Fr. Baconi de Verulamio historia naturalis & experimentalis de ventis &c

발행: 1648년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

201쪽

18 6 DIVis Io

DIVISIO CALIDI.

OMnino videtur esse divisio solennis& authentica, quod sint tria genera Caloris; vid. Calor aelestium, Calor Animalium, & Calor Ignis: quodque isti Calores spraesertim unus ex illis comparatus ad reliquos duos sint ipsa essentia . .& specie, sive natura specifica disserentes & plane heterogenei: Quandoquidem Calor Coelestium & Animalium genered& soveat, at Calor Ignis contra corrumpat & destruat. Est itaque Instantia Foederis , Experimentum illud satis vulgatum sCum recipitur ramus aliquis vitis intra domum ubi sit secus assiduus, ex quo maturescunt uvae, etiam mense integro citius quam foras: Ita ut maturatio fructus etiam pendentis super arborem fieri possit scilicet ab Igne, cum hoc ipsiam videatur esse opus proprium Solis. Itaque ab hoc initio facile insurgit Intellectus,

repudiata Heterogenea essentiali, ad inquirendum quae sint Disserentiae illae, quae . revera reperiuntur inter Calorem Solis &Ignis; ex quibus fit, ut eorum operationes sint tam dissimiles; utcunque illi ipsi participent ex Natura communi. Quae Disserentiae reperientur quatuor :vid.

202쪽

vid. Primo, quod Calor Solis respectu Caloris Ignis, sit gradu longe clementior delenior: Secundo, quod sit praesertim ut desertur ad nos per Αerem qualitate multo humidior r Tertio, quod Caput rei est quod sit summe inaequalis ; atque

accedens & auctus, & deinceps recedens& diminutus: id quod maxime confert ad Generationem corporum. Recte enim as. seruit Aristoteles, causam principalem.Gererationum & Corruptionum quae fiunt

hie apud nos in superficie Terrae, esse viam obliquam Solis per Zodiacum: unde Calor Solis, partim per vicissitudines Diei de Noctis, partim per suceessiones Astatis de Hyemis, evadit miris modis inaequalis. Neque tamen desinit ille vir, id qnod ab

eo recte inventum suit, statim corrumpere & depravare. Nam ut Arbiter scilicet Naturae quod illi in more est) valde Magistraliter assignat causam Generationis, Aeeessiti Solis, causam autem Corruptionis, Recesibi: cum utraque res Accessus videlicet Solis. & Recessus) non respective, sed quasi indifferenter praebeat causam tam Generationi quam Corruptioni et quandoquidem inaequalitas Caloris , . Generationi & Corruptimi rerum ;aequalitati, Conservationi tantum mini-

203쪽

188 DI v I SI stret. Est & Quarta Differentia inter Calorem Solis & Ignis , magni proros momenti: vid. quod Sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia ; cum operationes Ignis urgente hominum impatientia per breviora intervalla ad exitum perducantur. Quod si quis id seaulo agat, ut Calorem Ignis attemperet & redue t ad gradum moderatiorem & leni citarem 1 quod multis modis faelle fit dei de etiam inspergat & admisceat nonnullam humiditatem; maxime autem si imitetur Calorem Solis in inaequalitate te postremo, si moram patienter toleret, non certe eam quae sit proportionata operibus Solis, sed largiorem, quam homines adhiabere solent in operibus Ignis; γ Is facile missam faetet Heterogeneam illam Caloris e & vel tentabit, vel exaequabit, vel in aliquibus vincet opera Solis, per Calorem Ignis. Similis Instantia Foederu est, resuscitatio papilionum ex frigore stupentium& tanquam emortuorum , per exiguum teporem Ignis: ut facile cernas, non ma- gis negatum esse Igni vivificare Animantia , quam maturare Uegetabilia. Et iam Inventum illud eelebre Fraeastorii de Sartagine. acriter calefacta, qua circundant Medici capita A poplecticorum desper

204쪽

CALIDI. I 8s

speratorum, expandit manifeste spiritus animales ἰ ab humoribus & obstructionibus Cerebri compressos, & quasi extinctos . illosque ad motum excitat, non aliter , quam Ignis operatur in Aquam aut . Aerem ; & tamen per consequens vivificat. Etiam Ova aliquando excluduntur

per Calorem Ignis; id quod prorsus imitatur Calorem Animalem; & complura ejusmodi: ut nemo dubitare possit, quin Calor Ignis in multis subjectis mo- . discari possit ad imaginem Caloris Coelestium &Animalium.

205쪽

FRANCISCI BACONIS

DE MOTUS

SIVE

VIRTUTIS ACTIVAE

VARIIS SPECIE BUS.

206쪽

VARIIS SPECIEBUS.

