장음표시 사용
211쪽
IcterVS. dem motio, si in morbo ipso praecordia sub cartilagine Niphoidea dolent ad costas usque spurias; 2. inflammatio iecinoris, Cui morbus arcuatus
o. obstructio iecinoris et meatus bili seri commu-Mis ope concretioniS, Calculorum, Vermium, bilisque pituitosae ac tenacis. Quanquam protinus haec vitia excipere iclerus non solet, facile tamen oritur, fit mulo foris accedente, aut bile Per stagnationem recipiente acrimoniam 4. acres primarum viarum sordes, quibus duodenam ac meatus communiS biliter contrahuntur,
quod 5. vermibus quoque fieri potest; 6. capitis IResiones, quibus Per consensum iecur tu scitur;
8. adfectus animi violenti, velut ira et excande. scentia 9. animalium quorumdam morsus, e. g. scorpio num, serpentum, imo ipsorum Canum; O. quandoque naiasma accusandurn est epidem i-cum , quod in vias biliteras praecjprie agere videtur; II. acrimonia scorbutica aC rheumatica,
212쪽
Prognosis differt pro caussarum disserentia. Ubicunque ad calculos proclivitas adest, facile ii recurrunt, licet per alvum secesserint. Quod si a stimulis arte vincendis icterus Oritur, satius id est quam dum caussa irritans vel latet vel ultra artis limites iacet. Ita icteri a capitis laesionibus aut a
morsu animalium venenatorum rabidorumque praecipitant aegrum.
Color quo dilutior eo melior. Qui si in nigrum aut viridem vergit, nervos convulsos signat et putredinem. Communes medelae rationes complectuntur
mollientia et antispastica. Opium exhibetur, unguenta mollientia et balnea tepida imperantur. Ouo lsa sordes aut vermes in primis adsunt viiS, egeruntur. Rheumaticae si saepe adsunt stalas, ope balsam. sulfur. terebinth. cum naphtha vitrioli resolvantur, quod quoque remedium in calculis biliariis iuvat. Obstructionibus Opponenda resolventia, maxime sal ammoniacus, qui putredini etiam resistit. Ubi calculos coniectaveris, a principio Conferunt
succi recentes herbarum amararum. Emeticis et pellentibus molimur concretionum egestionem. V. Piluta bal amicαθ. Ρost morsum animalium venenatorum sive rabidorum vulnus, nisi excitetur a Curatur, molliri tamen ac exulcerari oportet, interne vero fortiora exhiberi diaphoretica et diu retica.
213쪽
Icterus. Μorbi veneret. 189 V. potio Otib a. Ubi resolutio adest humorum,
acida, antiscor butica et diaphoretica prosunt. Dum autem alia caussa materialis subesse non videtur, inopio subsistendum est, cuius portio gradatim augenda. Praesidio interdum fuit electricitas. In hypochondriaco et h3sterico statu inserviunt as a foetida, cortex per uvianu S et Opium. Priora et extrinsecus applicari utiliter possunt. Vid. em 'layserum resol- ωens Schmiackeri et Pitulae anti Uericae.
Designantur ii morbi inflammationibus, ulceri-hus, maculiS et tumoribus, qui peculiare aliquod Venenum, Conta C tu Venereorum et applicatione an vulnera et ea loca, quae excoriata aut praetenui epidermide tecta sunt, propagatum supponunt. Ortus huius veneni sit in Corpore quaerendUS, velut veneris immediata sequela, an foris accedat fortuna generatum , ambigitur etiamnum.
