit impedimentum aliquod, sive dirimens, sive impediens, illud denunciare tenetur, nam praecepti
ad instar fiunt, et in re gravissima, ubi et sacramenti valor periclitatur, et tertiae personae interest. Hinc qui novit, etiam sub secreto naturali et juramento, tenetur illud revelare, quum non liceat secretum, etiam firmatum juramento, servare, cum communitatis, vel innocentis damno. Praecedere denunciationi monitio staterna oportet, ut famae
consulatur, nisi periculum sit in mora. Sui si inserto rumore aliquid didicit, vix tenetur denuntiare : sorec si ex teste fide digno. Debet denuntiare, qui certo novit, licet probare nequeat, si absque gravi incommodo. vel scandalo, denuntiatio fieri possit, quia charitas obligat ad impediendum malum aliorum, etiam eum nonnullo sui incommodo. Porro unius denuntiatio fide digna satis est ut matrimonium impediatur; quum agatur de vitando animae periculo. δRequiritur tamen ut ipse juratus deponat ex certa scientia, nisi desama tantum impedimenti sit denuntiatio. Si impedimentum si iconsanguinitatis vel amnitatis, satis est ut testis deponat illud se audisse a duobus fide dignis, praesertim a consanguineis sponsorum. Vilis persona non admitti iur ad testandum, nisi in iis quae adeo sunt occulta, ut nonnisi per vilem personam probari queant.129. Fama impedimenti satis est ad impediendum matrimonium ς' nisi infirmetur juramento consanguineorum. Probari autem debe tisma a jurato teste : nec potest judex ex privata famae notitia illud impedire: poterit autem, juxta S. Alphonsum, et debebit impedire, I S. Alph. l. vL n. 996. 2 Ibidem, α sss.
347쪽
si sciat privatim impedimentum esse notorium et quamvis enim plerumque nonnisi juxta acta et probata decernere oporteat, non debet operam suam praestare rei quam malam novit, scilicet matrimonii nullius celebrationi. 130. Quum plerumque apud nos nullae fiant proclamationes, id inquirendum occurrit, utrum quisque teneatur sacerdoti, vel praesuli, denunciare impedimentum, vel ejus famam. Equidem qui certo novit impedimentum, lege charitatis tenetur ad illud patefaciendum, ne nuptiae irritae attententur, cum sacramenti injuria, et innocentis et prolis damno. Quod si gravissimum sibi detrimentum ex denunciatione immineat, non tenetur cum tanto sui dispendio malum impedire. Si famam tantum impedimenti deserre queat, considerandum est uirum testem aliquem audierit fide dignum, vel utrum fama apud plerosque obtineat, quo casu debebit monere praesulem vel paro-ehum ; sed nemo tenetur incertos rumores reserre.
131. Ρarochus, vel sacerdos alius, consessione addiscens impedimentum, debet edocere paenitentem, ut petat dispensationem, vel abstineat a nuptiis, nisi, juxta principia aliks tradita, silendum duxerit; nequit autem suam denegare operam, si deinceps accersatur publice vel privatim ad nuptias cclebrandas. Quod si ex alterius denunciatione illud noverit, tenetur rem ad ordinarium deserre.' Si ipse solus noverit, certa tamen ex scientia, debet matrimonium impedire, non enim licet occulto pecatori etiam publice petenti suam praestare operam, quando ipse actus laret irritus, cum aliorum damno. Praesul pariter conscius impedimenti potest et debet impedire nuptias : quamvis enim judicem non oporteat plerumque testis sustinere partes; attamen quum agatur de malo impediendo, poterit utrasque veluti in se conjungere ; vel si opus sit, causam referre ad vicarium ejus generalem, et testimonium apud eum deponere.
