De febre miliari, purpura alba dicta, e veris principiis eruta et confirmata, tractatus, per longam experientiam collectus

발행: 1767년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

stendum: vidimus enim per illas repetitas, Cap. III

f. 6. a sanguine totum spoliatum corpus; et Bone tus, in Sepulchreto, de febribu6 continuis agens, casum similem, de principe iuuene, per sanguiniS Varius euacuationes, in febre maligna factas, adeo euacuato, ut nihil eius in corpore restiterit. Cum febres tales malignae, sub praesente anc)rexia, sanguinem, et inde neruos, nutriri et refici non permittant, scidor praeterea, et urina eius quantitatem perpetuo minuant, quid mirum, si

coniunctae eius, per artem factae, etiaCUatione S.

illum totum exhauria L Si haemorrhoidibus laborarunt aegri, ano adplicandae sunt hirudines, quin, absque euidenti moliminum haemorrhoidalium concursu utiliter upplicabuntur, in omnibus febribus malignis, ob praesum tam sanguiniS, in visceribus abdominis stagnationem, et ad imitationem usus celebris illarum in Polonia, conf

dem in aestibus volaticis hystericis, aliquando, sanguinis ventilationes, et legimus in Ephem Nat. Cur. D. LI. A. q. OV 73. aestus VolaticOS, praecordiorum dolores, et anxietates, quasi mortiferas, sola venae sectione fuisse curatas, additi pro renata, iusculis vinosis. Vide Additam. ad 3 92. Puerperis, lochiis deficientibus,praesente lain eXCretione miliorum, venaesectio in pede con-Uenit, absque diutina tamen immersione pedum in calida aqua, quia haec vires frangere valet. Et hoc modo, generaliter, secundum primam indicationem, febri miliari obviam itum esse puto Cui, si satisfactum est, manus mox datura est victoria.

102쪽

88 CAP. V. DE NATURA FEBRIS 3 7. Quod secundam attinet indicationeiar, quae Vires vitae fulcire, i. e. genus neruosum rΟ-borare docet, illa omni modo et via, quibus animae prudenter gratificare valemus, peragenda est, exhibendo, omni seniorio reficientia, et recreantia quaevis, primario autem, qtiae persaporem gustumque agunt, et quae per ventriculum, non solum ad cordis neruos, sed ad ipsum cerebrum virtutes suas ferunt, inter quae primarium est vinum, palato gratum, non oligophorum, sed το C. O. S. praegnans, dosi tamen medica semper propinatum, vinum rhenanum, virtute diu- retica simul praestans. In eundem roborandi finem commendatus sit potus frigidulus, gratus, neruos demulcens, et illos suauiter simul tendens,

ad aegri prudentis, et sibi temperantis placitum. Quid notius, ad potus frigidi robur probandum, quam vulgi experimentum, quo, dum a typothymia corripiuntur, hanc haustu frigidae reprimunt: taceo, frigidae adspersionem in faciem, vel, quod emeacius agit, ad guttur, in typothymiis, subito fructuosam. Certe, si in hac febre typothymia accederet aegro, loco psychrolusiae uniuersalis, haec specialis ad guttur indemnis erit. Serum laetis cum vino rhenano paratum ad aliquot Vncias per diem, repetito, bibere licebit. Si aeger cibum appetit, panis biscoctus, sapidus,

Odorus Conuenit, et poma fragrantia, matura. SieX animalibus, et, si ventriculi diρestioni filere

licet; paucum carnis vitulinae succulenter assatae, brodium aqua temperatum conueniret, prae

pullis gallinaceis, et auibus sy uestribus assatis, eX-

103쪽

succis. Paruum volatile, quod in carne si icculenta haeret, uti liquori gastrico conueniens, ita sangUini pabulum nerueiam communicati Parcissimo tamen usu, et iunctis acidulis. Iuscula, si appetant aegri, tenuia sint, pinguedine carentia, succo

