Liber de curandis hominum morbis

발행: 1798년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Vermes.

tueram, dummodo constaret, o vula eorum ab exterioribus, quae CorpUS ambeunt, intrare. Creditur vulgo, o vula animalculorum intra coriapus humanum viventium per cibum potumve in corispus deferri: idque confirmari dicitur: I. eo, quod vulgari sententiae contrarium si, absque praeformatis omnino germinibus posse haec animal ula in corpore nasci. Cumque haud facile probari possit, congenita esse ea germina, nil superest, quam foris ea desumere a. quod quidem veritatis speciem aliquam adipiscitur, Cum eaSdem vermium species in pisci hus observari dicatur, horninesque in ii S prae Cipue regionibus vermibus obnoxii sint, quibus cibus familiaris e piscibus paratur, atque ubi potus e stagnantibus aquis petitur;

S. ea ipsa animal cula, quae intra corpus vivunt, et extra id in aquis aliisque corporibus reperiri doctum fuit. Contra ea quidem argumenta merito regeritur: I. haudquaquam exploratum esse, quodcunque corpus anima Ie ex praeformatis organiciSque germinibus originem ducere debere. Tantum enim abest,

ut hoc probatum sit, ut potius quaevis fere phaenomena eam confirmare videantur sententiam, quae Corpora organica ex elementis chemicis formari statuit, germina quidem adesse contendit, ea tamen

202쪽

Vermes.

aliena esse a forma organica, sed mixtionem eam recipere, quae modo, quo generantur, in Corpora abeunt organica. Nequaquam itaque sufficit doctrina de praeformatis germinibus ad negandam vermium in Corpore ipso generationem. Ρossuntne partes quaedam corporis ita formatae esse, ut, dum sanum est corpus, non sentiantur, in morbis vero abeant in vermiculos et quod in iis regionibus, quarum incolae tum piscibus tum aquis immundis pascuntur, gregaturi vermes animadvertantur, id quidem absque negotio ex infirmata digestione atque ex generata inde pituita, quae sedes est vermium, declarari potest; S. expertum est denique, difforres ex toto eos verme S, qui intra Corpora animalia vivunt, ab iis, qui extra id reperiuntur. Quum litaque vulgaris opinio argumentis in diis geat firmioribus, multo magis Convenit Coniectare, quod vermium primordia vel prae exstiterint in corpore animali, vel absque organica caussa in eodem

generentur. Et multae insuper rationes opinioni vulgari adversantur, quarum vel ea tantum hic notetur, quod a veritate recedere videatur ea sentenistia, quae ovula ea foris illata Credit absque negotio digeri sanguinique adsimilari, quod tamen fieri deberet, cum multoties vermes observati sint in hep te, cerebro, aliisque Partibus, quin residere visi sint

203쪽

In insantibus recens natis atque in embryonibus, abortu eXclusi S. Species sequentes maxime vulgares sunt:

Afo aridρs et ex ichia rides. Ascarides plerumque Jarvis a carorum, in caseo nidulantium, similes, interdum tamen adeo pro Cerae sunt, ut pro lumbricis venditentur. In crassis duntaxat intestinis morantur, ubi stimulum excitant atque tenesm Um. Ρruritu narium et spasticis adfectibus, tum etiam excrementi S ipsi S cognoscuntur. Propelluntur laxante mercuriali, alvi lotionibus ex oleo, aere fixo et aqua frigida. Uhi frequentia sua passiones efficiunt, primas protinus vias purgare , tunc Vero roborantia adhibere oportet. Pertinent huc etiam trichurides, quae pollices aliquot longae latum habent corpus cum capite fili- formi, unde trachocθPhaloriam nomine veniunt. Coecum maxime intestinum occuPant, purgantia desiderant fortiora.