Ρost annum 1493, cum Columbus ex America rediisset, innotuerunt hi morbi, et primum quidem in Italia, exercitu gallico ibi degente, unde gallici morbi nomen derivatur. Quem quidem e Xercitum quum sequerentur etiam Hispani, dilucido constare videbatur, hos morbos Columbum ex America in
214쪽
Ibo Hispaniam apportasse, unde cum hispanicis cohortibus ualiam, indeque cum gallicis militibus Galliam
aliasque adgressos esse regiones. Mirum tamen est, neque Columbum, neque alios auctores, qui in America fuerunt, lautus morbi, ita signi tunc saevitie grassantis, meminisse. Quin exstant auctores, qui biennio antequam gallicus eX-εrcitus Italiam invasisset, populari modo saeviisse hunc morbum in Italia contendant. Ρopulari autem modo grassatum fuisse morbum patere videtur tum ex celerrima eiuS propagatione tum eta saevitie non vulgari. Ende micas observantur pustulae in America, sporadice ibi obviae, eodemque, ac morbuS vene Teu S, contagio propagatae. An glis nomine TLD 's, Gallis nomine Pians veniunt, ab auctoribus, ob si-amilitudinem ruborum, Framboesia appellatae. Creditum fuit, hunc morbum Venerei matrem esse, verum tamen, qui sedulo eum observarunt, invenerunt, morbi acuti speciem prae se ferre pustulas Americanas, mercurium nequaquam spem ficum praebere in eis auxilium , sed sponte nonnun-' quam aegros convalescere atque immun*s a Contagio esse, qui semel iis correpti fuerint. Licot auctores nonnulli probare videantur, veteribus iam notum fuisse morbum Venet eum, nequaquam tamen antiq'lis temporibus vel tam vulga-
215쪽
ris vel tam vehemens fuisse videtur, quam seculi decimi quinti sine et recentioribus temporibus, cuius quidem rei ratio nihil esse, nisi peregrinum quoddam ac externiS Caussa S adductum virus videlia r.
Quod quidem virus duxerit originem ex aliis Orbis terrarum regionibu S, sive pro inquilino habendum sit, ob supra adlatas caussas est adhuc ambigentium. Eius autem veneni indoles penitus nos adhuc latet. A veneno varioloso et pestilentiali ita differt, ut neque Volatile sat, neque per aera Propagetur.
Contagium autem adfertur: I. dum puries vel vulneratae vel tenera cuticula tectae, e. g. labia, papillae mammarUm, Viro Venereo tanguntur. Per spiratione autem Virus propagari haudquaquam credibile est, Cum adeo volatile non sit, ut per cutis spiracula possit diffundi.
Sudoribus quidem , saliva ac lacte nutriCum , maXime vero pUre, transit: a veritate alienum praeterea
esse haudquaquam videtur, suppuratione virus id magis subtile contagioque magis idoneum fieri, cum diutius in corpore latitare, absque ut ijs symptomatibus pol fit, ubi suppurationem non Citati I. partu id virus communicatur; S. ma Xime vero vulgaris contagii species coitu perficitur,
216쪽
Discrimen statuitur inter morbos venereos: I. lues Venerea, qua eae non solum partes laborant, quae immediato contagio adfectae sunt, Dd tibi virus etiam per Corpus divagans, vel latitat, vel aliena ciet symptomata c=. ii adfectus, ubi partes contagio correptae protiniis patiuntur; S. symptomata ipsa singularia, qua se vel subito post contagium , vel longo etiam interiecto tempore, sive in ipsis locis contagio adfectis, sive alibi
4. ii praecipue morbi, qui Vel e viro carolorum, vel e veneno blennorrhoeae oriuntur. Sponte quidem et naturae solius auxilio sanari hic morbus nequit: specificorum remediorum usum requirit, quorum primum quidem mercurius esse Videtur. Eo autem omnes vere venerei morbi, nisi vel diutissime aegrum traxerint, vel vireS penituS proStraverint, curari possunt, praesertim dum externa simul adsunt ulcera. Agere autem mercurius ita videtur, ut Contagiosam viri indolem non quidem mutet, sed excretioni idoneam reddat. Haec quidem sententia eo Probatur, quod varios affecitis Venere oS, ni apud nos, in calidis salte in regionibus, solis videamus fugari remediis, quae sudorem movent. Accedit
salivae in ptyalismo effluentis contagiosa indoles;
217쪽
accedunt curationes a isectinim Venere ortam localium solo mercurii topico usu, ubi vero virus, licet cum mercurio iunctum, haud tamen mutatum in corpus retro pellitur, retro pulsema breviori Iongiori ve tempore destruentum suam e Xserit facul
Quod adsertum si cum veritate ipsa Congrueret, quemadmodiam rationes adductae id probare videntur, sacile solvenda esset quaestio, quaenam pol insimum methodus aliis praestet, ea, qude mercurii ope salivam provocat, an ea, qtiae, salivatione cautissime vitata, venenum extingia ore studet. Equidem tum ob adlatas ratione S the Orest as, tum maxime ob experientiam , exploratum habeo, tutissimana esse eam methodum, quae lente salivam leniterque mouset, nisi aegri vires deficiant, ni s recens sit morbus, nisi adfectus infans sit, aut gravida eo laboret. Tune enim multo certius et viri venerei et mercurii excretionem sperare licet.