citri, berberum, vino acido parum gratifieata. Valet muria brasicae: Belae rubrae; aceto Conditae. Non absque ratione commendatur aegriS, contra vigilias pertinaces, cerebrum, vel Vitulinum, vel suillum, vel ouillum, leuiter tortum, delibando quasi, comedere; nam, quemadmodum emulsiones seminum, feliciter interdum vigiliis opponuntur, ita, haec cerebra, emulsiva quasi sua substantia neruos etiam demulcent. Potus basis sit decoelum hordei, vel auenae, praeceteris diureticae, vel Origae, pane sapido, Vino, succis acidulis conditum. Cereri ista tenui S, non lupulata, acidula . auenacea. Nec serum lactis dulce, coagulo vitulino, vel ventriculo secundo, reticulo, praeparato, paratum, et sic naturale reprobandum est; melius enim est tale, quam illud, quod per diutinam coctionem lactis et evaporationem in caseolam substantiam, et adfusam postea aqtiam paratur, utpote non serum laetis, sed aquam, substantiamque caseosam lactis continens Quod acido citri, vel cremore tartari paratUr, Verum etiam est lactis serum, et posterius quidem,

cum Cremore paratum, scopo diu reseos, omnia antecellit: prius autem, coagulo vitulino paratum, simul nutriens, conualescentibus Optimum. Valent porro quaevis virium fulcimenta ex fragrantibus quibusvis, quin pro idiosyncrasia aegri

104쪽

9o CAP. V. DE NATURA FEBRI sex foetidis, et male odoris, utique neruinis. Spiritus selis ammon. vrmosus, pro odoratu diligenti locum habet. Valent, quae visui sunt iucunda, quae aures demulcent. Valent denique leues corporis frictiones: blandiloquia, consistationes, et

Omnia, quae animum erigere, et si,mnum refi- Cientem, Vigoris Vitae, et re Creatae naturae testem inducere valent. Sunt, Ranchinus, in Praef. Tractatus de Senio, allegatus) qui in virium defectu, testiculis, imo feminali, roborantia applicare suadent, argumentis non spernendis; itaque illis viam hane, vel siccam, Vel humidam praecludere nolum US.

I. 8. Tertia indicatio erat, eYcretionis periphericae non primariam esse habendam rationem. Haec negatio non iubet nullam excretionis periphericae esse habendarii rationem, sed admittit aliquam, et quidem nullatenus negligentem. Nata est haec indicatio ex obseruationibus, quae docuerunt miliorum copiosissimam eae cretionena, codem modo, quo Variolarum, petechiarum, morbillorum carbunculorum Copiosa eX- cretio funesta esse solet, funestam fuisse, quia vires vitae tolerandis istis excretionibus, donec resoluantur, vel suppurentur, impares sunt. Vesiculae miliares, etianis ceu symptoma considerandae veniunt, tamen illarum, ceu symptomatis magni, statum nemorum alteratum indicantis, et

morbum duplicatum, quando et ipsa febris, pro nostra disquisitione symptomatica est, et visceris alicuius inflammatoriae iuncta, magna habenda

ratio.

105쪽

ratio. Datur praeterea febris, cum typo miliaris agens, absque excretione miliorum, ideoque miliarigans dicenda: uti datur febris pete chialis, absque pete chiis, ob typum tamen pete Chi ZIns

dicenda. Interim in utraque δnimus ad ex Cretionem exanthematum est aduertendus, ad nemorum et morbi statum cognoscendum, et quidem

magis in nostra febre neruosa, ceu in parte si lida magis sontica haerens, quam in petechiali, quae in parte fluida, facilius resolubili, sanguine, nidul 'tur. Medici Poloni, in sitiis Primitiis, et colibus supra allegatis, excretionis periphericae

superfluam pro nostra opinione, habuerunt r9tionem, dum operosa frictione, teste 3 14 Cap. III. Ires septisnanas, quotidie per integram horam, ter in die, viduam fricarunt, ad purpuram Vesicalem

euocandam, auxiliante vapore succini, laneo panno eXcepto. Fallaciam autem causae non causae

adfuisse autumo: nam, qui secutus est melior morbus status, et aegrae melioratio, plus frictioni, et fumo succini, quibus nerui roborati sint, et sanguis periphericus in circulum reductus est, attribuo, quam excretioni miliari. Testantur interim sic producta milia, et insequens leuior aegri status, de nemorum robore. Tantam Vero habere excretionis negligentiam, quae stragularem Ollere, et lierem frigidum in conclaue admittere iubet, e Xercere non licet. Casius Cap. II.