Lumbrici. A lumbricis terrestribus disserunt, quod hiannulo verrucosa ad capitis extremum praediti snt, quo illi carent, quod tubulis variis compositum sit lumbricorum humanorum orificium, cum unica

204쪽

Verme S.

apertura gaudeat lumbricus terrestris. Ovulis quoque propagatur hic, viventia autem parit lumbricus

humanuS. Polyporum ceteroquin more, prae Ciso corpore Vitam protrahunt, dummodo caput integrum supersit. Vermibus his obnoxii insantes maxime sunt, adulti tamen quoque iis laborant, si caullae supra

Cognoscuntur autem lumbrici ex appetitu sueto plus intenso, Praecipue dum solidis, farinosis, dulcibus pastus fuerit aeger, quibus haud corporis volumen augetur: ex dolorum colicorum frequentia ex seroso adfluxu ad oris ambitum , dum ieiunus est aegeri e X recurrentibus saepe nauseis, citra Vomitum ipsum; eX alvo pituitosa, parum compressa, secessione ciborum male digestorum; ex facie pallida, inflatione circa oculos livida, rubente autem facile post pastum; ex inflatione alarum nasi, labii superioris et genae partium vicinarum; ex male olente anima, Citra sordium signa ; ex pruritu narium; e Xoculis illacrymantibus, fixis et dilatata pupilla; eX somno inquieto et convulsis facile membris. Tum et plerumque abdomen, ubi pituita abundat. Urina turbida est; pulsus intermittens, qui cum dilatata pupilla certum fere vermium signum praebet. Ouum digestionem verme S laedant , sanguis inue acrimoniam et nimis dilutam adipiscitur

205쪽

Uermes.

indolem, unde sudores nocturni colli quativi; accedunt denique febres regulareS remittenteS, quae in putredinem Vergunt. UermeS quoque Nervos Convellunt, curationeque neglecta febres hecticae et phthises facile consequuntur. Alios etiam morbos, quos fortuito comitantur, exa Corbant. In curatione purgandae praesertim et firmandae 11int primae viae, cui sint apte autem Non respondent vulgaria remedia. Diligenter laxanda est al-VuS ope merCurialium et radicis talappae, roboranda deinde intestina adstringentibus et amaris, regimen denique ita ordinandum, ut sini Conveniat. Quae vulgo anthelm in thica dicuntur, raro vermes

per se fugant, sed propellunt tamen roboratis intestiniS.

Alternandi itaquρ pulveres anthelminthici cum pilulis purgantibus anthelminthicis, donec intestina rite purgata atque firmata fuerint.

Taeni a.

Nomine vermis solitarii appellabatur, quod uno plures haudquaquam in corpore existere perperam Creditum est: experientia tamen Constat, vel quinque vel sex posse una existere in Cori' ore. Plane ac lata forma differt ab aliis, unde tae

Niae nomen. Longitudo varia est, octoginta cubi tOS saepenumero excedit: articulis componitur

206쪽

18 almum aut duos pollices longis, quos singulos, salva vita, amittere potest, dummodo caput servet, quod filo longo tenuique constat, nodulo terminato, cui vel tubuli meri vel uncini adhaerent. Anarticuli singuli per se vivere possint et increscere, ambigitur.

Discrimen po fuerunt auctores taeniarum vel iuxta tuberculorum varietatsem, quae articul OS Oh-sident, quae pro tubulis olim perperam vendebantur, vel iuxta articulorum variam indolem. Is ve-TO VermiS, Cuius articuli cucurbita o seminibus similes sunt, cucurbitina olim dicta, curatu difficillima

habebatur. Discrimen quoque verum adest inter Vermes,

qui facile purgantibus propelluntur, et eos, qui ConatuS omnes fere eludunt. Experientia tamen doctus sum, hanc disserentiam nequaquam versari in articulorum varietate, sed eos, quorum articuli cucurbitae seminibus similes erant, sine omni negotio, alios vero multo difficilius eliminari. Quindifferentia ea articulorum fortuita magiS quam Con stans esse videtur. Curationis effectus maxime versari videtur in uncinorum praesentia ad tubulos aut defectu: qui

si adsunt, difficillime profugantur Vermes. Taenias signa fallacia sunt. Sentiunt aegri, dum sternutant, alvum deponunt aut VOmunt, mov

207쪽

tum in abdomine undulatorium: borborygmi frequente S accedunt: ponderis cuiusdam gravitatem sentiunt in abdomine, quod pondus ubi locum mutat, frigus in abdomine vel dorso sentitur. Facita tamen haec signa negliguntur, ac symptomata eae irritamento orta aliis tribuntur caussis. Acrium esus taenias solet deorsum cogere, dulcium vero sursum. NareS non saepius prurire sci-Ient, alia autem adsunt lumbricorum symptomata. Raro exploratam habere taeniarum praesentiam possumus, antequam fragmenta secesserint. Specificis remediis quae contra vermes militara dicuntur, multum tribuere vetat e Xperientia, quae