Otus primus sit Motus Antis pia Materiae, quae inest in singulis portionibus ejus; per quem plane annihilari non vult: ita ut nullum incendium, nullum pondus,aut destressio, nulla violentia, nulla denique aetas aut. diuturnitas temporis possit redigere aliquam vel minimam portionem Materiae

in Nihilum ; quin illa &sit Aliquid, &Loci aliquid Oeeupet; & se in qualicunque neeessitate ponatur) vel Formam mutando vel Loeum, liberet; vel si non detur copia ut est, subsistat; neque unquam res eo deveniat, ut aut Nihil sit, aut Nul-

tibi. Quem Motum Sehola quae sempersere & denominat & definit Res , potius per Effectus & Incommoda, quam per Causas Interiores vel denotat per illud Axi ma, quod Duo eorpora mn possint esse in uno hω ι vel vocat Motum,

207쪽

Is L DE M o T v. penetratio dimensionum. Neque hujus Motus exempla proponi consentaneum est :1nest enim omni Corpori. Sit Motus Secundus, Motus quem appellamus) Nexus ; per quem Corpora non patiuntur se ulla ex parte sui dirimi a contactu alterius Corporis, ut quae mutuo nexu & contactu .gaudeant. Quem Motum Sehola vocat Motum, Ne detur vacuum. Veluti cum Aqua attrahiar sursum exuctione, aut per Fistulas; Caro per Ventosas ; aut cum Aqua sistitur, nec enfluit in Hydriis per Eratis, nili os Hydriae

ad immittendum Aerem aperiatur ἱ dc innumera id genu S. . Sit Motus Tertius, Motus quem appellamus Libertatu a per quem Corpora se liberare nituntur a Pressura aut Pensura praeternaturali, & restituere se in Di menium corpori suo conveniens. Cujus Motus etia innumera sunt exempla: Veluti quatenus ad Liberationem a Pressura Α- quae in Natando, Aeris in volando; Aquae in Remigando , Aeris in undulationibus Ventorum , Laminae in Horoloo iis . Nec ineleganter te ostendit Motus Aeris comis pressus in Sclopeltis ludicris puerorum, cum Αlnum aut simile quoddam excavant,

& in farciunt frusto alicujus Radicis succulentae s

208쪽

vel similium, ad utrosque fines; deinde

per Embolum trudunt radicem vel hujusmodi farcimentum in soramen alterum Vnde emittitur & ejicitur Radix eumst nitu ad soramen alterum, idque antequam tangatur a Radice aut Farcimento citimo, aut Embolo. Quatenus vero ad Liber

tionem a Tensura , ostendit se hic Motus in Aere post exuctionem in Ovis vitreis remanente ; in Chordis, in Coxio. & Pan no; resilientibus post Tensuras suas , inisi Tensurae illae per moram invaluerint,:&αΑtque hunc Motum Schola sub nomine Motus ex Forma Elementi innuit: satis quidem inscite, cum hic Motus non tantum ad Aerem, Aquam , aut Flammam pertineat, sed ad omnem diversitatem Consistentiae r ut Ligni, Ferri, Plumbi, Panni, Membranae, &c. in quibus, singula Corpora sua habent Dimensionis modulum ; & ab eo aegre ad spatium aliquod notabile abripiuntur. Verum quia motus iste Libertatis omnium est maxime obvius, & ad infinita spectans; co fultum fuerit eum bene & perspicue distinguere. Quidam enim valde neglige . - ter consentant hunc Motum, eum gemino illo Motu Antii ta & Nexus; Liberationem scilicet a Pressura, cum Mota I An-

209쪽

' Is 4 DE M o T v. Antiypia ; a Tensura, cum Motu Nexsurae si ideo cederent aut se dilatarent corpora compressa, ne sequeretur Penetrariodamansionum; ideo resilirent & contrahe-ranr se Corpora tensa, ne sequeretur V

cuum. Atqui si Aer compressus se vellet reeipere in densitatem Aquae,aut Lignum in densitatem Lapidis ; nil opus foret pe- metrasione dimensitonum e & nihilominus Ionge major pollet esse Compressio illorum, quam illa ullo modo patiuntur. Eodem modo si Aqua se dilatare vellet in raritatem Aeris, aut Lapis in raritatem Ligni ; non opus seret vacuor & tamen longe major posset fieri Extensio eorum , quam illa ullo modo patiuntur. Itaque

non reducitur res ad Penetrationem dimen-

sonum . & Vacuum , nisi in ultimitatibus Condensationis & Rarefactionis: cum tamen isti Motus longe citra eas sistant &Versentur; neque aliud sint, quam Desideria Corporum conservandi se in Consistentiis suis, sive, si malint, in Formis suis nee ab iis recedendi subito, nisi per

modos suaves, ac per consensum alterentur. At longe magis necessarium est quia, mulia secum trahit ut intimetur hominibus ; Motum Violentum squem nos Mechanicum ; Democritus, qui in Motibus

suis

210쪽

suis primis expediendis etiam infra Mediocres Philosophos ponendus est, Motum Plaga vocavit nil aliud esse quam Motum Libertatis, scilicet a Compressione ad

Relaxationem. Etenim in omni, sive simplici Protrusione, sive Volatu per Aerem, non fit summotio aut Latio Localis, antequam partes Corporis praeternaturaliter patiantur & comprimantur ab Impellente. Tum vero Partibus aliis alias per successionem trudentibus, sertur Totum; nec solum Progrediendo, sed etiam Rotando simul, ut etiam hoc modo Partes se liberare, aut magis ex aequo tolerar

possint. Atque de hoc Motu hactenus. Sit Motus Quartus, Motus cui nomen dedimus Motus mus: Qui Motus Anti- strophus est quodammodo Motui, de quo

diximus, Libertatis. Etenim in Motu Libertatis Corpora novum Dimensum, sive novam Sphaeram . sive novam Dilatationem aut Contractionem haec enim Verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, & resilire ae veterem Consistentiam recuperare totis viribus contendunt. At contra in hoc Motu E0les, Corpora novam Sphaeram sive Dimensum appetunt; atque ad illud libenter de PV pere, & quandoque valentissimo nixu

SEARCH

MENU NAVIGATION