3 6. de tali negligentia fatali ic statur . ex Syden-hamii, solidis, casite tamen applieandis, monitis, male applicatis, forsan nata ; et forsan tanto magis talis, quia Hamilton, ubique, contra sui com- patriolae

106쪽

CAP. V. DE NATURA FEBRIS

patriolae monita, Omnem laborem in sudoriseris posuit. Medium tenuere beati. Putridi aeris conclauis exclusio neces arta est, in qNo aeger decumbit ; nec ille adstantium copia, nimiotae Calore est exaestuandus, vel impuritatibus deprauandus. Stragulis aegri tegendi sunt, ad calorem naturalem, et lenem diapnoen seruandam, non autem ad illos si affocandos. Facilius, et felicius, potum frigidulum ferunt aegri sussicienter tecti, quam nimis leuiter tecti. Omnem respectum ad diapnoen reiicere, et peripheriam Corporis frigida aqua constringere, non sim imitator,

nec Commendator, donec eXperientia omnem

pristinam methodum inanem declamet. Fallax sit tantundem eXperimentum: et, si inualescit haec frigida mei hodus feliciter, Unice neruorum adactiones vitales conseruandas restauratio habeatur. f. 9. His praestauratis, viam regiam curae stratam esse puto. Cum autem grauia huius

morbi symptomata Medicum facile in auia ducere post aut, necessarium duco primaria illorum allegare, et quomodo illis obuiam eundum sit,

ex casibus praecedentibus docere: Sunt autem

i) Pectoris oppressiones, cum pulsantibuS in Cordis scrobiculo, vel in hypochondi iis, arteriis quae, si insurgunt, clyster inliciatur, octo Unciarum ex infuso cori. Cascar. et rad. Valer. paratu S,

subtepidus, quin frigidulus, acuatus nitri depurati drachma semis. Crura fricentur a pedibus ad genua usque; et vesicatoria ponantur in fine musculorum gastrocnemiorum, vel lad femora

interna,

107쪽

interna, ad methodum Hamiltonio plantis pedum autem emplastrum de pice supplantetur. His praemissis, pectus pannis laneis, fumo succini

imbutis, ad methodum Medic. Pol . in Primitiis stupra allegatis, maxime circa costas, ob neruos intercostules, fricetur, eleuentur inde pustulae, vel non eleuentur, modo spasiuus, pectus constringens reprimatur, et si, piatur. Praeterea scorbiculo cordis linteum duplicatum spiritu frumenti, vel vini madidum indatur , ex quo aliquando femina hysterica, non tamen, nec puerpera, neCfebre miliari, ob multa huic febri propria symptomata tamen, certo miliari Zante labordias, tantum contra hunc spasmum mesentericiam, arterias, cum tumore scrobiculi interdum, eleuantem, proficiebat, ut sibi totum pectus spiritu frumenti calido obtegi faceret, cum mox in iecuta sanitate. Facile permisissem totum eius corpUS, methodo polonica, linteo, tali spiritu grauido inuolui: quemadmodum Primitiae, saepius allegatae, illud ad sudoris euocationem commendant: laneum enim indusium, exanglico panno, Flanel dicto, quo induta erat, cutis porOS magis claudere videbatur. 2) Faucium straneulatio, cum deglutiendi, et loquendi impotentia, si cum Coacertiatione viscidi, per oesophanim simul ascendentis contingit, per rhabarb gr. IO Vel 12, CUI liquore nitri fixi, gutt. totidem, seu salis tartari gr. 3 vel 4. leuatur. Hypochondriorum autem

simul fiat ligatio, in utroque sexu. 3) LypotΘ-miae si insurgunt, praeuiis oscitationibus, itidem hypochondria cosistringentur. Aluus, si ultra

108쪽

94 CAP. V. DE NATURA FEBRIS

quatuor et viginti horas clausia fuit, clystere, granis aliquot asae foetidae, cum aceto solutae, Condito, educenda est. Reuocata, per odoramenta empyreumatica, adusta varia, vel per spiritum salis ammoniaci anima, sustentetur grato odore, quem Vinum rhenanum vinoscim, cum spiritu 1alis dulci mixtum, vel, quem panis familiaricuS, niger, acidulus, cum spiritu quodam aromatico, vitae balsiamo suave olentissimo, irroratus praebet. Omnis moueatur lapis, ne debilitas prae-1ens, typothymiis augeatur. ideo perpetuo in manibus habeant vitrum spiritu salis amnaon. ad tertiam partem repletum, quia ex superstite vacuo, altiuS in nares euolat, quam e Vitro toto repleto. Vinum non Oligophorum, sed probum, vinosum, lymphatum, et saccharatum, in iusculi forma, interdum praebeatur. 4) Vigiliae, si