132. Tempus per quod prohibentur nuptiarum solemnia, est a Dominica prima adventus usque ad diem epiphaniae et a die cinerum
usque ad octavam paschae inclusive: solemnia autem sunt nuptias benedicere, sponsam traducere, nuptialia celebrare convivia. Μatrimonium autem omni tempore contrahi potest. - Νuptiarum benedictio, quae fit in Μissa, praesertim prohibetur tempore illo, et quidem sub gravi peccato : sponsi autem traductio minus solemnis, et convivia paucorum moderata non prohibentur, sicut nec matri- Ι Cap. fin. de eland. desp. 2 Riti Rom. de Sae. Mac
348쪽
monii ipsius eonsummatio.' Benedictionis solemnis, quae juxta
generalem et antiquam Ecclesiae consuetudinem, quam memorat Tertullianus, expeti debet, ' omissio absoluta non excusatur saltem a veniali, uti omnes conssintiunt, testante S. Alphonso :' apud nos tamen vix unquam datur, ideoque consuetudine vigente contraria, non audeo damnare peccati etiam venialis omissionem, praesertim
quum Νicolaus Ι. de ritibus matrimonii inter caetera dicat: ambo ad nuptialia laedera perducuntur, et primum quidem in Ecclesia Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo per sacerdotis
manum, statuuntur; sique demum benedictionem, et velamen coelesie suscipiunt. . . . Ρeccatum autem esse, si haec cuncta in nuptiali foedere non interveniant, non dicimus. ' Ante benedictionem acceptam nuptias consummare nonnulli dicebant peccatum esse graVe; plures veniale; plerique jam nullum esse docent. I 33. Spo alia cum alia contracta, quae soluia non fuerint, impediunt matrimonium; nec enim licet tradere rem alteri jam promissam. β Attamen si non sit copia sponsae consensum eXpetendi, ut
solvantur sponsalia; vel si nequeant impleri, licebit ad nuptias progredi consessarii arbitrio, praesertim si injuria hac ratione reparanda sit. Raro idcirco debet parochus impedire nuptias ob promissiones jam pridem factas, quae vel vi sponsalium carent, vel eonsensu quodam tacito remissae haberi possunt.134. Votum simplex castitatis obstat ne liceat contrahere nuptias, non tamen dirimit contractas.' Idem de voto religionem ingrediendi, Vel ordines sacros suscipiendi, vel non nubendi, ,el de juramenis quod de rebus hujusmodi emittitur, dicunt auctores: et nemo de hoc dubitat, ' teste Sanchesio. y A voto castitatis ante matrimonium emisso potest episcopus, juxta plerosque, dispensare, et jus sacere petendi debiti: sicut et ab eodem voto emisso post consummatum
matrimonium: non autem a voto emisso a conjugibus eX consensu
mutuo, quod Ρapae reservatur. Caeterum speciali indulto Ρontificio fit episcopis Statuum foederatorum iacultas dispensandi ex rationa bili causa in voto castitatis et religionis. i) Vide Benedicti XIV. Notis lxxx.
2 vido C. Nostrates, et C. Sponsus et Sponsa, q. V.
349쪽
g. II. DE IMPEDIMENTIA DIRIMENTIBUS.
135. Ρosse Ecclesiam obices objicere matrimonio ineundo, adeo ut nil valeat contractus contra ejus leges attentatus, alibi ostendimus, canonem Tridentinum vindicantes: Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse instituere impedimenta matrimonium dirimentia, vel in his constituendis errasse, anathema sit. δI36. Episcopi singuli nequeunt impedimenta dirimentia inducere : quod solius Ρontificis Supremi est, vel concilii cecumenici: uti constat ex Ecclesiae consuetudine et declaratione Urbani VIII.
