Fr. Baconi de Verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

231쪽

Mε DE M o T v. Sit Motus Decimus quartus , Motud Configurationis, aut Situs ι per quem cor pora appetere videntur , non coitionem, aut Separationem aliquam; sed Situm, &Collocationem & Configurationem cum

aliis. Est autem iste Motus valde abstrusus, nec bene inquisitus. Atque in quibusdam videtur quali incausabilis; licet revera ut existimamus non ita sit. Etenim si

quaeratur, cur potius Coelum volvatur ab Oriente in Occidentem, quam ab Occidente in Orientem: aut cur vertatur circa Polos positos juxta Vrsas, potius quametrea Orionem, aut ex alia aliqua parte Coeli; videtur ista Quaestio tanquam quaedam Extasis; cum ista potius ab Experientia, & ut Positiva recipi debeant. At in Natura prosecto sunt quaedam ultima &incausabilia; verum hoe ex illis non esse videtur. Etenim hoe fieri existimamus ex quadam Harmonia & eonsensu Mundi, qui adhue non venit in observationem. Quod si reeipiatur Motus Terrae ab Occidente in Orientem; eaedem manent Quaestiones. Nam & ipsa super aliquos

Polos movetur. Atque cur tandem dem

beant isti Poli collocari ubi sunt se quam alibi Item Vertieitas, & Directio, de Declinatio Magnetis,ad hunc Motum TC.

232쪽

DE M o T v. 2II seruntur. Etiam inveniuntur in corpori

bus tam Naturalibus quam Artificialibus, praesertim consistentibus, & non Fluidis, collocatio quaedam & Positura partium, Mianquam Villi & Fibrae, quae diligenter investigandae sunt; utpote sine quarum

inventione corpora illa commode tractare aut regi non possunt. At circulationes

illas in Liquidis, per quas illa dum pressa

sint, antequam se liberare possunt, se invicem relevant, ut compressionem illam ex aequo tolerent, Motui Libertatis verius assignamuS. Sit Motus Decimus quintus, Motus Pertransitionis, sive Motus secundum Mea rus ; per quem Virtutes corporum magis aut minus impediuntur, aut provehuntura Mediis ipsorum , pro Natura corporuin& Virtutum operantium , atque etiam

Medii. Aliud enim Medium Luci conve- .nit, aliud Sono , aliud calori & frigori, aliud virtutibus Magneticis, nec non aliis nonnullis respective. Sit Motus Decimus sextus , Motus Regius, ita enim eum appellamus sive Politicus ; per quem Partes in corpore aliquo Praedominantes & Imperantes, reliquas partes hamant, domant, subigunt, ordia nant,& cogunt eas adunari, separari, con-

ς sistere,

233쪽

118 DE MOT . sistere, moveri; eollocari, non ex desideriis sitis, sed prout in Ordine sit, & conducat, ad bene esse Partis illius Imperantis ; adeo ut sit quasi Regimen & Politia quaedam, quam exercet Pars Regens, in partes Subditas. Eminet autem hic Motus praecipue in Spiritibus Animalium, qui Motus omnes partium reliquarum , quamdiu ipse

in vigore est, contemperat. Invenitur autem in aliis Corporibus in gradu quodam inferiore; quemadmodum dictum est de Sanguine & Vrinis, quae non solvuntur, donec Spiritus qui partes earum commiscebat & eohibebat, emissus fuerit aut QR secatus. Neque iste Motus omnino Spiritibus proprius est, licet in plerisque Corporibus Spiritus dominentur ob Motum

celerem, & penetrationem. Ueruntamen

in Corporibus magis condensatis, nec Spiritu vivido & vigente qualis inest Argento vivo & Vitriolo repletis, domi nantur potius Partes crassiores; adeo ut nisi fraenum & jugum hoc arte aliqua excutiatur, de nova aliqua hujusmodi Co

Porum transformatione ne minimum spe-Tandum sit.