perdilr3nt, potuς, Versi S noctem paratus non sit

totus aquosus, sed vini rhenani, vel canariensis probi, unciae 2 vel 3 librae uni addantur, et aquae menthae unciae 4 vel 5, vel aquae cinia. f v. uncia Vna. Aqua meiathae, ex oleo suo parumper albicans, blanda sua aromatica amaritie, soporifera es L. Caput radatur stiper futuram coronariam, et in occipite, et denudata loca, oleo bono populeo, tribus vicibus per diem, calide fricentur: cauendo, ne multum erigantur aegri sub unctione. Plantae pedum, eodem oleo blande fricentur. Vesteatorium nuchae imponatur, non, Vt putares, ad superfluos

humores e Cerebro euacu3ndos, sed, ut calore,

quem per inflammationem cutis, toti en cephalo Communicat, somnus invitetur, quemadmodum

109쪽

MILIARIBUS SYMPTOMATIBUS ERUTA. 93

id, non una Vice, in ipsis deliri is, factum esse obseruaui. Hamilion contra inquietudines, vesicatorium pone aures ponere iubet, quae loca magis incommoda esse solent, ob situm in lateribus prohibitum. Facile autem cum illo conuenies, vesicatoria, Omnia remedia, spirituum commotionem

sedantia, et somnum conciliantia stuperare. Licet tantus vesicatoriorum Panegyrista haberi nolim, ditamen, Cum Ultim elogiorum, quibus ab aliis Practicis cumulantur, reticere mihi non licet. Celebris Viennensium Practicus, Storchius, praeter mitigationem deliriorum, et suris, quandoque etiam humeris, et nuchae applicatis, mentis serenitatem reparatam attribuit. Chirurgus quidam Anglus, Ineram, qui magnam pestem constanti nopolitanam, anni I75i anglico idiomate descripsit, vescatoria sipiritus animales excitare, humores circumagere, circulationem sanguinis promouere, obstructiones vasorum capillarium reserare, et sudorem, urinamque pellere asseuerat. Suffecit mihi, interdum, ceruici applicitum, obtenta sopitio deliriorum, et vigiliarum, meo iudicio, modo supradicto, coni. Commerc. liter. Norimbergense, A. I7qI. p. 3IS. Vbili S mota circa usum vesicatoriorum, in febribus exanthematicis, nu-chae applicatorum, ad agrypniam leuandam, Cum

eorum usus confirmatione. Sub vescatoriorum Vsse, Commode, Versus noctem, granum dimidium laud. optati, Cum Camphorae gr. I. cori. Cascarillae gr. IO. aegro dentur, et pro aetate, et

circumstantiis, idem puluis post tres vel quatuor horas repetatur, imo, absente forte siti, pulueri

110쪽

05 CAP. V. DE NATURA FEBRIS

gutta una ol. absinthii destili. veri, vel myrrhae gr. 3. addantur: balsamica enim amarities, uti roborat, ita sopit neruos. Placat inquietudines etiam infusum s. pupa v. errat. Cap. lis. g. II et recordor, me olim acute febricitanti, infusum herbae rosmar. palustris, narcoticae, leuissime tinctum, ad blandissimum sudorem, cum febris magna mitigatione, exhibuisse. 5 Pujus arteriarum, in cordis sic robiculo, vel in hypochondrii

vigilias nutriunt, et anxietates augent. Spatimi mesenterici actio est, vicinas arterias in altum evehens, et Vitalibus corporis functionibus, perniciosae confusioni tradens, quin ipsium Cerebrum ad deliria disponens. iunguntur Communiter aestus volatici, et brachiorum ardores, miliorum

praecursores. Quicquid praeter leves alui subductiones et clysteres 3 0.) frigidulos, sex vel

septem unciarum, ad circulationem sanguinis, in abdominis visceribus, aequalem reddendam, COntra hos aestus, spasmo velificantes agere licet, id tartaro vi tr. tach. cum nitri aliquot granis nupto, agendum, ut horum refrigerio, sanguis aestuans, in retardata circulatione, spasmi ipsius matre, temperetur. Ex his spasmis saepe dolores abdominis ad totum corpus vagantes, uti stupra in femina illa, trigeminorum matre, ad scapulas usque peruagantes fuere. Si aestus volatici enormes sunt, cum anXietatibus mortiferis, vide, an usium habeat, pro tempore, Venaeseetio, cuius β. 6.

mentio facta, vel iuscula vinosa, spasmum dissipantia: vel, an aegris, anxie frigidam aquam possulantibus, contra aestus concedendus sit: femina

SEARCH

MENU NAVIGATION