Quod si autem in cavo lis sic dictis virus paratum non fuerit, quod si ptyalismo frequentiori praegres Io, solidae partes fuerint jam debilitatae, quod si
denique diuturna in corpore mora Virus eX toto mutatum esse videatur, commodiora sunt ea, quae et suci orem et urinam pro UOCant. Mercurius vel in corpus inguritur, vel eX ternae partes eo fricantur. Utra autem ratio praest*t du-
218쪽
hii adhuc haeremus. Perinde saltem est, dummodo salivae ciendae studemus. Ad internum usui risu adetur mercurius dulcis, Cuius granum unicum quotidie imitio eXhibetur, aucta paullatim portione. Commoda etiam est PLENRII solutio, ubi mercurii dulcis acrimoniam noxas adlaturam esse timemus, sive dum alvum nimis citam reddit. Exstant tamen casus mulati adeo viri, ut scrosulosam adeptum sit indolem, ubi expediunt aethiops antimo. nialis, mercuriuS sublimatuS et ruber praecipitatus, magis autem solutio mercurii in acido nitri. Generatim vero a veritate haudquaquam abesse videtur, mercuriUm non metallica quidem forma , sed quatenus, acido vel foris admoto vel corpori familiari solutum, causticum redditur, in virus Venereum agere posse. Idem saltem auXilium praestant mercurialia caustica in corpus ingesta, ac frictiones hydrarg3ro institutae. Ad salivationem autem corpus praeparandum est. Regimen ante salutare imperandum: sanguis abundans e vena mittendus: sordes primarum viarum, si quae adsunt, eliminandae, calidumque
maxime anni tempus ad curationem eligentium.
Initio quotidie drachma dimidia unguenti Neapolitani ad frictiones in pedibus instituendas ad hibetur. Frictus aeger cubitum eat, aut calore saltem artus defrictos foveat.
219쪽
Quam ubi rationem tertio iam die saIlvae curissus excipit, calida aqua pedeS lavantur, abstinetur autem frictionibus, quod praecox nimis saliva suor hydrargyrum praepostere e corpore educit, antequam virus Venereum possit secum efferre. Ubi autem salivae cursus sese remisit, frictionibus pergendum , ut salivae copia quotidie effluens libram aut duas aequet. Duo autem ΡOndo sine noxa egeri possunt, dumne vireS, quarum ratio semper habenda, deficiant. Quandoque saliva nequicquam fluens aliorsum
provocari sine n OXa videtur, cui succurrere omnino oportet.
Quod si nimia salivae copia prolanditur, tumen. tibus oris partibus, commodius fricare desinimus, alvo mannae ope per aliquot dies ducta, pedibus aqua calida lotis, regimine imperato parumper frigidiusculo, dum ne refrigerium committatur. Eodem plane modo agendum, simul ac motus accesserint febriles, fortuiti ii quidem, nec origi
nem eri acrimonia Venerea ducentes.
Generatim vero potus diluentes, mollientes, frequenter ordinandi eligendique iuxta aegri cupiditatem. Commodissime expedit sarsuparila ob mitiorem saporem; cui, si cari nimis pretii videtur, graminis radix substituenda. Vegetabilibus Pasca-
220쪽
tur aeger, quae Calorem non m OVent, regimen autem calidum potius sit quam frigidum. Tali itaque modo insistendum, donec symptomata vel omnia sublata fuerint, vel curatione vicissitudines ulteriores non eXperiantur: quo facto, velut topici adfectus deinde tractati, prosperrimo plerumque successu tolluntur. Ad eum finem attingendum septem aut octo unctis unguenti opus est. Viribus ad salivae profusionem non valentibus, suo aegro hanc rationem pertinaciter reiiciente, quotidie ante curationem balneum imperatur egelidum, quod repetitur etiam in ipsa curatione: potui vulgari inservit sarsa parilae sive ligni sancti decoctum: a mercurio abstinetur, quoties gingivae levissimum tumorem pati incipiunt, alvo subinde ducta, aut, hyarargyro interne adhibito, iis remediis admixtis, quae leniter urinam cient, e . g. asellis, vel exhibito protinus mercurio Ditroso, qui urina maxime provocata, salivam movere non solet. Quod si et hic internus mercurii usus negotium facessere videtur, caustica remedia mercurialia plantis pedum cum adipe superinungantur.
Saepius vero tanta mercurialium Copia aegros iamiam e Xercuit, ut in Valetudinem ipsam agere omnino non Videantur, aut ut empto mata eorum