. Sit Motus Deeimus septimus, Moets Rotationis stontaneus; per quem Corpora Motu gaudentia. & bene collocata, Na-

. tura

234쪽

lura sua fruuntur, atque seipsa sequuntur, non aliud; & tanquam proprios petunt amplexus. Etenim videntur Corpora aut movere sine Termino; aut plane quiescere; aut ferri ad Terminum, ubi pro Natura sua aut rotent, aut quiescant. Atque quae bene collocata sunt, si Motu gaudeant ; movent per Circulum: Motu scilicet aeterno, & infinito. Quae bene collo in cata sunt, & motum exhorrent, prorsus quiescunt. Quae non bene collocata sunt; movent in linea recta tanquam tramite brevissimo) ad consortia suorum Connaturalium. Recipit autem Motus iste Ro- rationis Differentias novem . Primam, Centri sui, circa quod Corpora movent: secundam, Polorum suorum, supra quos movent: Tertiam, Circumferentiae sive Ambitus sui, prout distant a Centro et artam, Incitationis suae, prout celerius aut tardius rotant: Quintam, Consequutionis Motus sui, veluti ab Oriente in Occidentem, aut ab Occidente in Orientem: Sextam, Declinationis a Circulo persecto per Spiras longius aut propius

distantes a Centro suo: Septimam, Declinationis a Circulo persecto per spiras longius aut propius distantes a Polis suis: Octavam , Distantiae propioris aut lon-

Κ α gloria

235쪽

1xo DE MOTU.gioris spirarum suarum ad invicem : Nonam & ultimam, Variationis ipsorum Po-iorum, si sint mobiles: quae ipsa ad Rotationem non pertinet, nisi fiat circulariter. Atque iste Motus communi & inveterata opinione habetur pro proprio Coelestium. Attamen gravis de illo Mota Lis est inter

nonnullos tam ex Antiquis quam Modernis , qui Rotationem Terrae attribuerunt. At multo fortasse justior movetur Controversia si modo res non sit omnino extra Controversiam) an Motus videlicet isto

concesso quod Terra stet Coeli finibus

contineatur, an potius descendat, & communicetur Aeri, & Αquis. Motum autem Rotationis in Missilibus: ut in Spiculis, Sagittis, Pilis Sclope torum,&. similibus ι omnino ad Motum Libertatis rejicimus.

Sit Motus Decimus octavus, Motus Trepidationis, cui ut ab Astronomis intelligitur) non multum fidei adhibemus. Nobis autem Corporum Naturalium Ap petitus ubique serio perscrutantibus , occurrit iste Motus; & eonstitui debere videtur in speciem. Est autem hic Motus veluti aeternae cujusdam Captivitatis. Uidelicet , ubi Corpora non omnino pruNatura sua bene locata, & tamen non

236쪽

prorsus male se habentia , perpetuo trepidant , & irrequiete se agunt, nec statu suo contenta , nec ulterius ausa progredi. Talis invenitur Motus in Corde & Pulsi-.bus Animalium ; .& necesse est ut sit in omnibus Corporibus , quae statu ancipiti ita degunt, inter Commoda & Incommo da , ut distracta liberare se tentent, & denuo repulsam patiantur, & tamen Perpetuo experiantur.

Sit Motus Decimus nonus & postremus, Motus ille cui vix nomen Motus competit,& tamen est plane Motus.Quem Motum, Motum Decubitus, sive Motum Exhorrentia Motus vocare licet. Per hunc Motum Terra stat mole sua, moventibus se Extremis suis in Medium; non ad Centrum Imaginativum, sed ad Unionem. Per hunc etiam Appetitum Omnia majorem in modum Condensata Motum cxhorrent ; atque illis pro omni Appetitu est non moveri; & licet infinitis modis vel licentur & provocentur ad Motum, tamen Naturam suam quoad possunt tuentur. Quod si ad Motum compellantur, tamen hoc agere semper v identur,ut quietem & statum recuperent, neque amplius moveant. Atque circa hoc certe se agilia

praebent, & satis perniciter & rapide ut

237쪽

GL DE MOT Q. pertaesa & impatientia omnis Morae contendunt. Hujus autem Appetitus Imago ex parte tantum cerni potest ; quia hie apud Nos, ex subactione & Concoctione Coelestium, omne Tangibile non tantum non Condensatum est ad Vltimitatem, sed etiam cum Spiritu nonnullo miscetur. Proposuimus itaque jam Species, sive Elementa simplicia Motuum , Appeti tuum, & Virtutum Activarum , quae sunt in Natura maxime Catholica. Neque parum Scientiae Naturalis sub illis adumbra tum est. Non negamus tamen & alias Species fortasse addi posse ; atque istas ipsas

Divisiones secundum veriores rerum v nas transferri; denique in minorem numerum posse redigi. Neque tamen hoc de Divisionibus aliquibus abstractis intelligi inus: Veluti, si quis dicat; Corpora

appetere vel Conservationem, vel Exaltationem , vel Propagationem, vel Fruitionem Naturae suae; Aut si quis dicat,

