Bibliothecae Alexandrinae icones symbolicae p. d. Christofori Giardae ... elogiis illustratae

발행: 1626년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Lon 3 mIolica que apud me iam sonet Nisi forte illius, qui utrumque eidem tribuit, ea mens fuit, ut legem lucem, Mian-cem esse putaremus. Ut id mihi facile persuadeatria, essiciunt, quae legem inter,in lucem, ac lancem splendescunt praeclarissimi e 1militudines est enim lux Solis primogenita Lex Numinis Princeps filia. Inter naturae virtutes luci Principatus adscribitur ranter mentis dotes, legi prima laus debetur. Nam lucem caloris matrem Philosophi vocant : Legem vero actionis Parentem iurisperiti appellant. Illa oculorum illustratione

totum corpus regit secure haec illuminatione animorum omnem Remp. st liciter administrat. Tolle exorbe lucem, quis viror, quae pulchritudo, quod decus oculis conspiciendum relinquetur Tolle ab Urbe legem,

nulla honestas, suauitas nulla, nulla utilitas, quae vera sit , mentibus amanda deseretur . Lux colorum: exactionum discrimina ostendit Lux viarum tenendarsi, ac uitandarum index ; Lex rerum agendarum, fugiendarum dictatrix Lux vehiculum earum imaginum, S similitudinum , quibus corpora cernuntur; Lex peculum ipsarum virtutum, quae nobis cognoscendae,

amandae proponuntur. An enim vero terrae floridum, herbescentem amictum, caeruleum Maris habitum , tam varium, multiplex, WVagum genu earum rerum, quae in Aere coguntur, ignis nitorem, Caelorum decus, Astrorumque formam,d pulchritudinem contemplaremur , nisi lux harum omnium rerum nos spectatores eff-ceret illud videlicet dubium, nisi lex praefulsisset, mortales in summa totius vitae ignoratione versaturoS semper fuisse quasi ex non illa ipsa sit, qtiae temporum gradus, quae spatia locorum, quae scientiarum genera, quae

72쪽

quae ordines virtutum, quae vitiorum species, quae petasonarum discrimina, quae rerum in vita ciuili appetendarum, relinquendarum classes non distribuerit, patefecerit, ante oculos collocarit Haec enim est, quae

praescribit, quid singulis aetatibus consentaneum sit, quemadmodum filij in lucem suscepti a teneris formania di, atque educandi sint quo disciplinae, institutio nis genere ad omnem fortunarum habitum iuuentus sit erudienda; quid aetas virilis: quid senilis postulet. Ab hac nemo non edocetur, in Templis, in Curia, in Foro, in Via Domi in Agro, ruri, in Urbe, qui locus

cuique relinquendus. Nam cuius alterius facultatis est prouidere in Ciuitate , ut sint oratores ad bonorum laudem, terrorem improborum, ad recta consilia Maagistratibus, a Populo persuadenda, nefaria dissuade da, ad eorum damnationem, salutem innocentium, ut fiat Poetae, ad oblectandos utiliter animos,& comm uendos o sint, qui res praeclare, ac fortiter gestas literis consignatas posteris transmittant ut denique sint in omni linguarum, literarumque peritia homines versatissimi, qui Rem p. his praesidijs , ac ornamentis Iuvent , augeant, conseruent nisi legis , quam philosophiae dictator Architectonicam appellato Nihil hoc loco dicam de virtutibus, quarum insigne magisterium

Lex profitetur Iustitia profecto , cum in rerum petam utatione, tum in distributione praemiorum aberraret, nisi ex , quasi lux idem semper praeiret. Prudentia vero quam cito acquiritur, cum legibus magistris edoacetur Nostrae enim ignorationi, ac inexpert: aetati

eorum, qui leges condidere , sapientia, Moericlitatio satis abunde consulit quis enim fortes illos arbitretur,

73쪽

Ieon S=mbolica. 7 qui in laborum perpessione, tu sceptione periculorum legis arbitrium non sequuntur Θ At quibus in tenebris iaceres temperantia, nisi h. ec lux caelestis accede rei, quae modum in perturbationibus coercendis reti

nendum indicaret Quod si Principibus obsequium subiectae nationes, subditis populis defensionem Principes reddunt si Parentes amorem filijs si fili reue rentiam parentibus persoluunt; si Magistri solertiam . in docendo si discipuli in perdiscendo industriam exhibent; si Domini seruis imperant, si seruis domini saepius indulgent: si deniq; vlla inter homines dictorum, factorumq; fides, S constantia est, veritati per o meum loquenti credite. Quot quot estis, id Omne, quantum, quantum est, totum id Principes subditorum obsequium, subditi defensionem Principum ;fiiij amorem Paretum, Parentes beneuolentiam filiorum, magistru discipulorum industriam , discipuli magistrorum solertiam, serui