me quidem docuit, ubi drastica purgantia nihil ess-ciunt, ibi et alia omnia irrita esse. Methodum purgans erihibendi eam sequor, quam Horrenschroandi ius praecepit: quavis

nempe Vespera cochlearia aliquot olei cuiusvis dulcis aut olei ricini exhibeo: matutino tempore autem gummiS guttae grana decem, quibus si vermis non expellitur, iteranda eadem portio, et tertia vice exhibenda cum iusculo carnis, nisi irritamenti noxae e Xtimescendae videantur: e lacte autem simul alvi lotio imperanda. Ouo facto dum cum capite vermis non expellitur, alia ratione haud facile aliquid perficiemus: tempori committenda est expulsio, quod sponte

208쪽

Ioterus. propulsionem saepius molitur. Putrida enim febris vermem enecὼre potest. Generatim vero ordinandum regimen simpleX neque arte petitum, ut motus vermis, qui dolores excitant aliaeque molestiae miti- gQntur, Cum non raro observati sint vermes in ani. malibus bene ceteroquin valentibus.

1 CTE RUS.

Cognoscitur ea valetudo fluvido aut croceo cutis colore, quo et albuginea oculi ipsa adscitur: accedunt sapor in ore amarus, digestio laesa, satus et colici dolores, alvus compressa, eXCrementa albida aut argillacea, urina praerubra, quae lintea flavid O tingit colore ac sedimentum recipit lateritium. Bilis in vasa abiens pruritum in cute excitat. Non raro etiam motus excitantur febriles. E colorum differentia icteri partitio oritur, vel enim croccias est vel υiridis vel ater. Caussa vero proxima complecti ubique videtur bilem vesicae felleae in systema lymphaticum repulsam. Raro secretionis bilis impedimenta icterum efficere nequeunt, quum hilis secretione Producatur.

Quin ipse venae portarum sanguis nullum exhibet bilis vestigium.

209쪽

Baro quoque bilis hepatica morbi veri arcuati

Origines continere videtur l. V Uum ea De quo Colore neque amaro re praedita sit, doceatque experientia, digestionem laedi, bstructo meatu cystico ac transeunte in intestinum

sola bile hepatica;

2. observati sunt iecinoris in farctus ac calculi in meatibus bili feris, absque ictero S. e Xpertum est, luridum et cachecticum sequi colorem, ubi bilis hepatica in sataguinem transiit, neque tamen perfectum oriri icterum. Neque tamen eo minus statui pCil est concentratio quaedam bilis hepaticae in meatibus biliferis stagnantis, ut speciem quamdam huius morbi producere possit. Posse id fieri elucet ex concentratabile animalium, quae vesiculis felleis carent, in amplioribus ductibus hili feris: quanquam ad rariores semper casus id pertinere videatur. Plerumque hi-lis cystica verum idiopathicum icterum efficere solet. Repulsa autem bilis cystica rarissime per meatum hepati cum transit in venas hepaticas, quum id sine obstructo ductu communi bili sevo seri non posset, ea autem obstructio saepius de sat, quum praeterea icteri nonnunquam adeo brevi tempore sequantur caullam admittam, ut longam eam ac impeditam

210쪽

viam ingrodi haud videatur. Neque tamen prositeor, id nunquam seri.

Per venam cysticam via haec pari modo ducere non videtur, quippe quae in venam portae transeat, atque bilem secretioni novae iterum tradere de heat. Potest tamen bilis interstitia penetrare vesiculae felleae, recipique a valis absorbentibus. Ratio autem admodum vulgaris ea esse videtur, ut a vasis vesiculae absorbentibus recepta bilis in sanguinem feratur. Quaeritur tamen, quibus demum caussis ea resorbilo efficiatur 3

Repererunt nonnunquam, qui cadavera secuerunt, meatum Cysticum Obstructum, turgorem praeterea vesiculae, Citra Orrinem iCterum, verum quoque observaverunt arcuatum morbum sine omni meatuum bili ferorum obstructione.

In spasmo itaque summa rei versari videtur, quod probabile fit, si caussas icteri plerasque irritamento agere observamus, licet obstructio caussam stimuli

remotam interdum praebeat. Caussae autem sunt: . calculi vesiculae selisae. Coniectare eas Iicet, si antea carclialgiae et anxietates post pastuin sentiebantur, icterUS vero sane manifesta caussa apparuit , recurrens certis quibusdam temporibus eo-

SEARCH

MENU NAVIGATION