Motus rerum tendere ad Conservationem& Bonum, vel universi , ut Antis iam Sc Nexum; vel Vniversitatum magnarum, ut Morus Congregationis Majoris ROrutio nis, de Exhorrentia Motira; vel Formarum specialium , ut reliquos. Licet enim haec vera sint, tamen nisi terminentur in Materia

238쪽

teria& Fabrica, secundum veras lineas ;speculativa sunt, & minus utilia. Interim suffcient, & boni erunt usus ad pensitandas Pradominantias Virtutum, & exquirendas Ingantias Lucta. Etenim ex his quos proposuimus Mo- 'tibus , Alii prorsus sunt Invincibiles ; Alii aliis sunt sortiores, & illos ligant, fraenant, . disponunt; Alii aliis longius jaculantur;

Alii alios tempore & celeritate praevertunt; Alii alios Avent, xoboraui, ampliant, accelerant. Motus Antii ia omnino est Adamantinus & In vincibilis. Vtrum vero Motus Nexus sit Invincibilis, adhuc haeremus.

Neque enim pro certo affirmaverimus, utrum detur Vacuum, sive Coacervatum,

sive Permistum. At de illo nobis constat; Rationem illam , propter quam introductum est Vacuum a Leucippo, & Democrito videlicet quod absque eo non possent ea dem Corpora complecti & implere majora & minora spatia falsam esse. Est enim plane Plica Materia complicantis & repli cantis se per spatia, inter certos fines, absque interpositione Vacui: Neque est in Aere, ex Vacuo, bis millies tantum enim

esse oportet plus quam in Auro. Id quod ex potentissimis Corporum Pneumatic Κ rum

239쪽

224 DE M o T V. rum Virtutibus quae aliter tanquam pulveres minuti natarent in Vacuo) & multis aliis Demonstrationibus,nobis satis liquet, Reliqui vero Motus regunt & reguntur invicem , pro rationibus vigoris, Quanti, Incitationis, Ejaculationis, nec non tum Auxiliorum, tum Impedimentorum quae

occurrunt.

Exempli gratia; Magnes armatus nonnullus detinet & suspendit Ferrum, ad Sexagecuplum pondus ipsius ; Eo usque

dominatur Motus Congregationis Minoris, super Motum Congregationis Majoris:

Quod si majus suerit Pondus, succumbit.

Vectis tanti roboris sublevabit tantum pondus; Eo usque dominatur Motus Libertatis,super Motum Congregationis M Dris ι Sin majus suerit Pondus, succumbit. Corium tensum ad Tenseram talem non rumpitur; Eo usque dominatur Motus Continuationis, super Motum Tensurae; Quod si ulterior fuerit Tensura, rumpitur Corium & succumbit Motus Continuationis. Aqua per Rimam per rationis talis effluit; Eo usque dominatur Motus Congregationis Majoris, super Motum Continuationis; Quod si minor fuerit Rima , succumbit; & vincit Motus Continuationis. In Pulvere Sulphuris solius im

missi

240쪽

Dg M o T v. 21smissi in Selope tum cum Pila, & admoto

igne , non emittitur Pila ; In eo Motus Congregationis Majoris vincit Motum Ies. At in Pulvere Pyrio immisso vincit Motus Hyles in Sulphure ; adjutus Moti bus Hyles & Fuga in Nitro. Et sic de caeteris. Etenim Instantia Lucia quae indi.

cant Pradominantiam Virtutum, & secun- dum quas rationes & calculos praedominentur & succumbant) acri & sedula diligentia undique sunt conquirenda . Etiam Modi & Rationes ipsius Succumbentiae Motuum, diligenter sunt introspiciendae. Nempe , an omnino cessent, vel potius usque nitantur, sed ligentur. Et enim in Corporibus hic apud Nos, nulla vera est Quies, nec in Integris , nec ita Partibus; sed tantum secundum apparentiam. Quies autem ista apparens, causatur aut per AEquilibrium; aut per absolutam Pradominantiam Mot im. Per AEquia librium , ut in Bilancibus, quae stant si aequa sint pondera. Per Pradominantiam, ut in Hydriis perforatis , ubi quiescit Α- qua , & detinetur a de casu, per Praedominantiam Motus Nexus. Notandum tamen

est ut diximus) quatenus nitantur Motus illi Succumbendtes. Etenim si quis per luctam detineatur extensus in terra bra-

SEARCH

MENU NAVIGATION