dominorum clementiam, Domini servorti ministerium, Omnes deniq; homines aliorum cons antiam, iudem,

liuic Iuci, huic legi debetis. Qui te igitur 6 Lex,lucem

esse non videt, is caecus, qui te, cum videat, is asserat,

nihilominus spernit, hic demum impius,& perfecte malus est. Anes cupida periclitationis exere lances, quaS aequissimas habes, pende hunc hominem, nisi haber

minu inueniatur , quam habuerint plurim gentium ,

mendacissimus hominum haberi volo. Quid enim hi

Omne ratione tantum Duce, non modo legem lucem

esse perspexerunt, sed in Deum, tanquam lucis fontem sub varijs licet falsisq; nominibus eandem retulerunt: Zoroaster legum , quas Persis a 21ianis tradidit, conditorem Horomatam ast eruit, Trismegistus Mercurio

74쪽

8 Legis Canonicῶrio adscribit, quas ipse AEgypt ijs scripsit, Minos tanquam a Ioue latas praedicat, quarum ipse lator in Creta fuit Saturni mutuatur auctoritatem, Sc nomen Charondas, ut Carthaginiensibus illas facilius persuadeat. Quid Lycurgo apud Spartiatas quantum ponderis adiecit existimatio illa, qua putabant ab Apolline dictatas Nam Draco,& Solon Minerum, quae Athenarum Praeses delecta fuerat, suas hibentissime adiudicarunt. In

AEgeriam Pompilius, qui Romanis suas dedit In Gabrielem Mahometes, qui Arabes decepit In Vestam Xamoixis, qui apud Scythas praefuit Plato, qui Magnesijs,MSiculis leges donauit, cum Arcadum,& Theabanorum vota reiecisset, in Apollinem,&Iouem suas contulit. Vnus ex omnibus repertus esse Moyses, quissicut dei veritate , ita veri Numinis agnitione inter omnes veluti Sol emicaret. Ab hoc enim non scripta, sed acceptari non lata, sed delata non condita , sed

promulgata lex st veri,& Immortalis Dei. A quo si Regna si Imperia, si Dominationis iura, si scribendarum Legum Cluilium vim, d auctoritatem Principibus dari asseverem, quis est a quo me iure censeri,d reprehendi verear, quando meam in defensionem, ratio, fides, auctoritas, periclitatio conspirent Nam Imperatoria supellec, qua Lex Ciuilis ornata est, Vestis, Sceptrum, Diadema , cui non exprimit Principis digniatatem, quae ad leges ferendas necessaria est Enimvero decuit, ut quemadmodum in ipso minori Orbe caeteris sensibus legem oculus sua gubernatione constituit; toti

vero homini ratio praeest in familia senior, in oppido ditior, in Urbe sapientior plurimum imperat, ita in R publica, seu Regno is leges conderet, qui cum sapientia

75쪽

Lon 'in Mica . 9tia, tum potestate supra alio emineret. At Regiarnis Virginem congestis voluminibu S laeua innixam ne mi remini. us enim omne quinque compr. vhensim libris

potissimum ab ipsitus iuris hominibus peritissimis acce pimus. Illud vero ad ij ciunt duas lances eidem Virgini sapienter tributas, tum quia rerum certissimum pondus ab illa diligentissime expendi; tum quia in omni aetione alterum respici ex ipso lancium numero intelligeremus. Semper enim id est legitimu quod iustum, iustum porro id est, quod alteri, aequum est, aequum autem videtur, ut caeterae Icones explicentur. Ergo quemadmodum in i ii subdubitabam , ne me quispiam in ciuilem arbitra retur , si legi Ciuili pro facultate non respondererretis ita verendum est , ne dum Civilem in Iuris lauta datione me haberi cupio, in caeteras scientias iniustus existimer, xsim . tamen igitur explicationis praecido , utiquitatem, quam natura tantopere desiderat, ciuilitati adiungam.

77쪽

INTUERE LECTOR, ET ADMIRARE .PHILOSOPHIAM ADMIRATIONIS FILIAM

. NEPTEM IGNORATIONIS , . COGNITIONIS PARENTEM, . AMORIS SPONSAM, COMITEM LABORIS, . MAXIMORUM INDAGATRICEM, DE SPECTATRICEM ARCANORVM

- INCORPORE HAEC PRIMA CORPORIS INVENIT PRINCIPIA.

. IMMOTA NOTVM, QUIETEM IRREQUIETA, . AGENDI CONSCIM, PATIENDI NON IGNARA, . PLENA VACUUM VACUA LOCUM, . IN ARTE NATURAM, IN NATURA ARTEM, NATURAM SUPRA, ET ARTEM . PRINCIPEM, A QUO IMMOTO MOVEANTUR OMNIA . CONSTITUIT MOTOREM

SEARCH

MENU NAVIGATION