Infideles, qui non subduntur Ρontifici civiliter, non tenentur legibus de matrimonio: quae tantum spectani homines baptizatos. In ditione Ρontificii temporali leges hae universos cives, vel in ea VerSantes, adstringunt, instar aliarum legum de contractibus.13 . Quae dirimunt impedimenta quindecim enumerantur. Error, conditio, votum, cognatis, crimen, Cultus disparitas, vi3, ordo, ligamen, hone8ta8, Amens, .nia, si elandeatinus, et impOδ, Si mulier ait rapta, Deo nee reddita tuto. 138. Peccat graviter qui matrimonium attentat, conscius impedimenii dirimentis. Εum gravi metu non excusari tradit Antoine, sacramento quippe censetur irrogare injuriam, illud attentando, vel
fingendo se attentare: caeterum Sanchesio assentimur eum excusanti, quatenus metu mortis consensum praestat, quem haud valere novit, obstante jure ecclesiastico: nec enim censendus est consentire, nisi quatenus possit. Disceptatur utrum mortis metu excusatur si matrimonium hujusmodi consummet. Equidem videri posset excusatus, eo quod impedimentum cesset, et tollatur tanto in discrimine; nec enim pia mater Ecclesia legem imponere censendasti, quae cum vitae jactura obligat: sed revera manet vis legis ; nam ad matrimonii libertatem tuendam statuit consensum eX metu praestitum nullius esse roboris; et publica omnium utilitas etiam cum singulorum gravamine procuranda est: ideo fornicatio foret copula hujusmodi, quae nullatenus possit excusari. Ι M. xxiv. ean. iv. 2 De Μή l. vii. disp. v. 2. a) Ibidem. Dj0jtigod by OO le
350쪽
13s. Error circa personam matrimonii valori obstat; nec enim habetur consensus, sine quo matrimonium nullum est. Hinc si alius pro sponso, vel alia pro sponsa, ignoranti offeratur, nulla erit vis consensus praestiti, licet secuta sit copula: quapropter Lia pro Rachele Iacobo data, non suit ejus uxor, nisi novo consensu praestito, post errorem detectum. Error autem qui qualitatem tantummodo spectat, non obstat consensui, nisi conditio omnino sit apposita. Si quis generis nobilitatem, divitiasve ementiendo, insignes nuptias sibi conciliaverit, quae ei nupsit non potest consensum irritum sacere, quia ex errore prosectus est, dolo illius ei culpa. Qui puellam duxit bonae famae, ita animo dispositus ut vitiatam
minime duceret, non potest matrimonium infirmare, licet reperiatur suisse corrupta. Qualitas personae in substantiam redundare dicitur, quando quis consensum suum ea conditione dat, adeo ut nolit aliter consentire: quo casu consensus nil valet, deficiente conditione. Sic si quis dicat: duco te, si revera virgo sis; nullum est matrimonium, si fuerit corrupta. Quando qualitas est propria alicujus personae, adeo ut eam ab aliis discernat, v: g: quod quaedam filia sit regis cujusdam, ducens quandam, quae salso se dicit eam esse, non tenetur consensu dato, qui errore vitiatus est. Sic qui duceret quandam, quae filia cujusdam dicebatur, liber habendus foret, si alia prorsus erat. Qui duceret quandam, quae legitima filia et haeres censebatur, quam postea reperit esse spuriam, natalium Vitio comperto, posset liber haberi, si consensus ei tamquam filiae legitimae datus videretur: sed potius tenetur Vinculo, quum error fuerit de qualitate. Si consensus dirigatur praecipue in qualitatem, et secundario in personam, error in qualitate eum vitiai: sic si quis pulchritudinem puellae miratus eam in matrimonium ducere velit, quam credit esse maximam natu e filiabus cujusdam, quamvis sit minor sorore; qui ei
primogenitam poscenti annuit, aliamque tradit, noscens eum ex errore illam sic designasse, non potest eum consensu praestito tenere devinciam.
140. Conditio servilis quam liber contrahens ignorat, Valori matrimonii obstat; ' nec enim censendus est liber conjugem alteri prorsus subditum sibi sumere. Hinc si mulier libera nupserit viro, quem putabat liberum, qui tamen deinceps, unde aufugerat reductus est, ipsa vinculo omni matrimonii soluta habetur : sed si serva nup-